monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, II. <<<     >>> IV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput III. [Quae praecipue versentur in intentione Plutarchi:et de reverentia exhibenda Deo, et rebus sacris.]

1 In summa ergo quatuor sunt, quae nititur Reipublicae principibus inculcare: reverentiam Dei, cultum sui, disciplinam officialium et potestatum, affectum et protectionem subditorum. Deum ergo in primis asserit honorandum, deinde se ipsum colendum unicuique, ut, secundum quod Apostolus sentit (licet ille Apostolum non agnoscat), unusquisque vas suum possideat in sanctificatione et honore [I Thess. IV]. Post, ut doctrinam praepositi totius disciplina domus redoleat, et tandem universitas subiectorum, de capitis praepositorum sibi incolumitate laetetur.
2 Magnorum quoque virorum strategematibus et strategematicis utitur, quae si per singula inserantur, taediosa erunt lectori, et pro parte a fidei nostrae sinceritate recedent. Caeterum, quia sancti Patres, et principum leges, illius deducta tamen perfidia, videntur inhaerere vestigiis, doctrinam eius, sermone catholico et succincto, adiectis ex parte strategematicis eius, attingamus. Porro ei initium a reverentia numinum est, nobis a Deo, qui ab omnibus generaliter amandus est, et colendus ex toto corde, ex tota anima, ex omnibus viribus suis.
3 Probatio vero dilectionis, exhibitio operis est. Et licet per se ipsum possit amari, tanquam qui citra opem medii se infundat amanti, tamen ad cultum exteriorem alicuius medietatis interventus necessarius est, eo quod Deum nemo viderit unquam. Videndi vero nomen ad appellationem omnium sensuum utriusque naturae dilatabis, quia praesentialiter et pure non sentiet eum homo, et vivet, nisi forte ea sensuum parte, quae corporis nescit angustias, nec defectum temporis sentit, sed vivacitate sui, ex gratia permanet in aeternum. Charitatem loquor, quae non evacuatur, sed proficit, quanto ad eum, quem desiderat, familiarius accedit.
4 Nam fides velum habet, et spes de gratiae meritique fomento, conscientiam demulcente, voti sui laetitiam in futura protendit. Fides itaque et spes imitantur quidem sensum, subsistunt tamen citra, agentes interim quasi per speculum, et in aenigmate, donec earum species, immutata veritatis substantia, plenarie illucescat. Qui vero nullo potest sensu perspicue videri, facile nequit agnosci. Quod autem non agnoscitur, diligenter coli non potest, nisi per medium.
5 Unde et Numam Pompilium caeremonias quasdam legimus indixisse Romanis et sacrificia, ut sub immortalium deorum praetextu, ad colendam pietatem, religionem et fidem, et caetera, quae eis intimare volebat, ipsos facilius invitaret. Testantur hoc ancilia atque Palladium, sacra quaedam imperii pignora, Ianus bifrons, belli et pacis arbiter, focus Vestae virginibus consecratus, quo in honore coelestium siderum flamma, custos imperii, iugiter vigilaret.
6 Sed et annus in menses duodecim dilatatus, fastorum et nefastorum dierum varietate depictus, pontifices, augures, et sacerdotiorum varii ritus, quibus ita barbariem occupavit, ut ab iniuriis temperarent, feriarentur ab armis, iustitiam colerent, et civilem sibi invicem impartirent affectum; eoque ferocem redegit populum, ut imperium, quod vi, ut dicitur, et iniuria occupaverat, iustitiae et pietatis legibus feliciter gubernaret. Sed quid profero Numam, cum et patres fidei nostrae, veteris legis sacrificia asserant instituta, ne in daemoniorum cultu populus occupatus, verae religionis dedisceret cultum, ritu gentium sacrificia sua daemoniis immolans, et non Deo?
7 Colitur ergo Deus, aut affectu mentis, aut exhibitione operis. Sed affectus dilectionis ipsum pure attingit, licet aliquo sensu corporis vel animae, dum peregrinatur a Domino, et mens mole corporis praegravatur, plene nequeat comprehendi; et certe eo amatur ardentius, et studiosius quaeritur, quo altitudo et immensitas divitiarum potentiae et sapientiae suae omnem exsuperat intellectum: virtute tamen tanta omnem creaturam circumit, penetrat, implet et protegit, ut nequaquam latere valeat quamlibet rationabilem creaturam.
8 Ipsa quoque irrationabilia ipsum esse, et talem esse, et tantum, plurimis indiciis protestantur. Miro itaque modo sic intelligentiam sui infundit, ut subtrahat: sic subtrahit, ut infundat, et secundum mensuram beneplaciti sui sic operatur in singulis, ut cum intensionis et remissionis vices ignoret, etsi non per essentiam, qua omnem replet uniformiter creaturam, plus vel minus videatur inesse per gratiam.
9 Nam per unionem in solo unigenito Virginis Filio esse fideliter approbatur. Est itaque nunc quasi singula in singulis futurus, ut scriptum est, omnia in omnibus electis. Et sicut natura ignis, collatione tamen dispari, quoniam ei nihil potest pariliter comparari, a sole diversos, pro corporum diversitate, producit effectus: sic illa (si tamen magna maximis conferre liceat) in multis multipliciter lucet.
10 Solaris siquidem radius, si forte incidat in carbunculum, egrediens aut reverberans rutilus, vicinum facit aerem rutilare. Idem ignis in smaragdo virescit, firmamento puriori in sapphiro conformatur. Hyacinthi quoque speciebus efficitur concolor. In topazio, qui quo rarior est eo pretiosior est, omnium fere colore superbit. Si ei Irim obiicias, Thaumantiadis repraesentabit imaginem. Aquae superiectus, undat in lacunari, sed et ignem coelestem in supposita traiicit per berillum.
11 Vides igitur in multis quam multa sit ignis natura. Sic in aliis est prudentia, fortitudo in aliis, temperantia in quibusdam, in quibusdam iustitia, in nonnullis fides, longanimitas spei in aliis. In his est fervor charitatis: hic patientia taborum, illic dolorum consolatio, alibi perseverantia bonorum operum, quae tamen singula in singulis est unus et idem Deus. At in futuro, quando immediata facie per gratiam eius videbimus eum sicuti est, omnia in omnibus erit, quando nulli ad beatitudinem alicuius virtutis substantia deerit, cum ipse in omnibus futurus sit plenitudo virtutis, et cumulus beatitudinis; adeo quidem, ut iuxta traditionem Patrum, tanta maiestatis suae plenitudine videatur adesse electis, ut nihil eis desit in ulla gratia, et ipse fere solus videatur in illis, et illius nomine censeatur, salva veritate substantiae, et sine omni versabilitate naturae. Hinc forte est illud: Exsultabunt sancti in gloria, laetabuntur in cubilibus suis [Psal. CXLIX], cum sibi tunc pervia credantur esse corda sanctorum, et unusquisque non modo in sua, sed et in omnium conscientia glorietur.
12 Sicut enim ignis, ut in praedicta moremur similitudine, ferri naturam penetrat, et accendit, ut nihil cernatur in eo nisi ignis, et sicut solaris radius illustrans aerem, solis vel radii censetur nomine, sic Deus omnes replebit electos, ut, omni infirmitate et mutabilitate absorpta, cum mortale immortalitatem, et corruptibile, incorruptibilitatem induerit, Deus fere solus in omnibus agnoscatur.
13 Ad hanc nonnulli sententiam referunt, quod angeli iam futurae beatitudinis participes, visi ab hominibus adorantur, eo quod in eis visa est quaedam praesentia Deitatis, cum tamen creaturam a creatura adorari omnino non liceat. Sic etiam in facie Salvatoris aliquid Deitatis resplenduit, quando de funiculis facto flagello, vendentes et ementes eiecit de templo, docens omnem negotiationem exterminandam esse a domo orationis.
14 In aliis vero etsi adsit Divinitatis praesentia, plenitudo eius in praesenti nequaquam adest, sed usquequaque latere non potest. Est igitur in maiestate mirabilis, venerabilis in sapientia, a bonitate amabilis, et hunc cultum citra omnem medietatem potest ei fidelis impendere creatura. Quid enim necesse est ad hoc ut eum timeamus, veneremur et diligamus?
15 Et hic forte est funiculus triplex inter Creatorem et creaturam, qui facile solvi non potest. Sed omnium tenacissima est vis amoris. Charitas siquidem nunquam excidit, quae si quis adhaeret Deo, unitur ei, et cum eo unus spiritus est. Utique qui unitur ei, et sicut unus spiritus, sic familiaris est, et ab obsequio eius quod est in spiritu, arceri non potest.
16 Ille autem cultus, qui in exterioris operis exhibitione consistit, medio indiget, eo quod ad spiritum, corporalis nobis non patet accessus: quod et illum planum est docuisse, qui in Samaritana Ecclesiam instruens, ait: Spiritus est Deus, et eos qui volunt adorare, in spiritu et veritate oportet adorare [Ioan. IV]. Ut tamen ad thronum illius quocunque modo humilitatis nostrae conscendat infirmitas, et aliquam habeat materiam meritorum, sensualiter coli voluit, qui sensum dedit, et qui animam glorificabit, et carnem, utriusque fidelem expetit famulatum.
17 Se quoque voluit etiam corporaliter honorari, ut quantavis tarditas infidelitatis, aut negligentiae, excusationem non habeat.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3