monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, I. <<<     >>> III.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput II. [Quid Respublica secundum Plutarchum, etquid vicem animae in ipsa obtineat, aut membrorum.]

1 Sequuntur eiusdem politicae constitutionis capitula, in libello qui inscribitur: Institutio Traiani, quae pro parte praesenti opusculo curavi incerere, ita tamen ut sententiarum vestigia potius imitarer, quam passus verborum. Est ergo primum omnium, ut princeps se totum metiatur, et quod in toto corpore Reipublicae, cuius vice fruatur, diligenter advertat.
2 Est autem Respublica, sicut Plutarcho placet, corpus quoddam, quod divini muneris beneficio animatur, et summae aequitatis agitur nutu, et regitur quodam moderamine rationis. Ea vero quae cultum religionis in nobis instituunt, et informant, et Dei (ne secundum Plutarchum deorum dicam) caeremonias tradunt, vicem animae in corpore Reipublicae obtinent.
3 Illos vero, qui religionis cultui praesunt, quasi animam corporis suspicere et venerari oportet. Quis enim sanctitatis ministros Dei ipsius vicarios esse ambigit? Porro sicut anima totius habet corporis principatum: ita et hi, quos ille religionis praefectos vocat, toti corpori praesunt. Augustus Caesar eo usque sacrorum pontificibus subiectus fuit, donec et ipse, ne cui omnino subesset, Vestalis creatus est pontifex, et paulo post ad deos relatus est vivus.
4 Princeps vero capitis in Republica obtinet locum, uni subiectus Deo, et his qui vices illius agunt in terris, quoniam et in humano corpore, ab anima vegetatur caput et regitur. Cordis locum senatus obtinet, a quo bonorum operum et malorum procedunt initia. Oculorum, aurium, et linguae officia, sibi vindicant iudices et praesides provinciarum.
5 Officiales et milites manibus coaptantur. Qui semper assistunt principi, lateribus assimilantur. Quaestores et commentarienses, non illos dico qui carceribus praesunt, sed comites rerum privatarum, ad ventris et intestinorum refert imaginem. Quae si immensa aviditate congesserint et congesta tenacius reservaverint, innumerabiles et incurabiles generant morbos, ut vitio eorum totius corporis ruina immineat.
6 Pedibus vero solo iugiter inhaerentibus, agricolae coaptantur, quibus capitis providentia tanto magis necessaria est, quo plura inveniunt offendicula, dum in obsequio corporis in terra gradiuntur, eisque iustius tegumentorum debetur suffragium, qui totius corporis erigunt, sustinent, et promovent molem. Pedum adminicula robustissimo corpore tolle, suis viribus non procedet, sed aut turpiter, inutiliter, et moleste manibus repet, aut brutorum animalium ope movebitur.
7 Ponit in hunc modum, more suo, quam plurima, quae diligentius diffusiore tractatu prosequitur, ad informationem Reipublicae, et magistratuum eruditionem. Quae omnia syllabatim exsequi, servilis interpretationis est, quae potius affectat speciem, quam vires auctoris exprimere. Et quia apud ipsum de caeremoniis, et cultura deorum, plura quae religioso principi putabat ingerenda, superstitiosius disputata sunt, his omissis, quae ad idololatriae cultum pertinent, perstringamus breviter sensum hominis, quo principem et officia Reipublicae ad cultum iustitiae informabat.
Ioannes Saresberiensis HOME