Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, Caput I. [Epistola Plutarchi instruentis Traianum.]
| 1 | Exstat epistola Plutarchi, Traianum instruentis, quae cuiusdam politicae constitutionis exprimit sensum. Ea dicitur esse huiusmodi.---Plutarchus Traiano salutem dicit. Modestiam tuam noveram non appetere principatum, quem tamen semper morum elegantia mereri studuisti. Quo quidem tanto dignior iudicaris, quanto a crimine ambitionis videris esse remotior. |
| 2 | Tuae itaque virtuti congratulor, et fortunae meae, si tamen recte gesseris, quem probe meruisti. Alioquin te periculis, et me detrahentium linguis subiectum iri non dubito, cum et ignaviam imperatorum Roma non ferat, et sermo publicus delicta discipulorum refundere soleat in praeceptores. Sic Seneca Neronis sui merito detrahentium carpitur linguis, adolescentium suorum temeritas in Quintilianum refunditur, et Socrates in pupillum suum fuisse clementior criminatur. |
| 3 | Tu vero quidvis rectissime geres, si non recesseris a te ipso. Si primum te composueris, si tua omnia disposueris ad virtutem, recte tibi procedent universa. Politicae constitutionis maiorum vires tibi expressi, cui si obtemperas, Plutarchum vivendi habes auctorem. Alioquin praesentem epistolam testem invoco, quia in perniciem imperii non pergis, auctore Plutarcho. |