monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 >
>>> Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, I.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 5, PROLOGUS.

1 Non solent ad unguem grandia sine mora lustrari, nec facile est provinciarum longitudinem et latitudinem in momento transcurrere. Sic res magna succincte quidem a sapiente interdum proponitur, sed nunquam perfecte sub angustia sermonis nimia explanatur. Quid autem in humanis rebus maius est principatu, cuius officium quodammodo omnia circumit, implet, et penetrat, et quasi robore virtutis suae, totius Reipublicae molem portat?
2 Eius itaque contemplatio tractum habet, et moram exigit, tum prae magnitudine sui, tum prae venustate, quam in capite Reipublicae iucundum est omnibus contemplari. Modesta ergo brevitate, in inspiciendo corpore eius immoremur, et quid super hoc Plutarchus censeat audiatur. Nam, deducta superstitione gentilium, fidelis est in sententiis, in verbis luculentus, et in sacrario morum tantus arbiter, ut facile praeceptorem Traiani possis agnoscere.
3 Si quid autem apud eum a fide dissentit, aut moribus, tempori potius, quam viro ascribatur. Si enim Virgilio licuit aurum sapientiae in luto Ennii quaerere, quae invidia est ea, quae ad eruditionem nostram a gentilibus scripta sunt, nostris communicare! His ergo omissis ad reliqua procedamus.
Ioannes Saresberiensis HOME