Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput XII. [Ex quibus causis transferantur principatus,et regna.]
| 1 | Celebre est illud Sapientiae, quia regnum a gente in gentem transfertur propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos [Eccli. X]. Nonne vides quam brevi subversum sit solium primi regis in populo Dei? Saul et Ionathas cum caeteris filiis, exigentibus culpis, in montibus corruerunt, ut thronus illius, qui de post fetantes electus est, firmaretur. Omnium historiarum percurre seriem, et regum successiones in brevi videbis, et quasi in exordio telae, Domino praecidente, succisas. |
| 2 | Et quo reges fuerint clariores, eo citius, si adversus Deum intumuerint, conculcatur semen eorum. Non est sapientia, non est prudentia, non est consilium contra Dominum, certe nec fortitudo. Si ille insurgit, si persequitur, ad emendicata sacramentorum suffragia, et ad praesidia munitionum frustra decurritur, quia non est, qui de manu illius possit eruere. |
| 3 | Quis Alexandro maior in Graecia? Et tamen non suus legitur successisse, sed filius saltatricis. Quis Caesareae domus seriem nescit? Rarus eorum, aut nullus filium reliquit haeredem, et omnes in brevi post varia pericula, et caedes sui, et suorum plurimas diversis mortibus, et fere ignominiosis, quasi in momento deleti sunt, et descendentes ad inferos, successores habuerunt aut hostes aut ignotos: 'Quid, obsecro, tam potentia regna, tam cito subvertit et transtulit? |
| 4 | ' Certe indignatio Dei, quam in se multiplex iniustitia provocabat. Est autem, ut Stoicis placet, iniustitia mentis habitus, quae a regione morum exterminat aequitatem. Animam namque privare iustitia, vel ex privativa particula nominis declaratur. In eo autem maxime iustitia constat, si non noceas, et ex officio humanitatis prohibeas nocentes. Cum vero noces, accedis ad iniuriam. |
| 5 | Cum nocentes non impedis, iniustitiae famularis. Est autem contumelia, quando tumorem mentis in laesione alterius manifesta operis sequela comitatur. Eoque iniquitati servit, quod in eum, cui reverentia pro conditione officii vel naturae consortio debetur, insolenter insurgit. Dolus autem est, ut diffinit Aquilius, cum aliud agitur, et aliud simulatur. |
| 6 | Malus utique, quoties fit intentione nocendi. Differt autem plurimum dolus a contumelia, quoniam haec superbe et manifesto, ille fraudulenter et quasi ab insidiis nocet. Haec sunt, quae cum incurrunt, cathedras subvertunt omnium potestatum, quia a contrariis perpetuatur principum gloria. Dolus namque ex timiditatis imagine infirmitatis notam habet, et fortitudini plurimum adversatur. |
| 7 | Contumeliam prudentia reprimit, ingeminans iugiter, quid in terram et cinerem superbit terra et cinis? Iniuriam temperantia non admittit, nolens inferre alii, quod sibi nollet ab alio irrogari. Et iniustitiam iustitia excludit, usquequaque faciens alii, quod faciendorum vellet ab alio fieri sibi ipsi. Hae sunt quatuor virtutes, quas philosophi cardinales appellant, eo quod a primo fonte honestatis, quasi primi rivuli emanare credantur, et de se bonorum omnium fluenta propagare. |
| 8 | Haec forte sunt quatuor flumina, quae de paradiso deliciarum Dei egrediuntur, ut irrigent omnem terram, quo fructum desiderabilem afferat in tempore suo. Utinam et ad me de fonte vitae (divinam gratiam loquor) huius plenitudinis pertranseant rivuli, ariditatis meae inebriantes terram, ut succrescente fructu bonorum operum, saltem declinare valeam imminentis securis ictum, quae, exigentibus culpis meis, ad radicem meam, quasi ad radicem infructuosae arboris, posita est! Quodcunque lignum secus aquas istas positum est, non arescit. |
| 9 | Quod vero vel radicitus non humectant, dissolvitur, et aridum perit tanquam pulvis, quem proiicit ventus a facie terrae. Hinc quidem non duces exceptos arbitror, non potentes, quia regum gloria transferetur, si iniusti, iniuriosi, contumeliosi, inventi fuerint aut dolosi. Os siquidem Domini locutum est. Verumtamen salvo intellectu sapientiorum, non abs re est, ut opinor, quod nomina vitiorum, locutione plurali exposuit, et in ipsa pluralitate diversitatem quamdam prudenter inseruit. |
| 10 | Ait enim, ut praedictum est: Quia regnum de gente in gentem transferetur, propter iniustitias, et iniurias, et contumelias, et diversos dolos. Quod autem diversos in fine subiecit, puto communiter ad omnia referendum, et tam pleno concipiendum intellectu, ut non modo referatur ad diversas species vitiorum, sed et varias figuras personarum complectatur, et modos omnes, quibus a quocunque haec vitia committuntur. |
| 11 | Princeps enim tenetur de omnibus, et omnium auctor esse videtur, quia, cum omnia possit corrigere, eorum merito particeps est, quae noluit emendare. Cum enim potestas publica sit, ut praediximus, omnium vires exhaurit, et ne in se deficiat, incolumitatem omnium debet procurare membrorum. Quot autem in administratione principatus exstant officia, tot sunt principalis corporis quasi membra. |
| 12 | Dum autem singulorum officia integritate virtutis, et suavitate opinionis conservat, quamdam quasi membris sanitatem procurat et decorem. Cum vero ex negligentia aut dissimulatione potestatis circa officia, sit virtutis aut famae dispendium, quasi in membra eius, morbi et maculae incurrunt. Nec diu subsistit incolumitas capitis, ubi languor membrorum invalescit. |