monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, X. <<<     >>> XII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput XI. [Quae sit alia merces principum.]

1 Nec tamen quod litterae prima facies promittit excludo, quae et longi temporis regnum promittit patribus, et eiusdem successionem protendit ad filios, qui sicut temporalis regni, ita erunt et aeternae beatitudinis successores. Scio enim quia lex carnali populo loquebatur, qui cor adhuc habens lapideum, incircumcisus mente, non carne, vitam ex magna parte nesciebat aeternam, magnifaciens si ei bona terrae darentur, vel promitterentur in cibum.
2 Carnaliter itaque sapienti facta est promissio carnis, et ei promissa est diuturnitas temporis, qui nondum spem conceperat aeternae beatitudinis, et temporale in successionem filiorum protenditur regnum illis, qui nondum quaerebant aeternum. Patri ergo temporaliter succedit filius, si patris iustitiam imitatur. Aufer, inquit Salomon, impietatem de vultu regis, et firmabitur iustitia thronus eius [Prov. XXV]. Si enim a vultu, id est a voluntate recedit impietas, totius regni opera, virga aequitatis, et cultu iustitiae diriguntur.
3 Unde illud: Rex qui sedet in sole iudicii, dissipat omne malum intuitu suo [Prov. XX]. Ecce quanto privilegio gaudeant principes, quibus ut de aeterna beatitudine taceam, perpetuatur regni gloria, etiam in carne et sanguine suo. Gloriatur Dominus se virum invenisse secundum cor suum, et cum eum in regni apicem postmodum sublimasset, succedentium sibi filiorum curriculo, regnum ei perpetuum pollicetur. De fructu ventris tui, inquit, ponam super sedem tuam, et si custodierint filii tui mandata mea, quae iam dedi, et testimonia mea quae per me vel vicarios meos docebo illos, et ipsi et filii eorum sedebunt super sedem tuam [Psal. CXXXI], et ponam in saeculum saeculi sedem eius, et thronum eius sicut dies coeli.
4 Si autem dereliquerint filii eius legem meam, et in iudiciis meis non ambulaverint, si iustitias meas profanaverint, et mandata mea non custodierint, visitabo in virga iniquitates eorum [Psal. LXXXVIII], ut translato regno de gente in gentem, et deletis his haeredibus, qui secundum carnem esse videntur in semine, transferatur successio ad illos, qui fidei et iustitiae inveniuntur haeredes.
5 In eoque promissionis subsistit veritas, et rata permanent quae ex ore Altissimi processerunt, quod iustis regibus successione fidelium semen permanet in aeternum. Haec autem ut ad praesens de Christo, qui factus ex semine David secundum carnem, Rex regum est, et Dominus dominantium, nulla sit mentio, etiam secundum litteram, perpetuo arbitror obtinere, ut succedant parentibus filii, si eos in mandatis Domini fideliter fuerint imitati.
6 Adeo siquidem, ut si omnibus recte dispositis, et in eo manentibus, nulla videatur esse sollicitudo, vel officium praesidentis, constat his qui semel principem admiserunt, de semine illius successionem non defuturam, etsi non ob aliud, vel ad conservandam sanguinis claritatem. Quod et historiarum liquet exemplis. Fertur enim quod cum magnus Alexander ultimum littus Oceani perlustraret, Brachmanorum insulam debellare parabat.
7 Ad quem illi in his verbis epistolam miserunt: 'Audivimus, invictissime rex, praelia tua, et felicitatem victoriae ubique subsecutam. Sed quid erit huiusmodi satis, cui totus non sufficit orbis? Divitias non habemus, quarum cupiditate nos debeas expugnare, omnium bona omnibus communia sunt. Esca est nobis pro divitiis, pro cultibus et auro, vilis et rara vestis. Feminae autem nostrae non ornantur, ut placeant; quem quidem ornamentorum cultum, potius oneri deputant, quam decori.
8 Etenim nesciunt in augenda pulchritudine plus affectare, quam quod natae sunt. Antra nobis duplicem usum praestant, tegumentum in vita, in morte sepulturam. Regem habemus, non pro iustitia, sed pro nobilitate conservanda. Quem enim locum haberet vindicta, ubi nulla fit iniustitia?' His verbis motus Alexander, nullam ratus victoriam, si eorum pacem perpetuam turbaret, in quiete sua dimisit.
9 Et forte si eos bello fuisset aggressus, minime praevaluisset adversus innocentes, eo quod innocentia non facile superatur, et veritas suis viribus constans, de militia quantumvis armata triumphat. Sed quia nihil est quod magis desiderent homines, quam ut in bonis suis habeant filios successores, ut qui propriam ex conditione praevident mortem, in propagine carnis suae perpetuent vitam.
10 Hoc principibus est promissum, unde maxime possunt ad cultum iustitiae invitari. Contingit enim eos qui de se ipsis securi sunt, de statu filiorum iugiter esse sollicitos. In eoque nimium charitatis ordo servatur, quod amorem, qui patriae parentibus praecipue debebatur, pater transfundit in filios, dum filialis affectus paterni pectoris cellam solus exhaurit.
11 Condigna quoque vice respondent parentibus filii, eumdem suis impartientes affectum, quo a parentibus accepti sunt, licet alium ordinem exigat charitas ordinata, quem poetarum doctissimus prudenter expressit. Senem namque Anchisen eversa Troia in humeris pii filii collocavit, parentis Aeneae dextram dedit Ascanio, et marito coniux Creusa cohaesit, antecedentium pro muliebri infirmitate legens vestigia.
12 Compatriotis omnibus ducem dedit, virum armis, et pietate praesignem. Alias enim dux esset inutilis, cum sine viribus regna acquiri non valeant, aut sine iustitia retineri. Nunc vero omnium unica sollicitudo est, liberos, qualescunque sint, divitiis et honoribus potius, quam virtutibus insignire. Negligitur etenim quod onus reipublicae imponatur.
13 Expulso Superbo Tarquinio, qui regnavit in Urbe novissimus, cum Brutus primus consul liberos suos de revocandis in Urbem regibus agere cognovisset, eos protraxit in forum, et in media concione virgis caesos, tandem securi percuti iussit, ut plane publicus parens, in locum liberorum videretur populum adoptasse. Ego quidem, etsi parricidium perhorrescam, consulis non possum non approbare fidem, qui maluit salutem liberorum suorum periclitari, quam populi.
14 Recte ne fecerit, iudicent sapientes. Ego enim campum istum oratoribus late patere cognovi, et in eo declamatores in ancipiti materia saepius desudasse, dum in absolutione parricidii fides laborat, et parricidalis impietas meritum fidei conatur exstinguere. Quod si me ad sententiam urges, respondeo quod in causa Smyrnensi areopagitas Cn. Dolabellae invenio respondisse. Ad quem, provinciam Asiam proconsulari imperio obtinentem, mulier Smyrnensis adducta est, confitens se maritum, et filium, datis clam venenis, occidisse, eo quod illi filium eius ex altero matrimonio optimum, et innocentissimum iuvenem exceptum insidiis nequiter occidissent, sibi licitum esse asserens ex indulgentia legum, et ius ignorare, et suam, et suorum, et totius reipublicae suae, tam atrocem iniuriam vindicare.
15 Ius extra causam erat, cum de facto constaret, et de iure quaereretur. Cum ergo Dolabella rem in concilium deduxisset, non fuit qui, in causa, ut putabatur, ancipiti, manifestum veneficium, et parricidium auderet absolvere, vel vindictam, quae in impios, et parricidas processerat, condemnare. Rem itaque ad areopagitas Atheniensium, tanquam ad iudices graviores exercitatioresque reiecit.
16 At illi, causa cognita, actores et ream mulierem centesimo anno adesse iusserunt. Sic autem neque veneficium, quod de lege non licuit, absolutum est, neque nocens punita mulier, cui ex sententia multorum venia poterat indulgeri. Hoc ita fuisse, nonus liber memorabilium dictorum vel factorum Valerii Maximi docet. Caeterum et Brutum, et mulierem deliquisse consentiam facile, eo quod excesserit medicina modum, . . . . . . nimiumque secuta est, Qua morbi duxere manum.
17 Et licet magna fuerint crimina, praestantius fuerat eadem sine punientis crimine vindicari. Unde et infelicitatis testimonium Bruto perhibet etiam poeta laudator, ait enim in sexto Virgilius: . . Natosque pater nova bella moventes, Ad poenam pulchra pro libertate vocabat Infelix, utcunque ferent et facta minores.
18 At infortunium parricidii sic versu sequenti excusat, ut inanis gloriae arguat veritatem, dicens: Vincet amor patriae, laudumque immensa cupido. Sed, ne quis amodo Brutum imitetur, populum liberis praeferens, frustra sollicitaberis, cum vel vitia liberorum saluti Reipublicae praeferantur, licet certum sit quod salutem populi liberis omnibus oporteat anteferri.
19 In libro Regum arguitur Saul, quod cum facto voto de diurno ieiunio, sub discrimine illius qui ante noctem contra votum sumeret cibum, Ionathas filius eius mel, quod sceptro, id est hasta tetigerat, praegustasset, paterno motus affectu, contra religionis votum pepercit filio, cuius praevaricatione populus Israel ea die visus est corruisse. Heli quoque licet sanctus in se fuisse legatur, quia filiorum pepercit vitiis, aversa sella, fractis cervicibus corruens, exspiravit.
20 Ut de caeteris taceam, quantum, quaeso, publicam hominum dilexit, et quaesivit salutem, qui proprio Filio non pepercit, sed pro nobis tradidit illum [Rom. VIII], ut quae merueramus vincula, flagella, crucem sustineret immunis, et innocens morte turpissima condemnatus est. Regum scrutare historiam, ad hoc petitum regem a Deo invenies, ut praecederet faciem populi, et praeliaretur bella eorum, et ad similitudinem gentium totius populi onera sustineret.
21 Qui tamen non fuerat necessarius, nisi et Israel praevaricatus esset in similitudinem gentium, ut Deo rege sibi non videretur esse contentus. Si enim iustitiam per se coluisset, si in mandatis Domini fideliter ambulasset, pro nihilo humiliaret Deus hostes eorum, et super tribulantes eos mitteret manum suam, ut solito Dei auxilio unus persequeretur mille, et duo fugarent decem millia.
22 Hospitem meum Placentinum dixisse recolo, virum utique sanguine generosum, habentem prudentiam mundi huius in timore Domini, hoc in civitatibus Italiae usu frequenti celeberrimum esse, quod cum pacem diligunt, et iustitiam colunt, et periuriis abstinent, tantae libertatis et pacis gaudio perfruuntur, quod nihil est omnino, quod vel in minimo quietem eorum concutiat.
23 Cum vero prolabuntur ad fraudes, et per varias iniustitiae semitas, scinduntur in semetipsis, statim vel fastum Romanum, vel furorem Teutonicum, aliudve flagellum inducit Dominus super eos, et permanet manus eius extenta, donec ipsi ab iniquitate per poenitentiam revertantur. Quo solo remedio apud illos omnis cessat tempestas.
24 Adiiciebat etiam quod merita populi omnem evacuant principatum, aut eum faciunt esse mitissimum, cum econtrario certum sit quod propter peccata populi permittit Deus regnare hypocritam, et impossibile esse ut diu regno gaudeat qui populi humiliatione et proprio fastigio superbe nimis exsultat. Sed illius dicebat protendi principatum, qui apud se de conscientia humilitatis semper in se angitur quasi regnaret invitus.
25 Haec mihi Placentinus hospes, et, ut credo, fidei consentaneum est. Tale aliquid invenitur in scriptis maiorum. Cum enim Helius Romae praefecturam splendidius ageret, ex senatore imperator creatus est: qui, eum obsecrante senatu, ut filium Caesarem, quem habebat, Augustum appellaret: 'Sufficere, inquit, debet, quod ego ipse invitus regnaverim cum non mererer.
26 Principatus enim non sanguini debetur, sed meritis: et inutiliter regnat, qui rex nascitur, non meretur. Et procul dubio parenti: affectum exuit, qui parvulos suos importabili mole superiecta exstinguit. Hoc quidem est suffocare liberos, non promovere. Alendi prius sunt, et in virtutibus exercendi; et cum in eo profecerint, ut probentur illos virtutibus antecedere, quos debent honore anteire, invitati ascendant, et se civium suorum nequaquam subtrahant votis.
27 Quis enim illos ambigit aliis praeferendos, qui quasi naturali probitatis privilegio ampliati, maiorum titulis invitantur ad virtutem, et eorumdem beneficio futurae bonitatis aliis faciunt fidem?' Haec ille. Et quidem eleganter privilegium expressit principis, cui, ex antiquo munere Dei, succedunt filii indubitanter, nisi iniquitas subvertat principatum.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11