Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput X. [Quid utilitatis de cultu iustitiae principesconsequantur.]
| 1 | Sed legitimae huius observantiae quaenam erit utilitas? Eam utique propheticus sermo protinus subdit. Ait enim: Ut longo tempore regnet ipse, et filius eius super Israel [Deut. XVII]. Ecce quaenam tantae difficultatis futura sit merces, dum regna paterna filiis longo tempore protelantur. De virtute namque parentum protenditur successio filiorum, et succedentium felicitas, ex decedentium iniquitate praescinditur. |
| 2 | Nam Spiritus sancti certum est testimonio, quia iniusti deperibunt simul, et reliquiae impiorum interibunt. Salus autem iustorum a Domino est, qui protegit eos in tempore tribulationis. Sed cum aeternitas totius temporis quantacunque sit, per minutissima momenta deficiat, et in eo toto non nisi admodum breve momentum subsistat, quid in eo poterit esse longum, cum ea omnia, si colligantur in unum, verae aeternitati collata, nec puncti quidem locum obtineant, eo quod finitorum ad infinita omnino nulla est comparatio? |
| 3 | Certe centri ad περιφερίαν vel circumferentiam, etsi exigua, aliqua tamen, ut pluribus placet, proportio est; aeternitatis et temporis nulla. Quid ergo longum erit in eo, quod totum breve est: aut quae beatitudo temporis animae videbitur diuturna, si ea fidelis et perpetua anima, est quantolibet tempore emenso caritura? |
| 4 | Sed ego in loco isto, ut tamen sine praeiudicio sententiae melioris vel sanioris dictum intelligatur, longi temporis regnum dici arbitror, ipsius animae indeficientis aetatem, quam pro bene administrato regno, aeternae beatitudinis gloria coronabit. Cum enim certum sit quod Deus remunerabit opera singulorum et omnium in misericordia uberi, vel iustitia pleniori; quos lumine clariori respiciet, quam illos qui omnes ad iustitiam exercent, vel secum traxerint ad mortem? |
| 5 | Sicut ergo potentes potenter tormenta patientur, sic et iustitiae praemiis fruentur plenius, si recte exercuerint potentatum; et tantam in futuro prae subditis habebunt gloriam, quanta virtute eos in magna delinquendi licentia praecesserunt. Potuit, inquit, transgredi, et non est transgressus; facere mala, et non fecit: ideo stabilita sunt bona illius in Domino [Eccli. XXXI]. Ad iustitiam namque principibus reputatur etiam cum temperant ab iniuriis: et facultas delinquendi, est eis materia meritorum. |
| 6 | Declinare a malo in eis magnum est, etiamsi magna bona non faciunt, dum tamen subditos indulgentia malorum non perimant. Nonne magnum est, quod beatitudinis quam habere videntur, eis si recte egerint, promittitur continuatio? Impossibile dicunt quidam, et hic florere cum mundo, et in aeternum gaudere cum Christo: et sententia quidem vera est, si inter mundi flores, reputes lenocinia vitiorum. |
| 7 | Atqui et reges florere possunt, et mundialium florum dulcissimos et utilissimos in aeternum carpere fructus. Quid autem beatius est, quam si de divitiis ad divitias, de deliciis ad delicias, de gloria ad gloriam principes transferantur, de temporalibus ad aeterna? |