Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput IX. [Quid sit declinare ad dextram vel sinistram,quod principi prohihetur.]
| 1 | Sequitur: Neque declinet in partem dextram, vel sinistram [Deut. XVII]. Ad dextram declinare est, virtutibus ipsis vehementer insistere. Ad dextram declinare est, in virtutis operibus quae in modo consistit, modum excedere. Omnis vero vehementia saluti inimica est, et excessus omnis in culpa; bonarumque rerum consuetudo nimia, pessima est. Unde ethicus: Insani sapiens nomen feret, aequus iniqui; Ultra quam satis est, virtutem si petet ipsam. |
| 2 | Et philosophus: 'Cave quod est nimium, quia si haec ipsa cautela modestiam deserit, eo ipso a tramite virtutis, incaute recedit.' Salomon quoque: Noli, inquit, esse nimis iustus [Eccle. VII]. Quid ergo nimium prodest, si regina virtutum iustitia, in sui nimietate obest? Alibi quoque: 'Nimia humilitas, maxima pars superbiae est. |
| 3 | ' Ad sinistram declinare est, per abrupta vitiorum a via virtutum declinare vel deviare. Item, deflectitur ad sinistram, qui in subiectorum culpis nimis pronus est ad vindictam, et ad dextram gressum torquet, qui delinquentibus ex mansuetudine nimis indulget. Iter autem utrumque devium est, sed quod ad sinistram vergit perniciosius est. |