Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput VIII. [De moderatione iustitiae et clementiae principis,quae debent in eo ad utilitatem Reipublicae contemperari.]
| 1 | Obtineat ergo in principe, quod debet in omnibus obtinere, nemo quae sua sunt quaerat, sed quae aliorum. Verumtamen ipsius affectionis modus, quo charitatis brachiis subiectos ut fratres amplexatur, moderationis limitibus clauditur. Sic enim fratres diligit, quod errores eorum medicinaliter corrigit, sic in eis carnem agnoscit et sanguinem, ut ea spiritus subiiciat ditioni. |
| 2 | Medicorum utique consuetudo est, ut morbos, quos fomentis et levioribus curare nequeunt, gravioribus adhibitis, igne puta vel ferro, curent. Nec unquam utuntur gravibus, nisi cum levium beneficio considerata sanitas desperatur: sic et potestas cum inferiorum vita mansueta manu curare non sufficit, poenarum acrimoniam dolens recte vulneribus infundit, et pia crudelitate saevit in malos, dum bonorum incolumitas procuratur. |
| 3 | Sed quis sine dolore proprii corporis membra valuit amputare? Dolet ergo cum exigentibus culpis vindicta exposcitur, ea tamen peragit invita dextra. Sinistram namque non habet princeps, et in cruciatu membrorum corporis, cuius ipse caput est, legi tristis et gemens famulatur. Philippus cum audisset Phytiam quemdam bonum pugnatorem, alienatum animo sibi, quod tres filias inops vix aleret, nec a rege adiuvaretur, monentibus amicis, ut eum caveret: 'Quid, inquit Philippus, si haberem partem corporis aegram, abscinderemne potius, quam curarem? |
| 4 | ' Deinde familiariter secreto elicitum Phytiam, accepta difficultate necessitatum domesticarum, pecunia sufficienter instruxit, ac meliorem fidelioremque habuit, quam fuerat antequam crederetur offensus. Ut enim ait Lucius, principem senem moribus esse oportet, et qui moderatiora sequatur consilia, et vicem gerere medicorum, qui morbos curant, nunc ex inanitione in oppletis, nunc refectione in vacuis; et dolorem sedant nunc cauterio, nunc fomentis. Praeterea sit in verbo affabilis, munificus in beneficiis, et integrae auctoritatis, servet in moribus dignitatem. |
| 5 | Famam namque benignitatis conciliat sermo bonus, et lingua gratiosa. Amorem fidelissimum et constantissimum, etiam a durioribus extorquent beneficia, et quem fecere, fovent et solidant. Et morum dignitati debetur reverentia subditorum. Egregie quidem Traianus, gentilium optimus Augustorum, arguentibus eum amicis, quod in omnes nimium, et ultra quam imperatorem deceat, communis esset, respondit: 'Se talem velle imperatorem esse privatis, quales imperatores sibi esse, privatus optasset. |
| 6 | ' Unde ex relatu Plinii Secundi admonitus, qui tunc inter caeteros iudices persecutor Ecclesiae destinatus erat, a nece martyrum persecutionis gladium revocans, edictum temperavit. Et forte cum fidelibus egisset mitius, nisi decessorum suorum legibus et exemplis, et prudentum, ut putabatur, consilio, et auctoritate iudicum, ad delendam sectam hominum, opinione publica superstitiosam, et verae religionis inimicam, invitaretur. |
| 7 | Nec tamen usquequaque commendo iustitiam hominis, qui Christum ignorabat, sed culpam ipsius extenuo, qui aliorum excedebat impulsu, et ad beneficium miserendumque propriae pietatis agebatur instinctu, natura clemens in omnes, austerus in paucos, quibus parcere nefas esset; adeo ut, totius imperii sui curriculo, unus damnatus sit senatorum nobiliumve urbis, licet inveniantur plurimi in ipsum graviter deliquisse. |
| 8 | Hic autem a senatu damnatus est, ignorante Traiano. Dicebat enim insanum esse eum, qui oculos si habeat lippientes, eos malit effodere, quam curare. Aiebat etiam, ungues si acriores fuerint, resecandos esse, non avellendos. Si enim citharoedus, aliique fidicines, multa diligentia procurant, quomodo oberrantis chordae compescant vitium, et eamdem aliis unanimem reddant, faciantque dulcissimam dissidentium consonantiam, chordis non ruptis, sed tensis proportionaliter, vel remissis: quanta sollicitudine oportet principem moderari, nunc rigore iustitiae, nunc remissione clementiae, ut subditos faciat quasi unanimes esse in domo, et quasi discordantium in ministerio pacis et charitatis operibus, unam faciat perfectam et maximam harmoniam? |
| 9 | Hoc autem certum est, quia tutius est chordas remitti intensius, quam protendi. Remissarum namque intensio, artificis peritia convalescit, et debitam soni reddit gratiam; sed quae semel rupta est, nullo artificio reparatur. Profecto si sonus exigitur, quem non habent, frustra tenduntur, et saepe citius venitur ad nullum, quam ad eum, qui nimis exigitur. |
| 10 | Ait ethnicus: Est piger ad poenas princeps, ad praemia velox, Quique dolet, quoties cogitur esse ferox. Alterum namque iustitiae, alterum pietatis est, quae adeo principi necessariae sunt, ut quisquis sine illis, non modo principatum, sed quemlibet magistratum vindicet, frustra se ipsum irrideat, sed et aliorum in se provocet risum, contemptum et odium. |
| 11 | Misericordia, inquit, et veritas non te deserant circumda eas gutturi tuo, et scribe eas in tabulis cordis tui, et invenies gratiam, et disciplinam bonam coram Deo et hominibus [Prov. III]. Gratia namque debetur misericordiae, iustitiae disciplina. Utique gratia et amor subiectorum, quam divina producit gratia, optimum instrumentum est omnium gerendorum. |
| 12 | Sed et amor sine disciplina non proficit, quia cessante iustitiae stimulo, populus se in illicita resolvit. Meditatur ergo iugiter sapientiam, et de ea sic iustitiam operatur, quod lex clementiae semper est in lingua eius: et sic clementiam temperat rigor iustitiae, quod lingua eius iudicium loquitur. Officio namque eius iustitia in iudicium vertitur, ea quidem necessitate, ut vacare non liceat, quin se ipsum sibi collato destituat honore. |
| 13 | Honor etenim regis iudicium diligit, et delinquentium culpas tranquilla mentis moderatione compescit. De magistratuum moderatione librum fertur scripsisse Plutarchus, qui inscribitur Archigrammaton, et magistratum suae urbis, ad patientiam et iustitiae cultum, verbis instituisse dicitur et exemplis. |
| 14 | Hic autem servum habebat, hominem nequam et contumacem, et liberalibus disciplinis eruditum egregie, et exercitatum satis in disputationibus philosophicis. Contigit ut ob nescio quam noxam, ei tunicam detrahi, caedique iuberet Plutarchus. Loro coeperat verberari duriuscule, cum tamen inficiaretur culpam, dicens se nihil egisse mali, nihil sceleris admisisse, et obloquebatur se multis demeruisse obsequiis ut vapularet. |
| 15 | Postremo cum non proficeret, vociferari coepit, et inter vapulandum iam non querimonias et gemitus eiulatusque, sed verba seria et obiurgatoria iaculabatur. Nec ita se habere Plutarchum, ut philosophum deceret: irasci turpe esse, ei praesertim, qui de malo irae saepius dissertaverat, librumque pulcherrimum scripserat de patientia. |
| 16 | Adiiciebat esse probrosum, quod doctrinam suam moribus impugnabat, eo quod a mentis integritate prolapsus, effusus et provolutus in iram, pluribus plagis mulctaret innoxium. Ad haec Plutarchus, lente quidem et leniter, sed summa cum gravitate: 'Nunquid quod vapulas tibi irasci videor? Estne ira mea si a me debitum recipis? Ex vultune meo, an ex voce, an ex colore, an etiam ex verbis, ira me corruptum intelligis aut correptum? Mihi quidem neque oculi opinor truces sunt, neque os turbidum, neque inaniter clamo, neque in spumam ruboremque fervesco, neque pudenda dico aut poenitenda, neque omnino trepido ira aut gestio. Haec omnia quippe, si nescis, signa irarum esse solent. |
| 17 | ' Et simul ad eum qui caedebat conversus: 'Interim, inquit, dum ego atque hic disputamus, tu hoc age; et sine iracundia mea retunde servilem contumaciam, et iniquum poenitere doceas magis quam iurgare.' Sic Plutarchus. In quo nonnihil eruditionis relictum est omnibus, qui in sublimitate sunt. |