Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput VII. [Quod timorem Dei doceri debet, et humilisesse, et sit servare humilitatem, quod auctoritas publica non minuatur: et quod praeceptorum alia mobilia, alia immobilia.]
| 1 | Sequitur ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba eius quae in lege praecepta sunt. Causam legitimae observationis, lex ipsa subiungit: Ut discat, inquit. Diligens namque lector, legis discipulus est, non magister: nec ad sensum suum captivatam retorquet legem, sed menti eius et integritati sensus suos accommodat. |
| 2 | Sed discipulus iste quid discit? Utique timere Dominum Deum suum. Recte quidem, eo quod sapientia parit, et firmat principatum. Atqui initium sapientiae timor Domini [Eccli. I]. Qui ergo timoris non initiatur gradu, frustra ad legitimi principatus culmen aspirat. Legitimi, inquam, quia de quibusdam dum allevantur, deiectis et miserius deiiciendis scriptum est: Isti regnaverunt, et non ex me; principes exstiterunt, et ego ignoravi [Ose. VIII], et alibi: Tenentes legem nescierunt sapientiam [Ier. II]. Timeat ergo princeps Dominum, et se prompta humilitate mentis, et pia exhibitione operis, servum profiteatur. Dominus etenim servi dominus est. Servit itaque Domino princeps, dum conservis suis, subditis scilicet sibi, fideliter servit. |
| 3 | Sed et Dominum Deum esse agnoscat, cui non plus timoris ex maiestate, quam amoris ex pietate exhibendum est. Pater etenim est, et cui nulla creatura, ipsius faciente merito, negare potest dilectionis affectum. Si ergo, inquit, dominus sum, ubi est timor meus; si pater sum, ubi est amor meus? [Mal. I.] Verba quoque legis custodienda sunt, quod ex primo timoris gradu, quadam quasi virtutum scala, felici procedit ascensu. |
| 4 | Dilectio, inquit, illius, custodia legum est [Sap. VI], quia omnis sapientia timor Domini est. Porro qui timet Deum, faciet bona, et qui continens est iustitiae, apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorifica. Sed quae verba, diligentia tanta custodiet? Utique quae praecepta sunt in lege, ut apud principem iota vel apex legis non cadet in terram, quod non ille propriis, vel manibus subiectorum excipiat. |
| 5 | Sunt autem praecepta quaedam, perpetuam habentia necessitatem, apud omnes gentes legitima, et quae omnino impune solvi non possunt. Ante legem sub lege, sub gratia, omnes lux una constringit: Quod tibi non vis fieri, alii ne feceris [Tob. IV]; et quod tibi vis fieri faciendum, hoc facias aliis. Procedant nunc dealbatores potentum, susurrent, aut si hoc parum est, publice praeconentur principem non esse legi subiectum, et quod ei placet, non modo in iure secundum formam aequitatis condendo, sed qualitercunque legis habere vigorem. |
| 6 | Regem quem legis nexibus subtrahunt, si volunt, et audent, exlegem faciant, ego non modo his renitentibus, sed mundo reclamante, ipsos hac lege teneri confirmo. In quo enim, inquit, qui nec fallit nec fallitur, iudicio iudicaveritis, iudicabimini [Matth. VII]. Et certe iudicium gravissimum in his qui praesunt fiet, eo quod mensura bona, conferta, et coagitata, et superfluens refundetur in sinus eorum. |
| 7 | Nec tamen dispensationem legis subtraho manibus potestatum, sed perpetuam praeceptionem, aut prohibitionem habentia, libito eorum nequaquam arbitror supponenda. In his itaque duntaxat quae mobilia sunt, dispensatio verborum admittitur; ita tamen ut compensatione honestatis aut utilitatis, mens legis integra conservetur. |
| 8 | Nec elevetur, inquit, cor eius in superbiam, super fratres suos [Deut. XVII]. Quod praecipue necessarium est, saepius replicat, eo quod humilitas nunquam satis videtur commendata principibus, et difficillimum est ut gradus honoris tumorem non pariat in animo imprudentis. Superbis utique resistit Deus, et humilibus dat gratiam [Iac. IV]. Proinde rex orat ne veniat ei pes superbiae, quia in eo ceciderunt, qui operantur iniquitatem, expulsi sunt, nec potuerunt stare. |
| 9 | Non utique superbiat super fratres; sed cum fratrum meminerit, fraternum subiectis omnibus impendat affectum. Et quidem prudenter humilitatem cum discretione et charitate indicit principibus, quia sine istis omnino subsistere non potest principatus. Quisquis ergo gradum propriae celsitudinis amat, humilitatis cultum in minoribus diligentissime teneat. |
| 10 | Nam qui ab humilitatis operibus recedit, a dignitatis suae fastigio, tumoris pondere cadit. Obtinet enim perpetuo, quia qui se humiliat exaltabitur, et vice versa, qui se exaltat deprimetur. Regem Romanorum novissimum Tarquinium fecit esse superbia, et ei ab humilitate magis necessarios substituit magistratus. Denique quem superborum legisti regnare diutius? |
| 11 | Eorum namque qui per superbiam ceciderunt, historia copiosa est. Nec tamen eatenus superbiam vitet, ut incidat in contemptum, quia sicut elatio, ita et abiectio declinanda est. Unde et in iure Romano cautum est, ut qui ius reddit, se quidem in adeundo facilem praebeat, contemni tamen non patiatur. Mandatis quoque adiicitur, ne praesides provinciarum in ulteriorem familiaritatem provinciales admittant, eo quod ex conversatione aequali contemptio nascitur. |
| 12 | Veneretur ergo in publico populi maiestatem, et apud se privatae conditionis statum pariter metiatur. Hoc ipsum antiquis philosophorum documentis faciendum agnosce. Ad philosophum Taurum, Athenas visendi cognoscendique eius gratia, venerunt pariter Cretae provinciae praeses, et pater eius, sed privatus. Taurus venientibus placide assurrexit, reseditque post mutuam salutationem. |
| 13 | Allata est mox una sella, quae in promptu erat, et dum aliae promebantur apposita est. Invitavit ergo Taurus patrem praesidis ut sederet. At ille: 'Sedeat hic potius qui populi Romani magistratus est.---Absque praeiudicio, inquit Taurus, tu interea sede, dum conspicimus quaerimusque quid conveniat, tene potius sedere qui pater es, an filium qui gerit Romani populi magistratum? |
| 14 | ' Cum pater assedisset appositumque esset aliud filio, super ea re Taurus his, qui convenerant, verbum fecit, cum summa boni, aequi, bonorum atque officiorum perpensatione. Eorum verborum sententia haec fere fuit. In publicis locis, atque muneribus patrum iura cum filiorum qui in magistratu aut potestatibus sunt collata, interquiescere et paulum connivere. |
| 15 | Sed cum extra rempublicam in domesticare, atque vita sedeatur, ambuletur, in convivio quoque discumbatur familiari, tunc inter filium magistratum, et patrem privatum, publicos honores cessare, naturales et genuinos exoriri. 'Hoc quoque, inquit Taurus, quod ad me venistis, quod nunc loquimur, quod de officiis discertamus, privata actio est. |
| 16 | Itaque tu, pater, utere his honoribus prius, quibus quoque domui vestrae te uti priorem decet.' Haec ergo magistratibus generaliter persuadenda arbitror, ut in splendore publicae dignitatis memores sint propriae conditionis, et sic attendant propriae conditionis statum, ut non devenustent publicae dignitatis gradum; sic etiam collati sibi honoris integritatem servent, ut aliorum non minuant dignitatem: et sic privata quisque polleat dignitate, ut non fiat iniuria publicae potestati. |