Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput VI. [Quod debet legem Dei habere prae menteet oculis semper, et peritus esse in litteris, et litteratorum agi consiliis.]
| 1 | Postquam autem sederit in solio regni sui, de scribet sibi Deuteronomium legis huius in volumine. Ecce quia princeps non debet esse iuris ignarus, et licet multis privilegiis gaudeat, nec militiae praetextu legem Domini permittitur ignorare. Describet ergo Deuteronomium legis, id est secundam legem in volumine cordis; ut sit lex prima, quam littera ingerit; secunda, quam ex ea mysticus intellectus agnoscit. |
| 2 | Prima quidem scribi potuit tabulis lapideis; sed secunda non imprimitur, nisi in puriore intelligentia mentis? Et recte in volumine Deuteronomium scribitur, quia sic apud se sensum legis princeps revolvit, quod ab oculis eius littera non recedit. Et sic quidem insistit litterae, ut nequaquam ab intellectus discordet puritate. Littera namque occidit, spiritus autem vivificat [II Cor. III], et penes ipsum, humani iuris et aequitatis, media interpretatio necessaria et generalis exstat. |
| 3 | Accipiens, inquit, exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus [Deut. XVII]. Recte quidem. Omnium legum inanis est censura, si non divinae legis imaginem gerat; et inutilis est constitutio principis, si non ecclesiasticae disciplinae sit conformis. Quod et Christianissimum non latuit principem, qui legibus suis indixit, ne dedignentur sacros canones imitari. |
| 4 | Et non modo sacerdotum exemplaria peti praecipit, sed ad Leviticam tribum, mutuandi gratia, principem mittit. Sic enim legitimi sacerdotes audiendi sunt, ut reprobis et ascendentibus ex adverso, omnem vir iustus claudat auditum. Sed qui sunt sacerdotes Leviticae tribus? Illi utique quos sine avaritiae stimulis, sine ambitionis impulsu, sine affectione carnis et sanguinis, lex in Ecclesiam introduxit. |
| 5 | Non autem lex litterae, quae mortificat, sed spiritus, quae in sanctitate mentis, munditia corporis, fidei sinceritate, et operibus charitatis, vivificat. Sicut enim umbratilis lex, et gerens omnia figuraliter, sacerdotes in singularitate carnis et sanguinis praeelegit; sic, postquam cessantibus umbris veritas patefacta est, et iustitia de coelo prospexit, quos vitae commendat meritum, et bonae opinionis odor, et unitas fidelium, aut praelatorum diligens providentia, in opus ministerii segregavit, spiritus applicat ad Leviticam tribum, et legitimos instituit sacerdotes. |
| 7 | Adiicitur: Et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae [ibid.]. Attende quanta debeat esse diligentia principis in lege Domini custodienda, qui eam semper habere, legere praecipitur, et revolvere, sicut Rex regum factus ex muliere, factus sub lege, omnem implevit iustitiam legis, ei non necessitate, sed voluntate, subiectus. |
| 8 | Quia in lege voluntas eius, et in lege Domini meditatus est die ac nocte. Quod si ille in hac parte non creditur imitandus, qui non regum gloriam, sed fidelium amplexus est paupertatem, et indutus forma servili, reclinatorium capiti non quaesivit in terris; et interrogatus a iudice, regnum suum de hoc mundo non esse, confessus est; proficiant vel exempla regum illustrium, quorum memoria in benedictione est. |
| 9 | Procedant ergo de castris Israel, David, Ezechias, et Iosias, et caeteri, qui in eo sibi regni gloriam constare credebant, si Dei quaerentes gloriam, se et subditos divinae legis nexibus innodarent. Et ne illorum remota videantur exempla, et ex eo sequenda minus, quod a lege eorum, et ritu operum, et religionis cultu, et fidei professione, aliquantisper videmur abscedere: licet nobis et illis eadem fides sit, ita tamen ut quod illi futurum exspectabant, nos ex parte magna gaudeamus et veneremur impletum, abiectis tantum umbris figurarum ex quo veritas de terra orta est, et in conspectu gentium revelata. |
| 10 | Ne, inquam, illorum quasi aliena, aut profana contemnantur exempla, Constantinus noster, Theodosius Iustinianus, et Leo, et alii Christianissimi principes, principem possunt instruere Christianum. In eo namque praecipuam operam dabant, ut sacratissimae leges, quae constringunt omnium vitas, scirentur et tenerentur ab omnibus, nec illarum esset quisquam ignarus, nisi aut publica utilitate erroris dispendium compensaret, aut miseratione aetatis, aut sexus infirmitate legitimae acerbitatis evitet aculeos. |
| 11 | Illorum utique gesta, virtutum incitamenta sunt; verba quot sunt, tot institutiones morum. Denique vitam, vitiis subiugatis et captivatis, quasi arcum triumphalem consecratum posteritati, magnificae virtutis titulis erexerunt, fideli confessione praedicantes in omnibus, quia non manus excelsa, sed Dominus fecit haec omnia. |
| 12 | Et quidem Constantinus Romana Ecclesia fundata et dotata, ut caetera eius taceantur egregia, perpetua benedictione insignis est. Iustinianus et Leo qui fuerint ex eo claret, quod totum orbem sacratissimis legibus enucleatis, quasi quoddam templum iustitiae sacrare studuerunt. Nam de Theodosio quid dicam, quem isti virtutis habuerunt exemplar, et Ecclesia Dei ob religionis et iustitiae venerabilem notam, et sacerdotibus patientissime tamen et humillime indignantem, non modo ut imperatorem venerata est, sed ut antistitem? |
| 13 | Qui leges tulerat, quam patienter tulit sententiam sacerdotis Mediolanensis. Et ne sententiam emolliti presbyteri, et principibus applaudentis fuisse teneram putes, a regalium usu suspensus est princeps, exclusus ab ecclesia, et poenitentiam coactus est explere solemnem. Sed quid eum tantae necessitati subiecerat? |
| 14 | Voluntas utique subiecta iustitiae Dei, et legi eius usquequaque obtemperans. Et nisi quae metrica levitate scribuntur, duxeris habenda contemptui, ex his quibus filium instruit apud Cl. Claudianum, quis ipse in sacrario morum exstiterit, paucis agnosces. Caeterum cum praemissae legis verba revolvo, singula mihi videntur onusta, et quasi spiritu intelligentiae fecundata menti occurrunt. |
| 15 | Habebit ergo, inquit, secum legem, providens ne ad damnationem suam, cum eam habere necesse sit, habeat contra se. Potentes etenim potenter tormenta patientur. Et adiecit: Legetque illud. Legem siquidem habere in mantica parum prodest, nisi fideliter custodiatur in anima. Legenda est ergo omnibus diebus vitae suae. Ex quibus liquido constat, quam necessaria sit principibus peritia litterarum, qui legem Domini quotidie revolvere lectione iubentur. Et forte quod sacerdotes legem quotidie legere iubeantur, non frequenter invenies. |
| 16 | Princeps vero quotidie legit, et cunctis diebus vitae. Quia qua die non legerit legem, ei non dies vitae, sed mortis est. Hoc utique sine difficultate illitteratus non faciet. Unde et in litteris, quas regem Romanorum ad Francorum regem transmisisse recolo, quibus hortabatur ut liberos suos liberalibus disciplinis institui procuraret, hoc inter caetera eleganter adiecit, quia rex illitteratus est quasi asinus coronatus. |
| 17 | Si tamen ex dispensatione ob egregiae virtutis meritum, principem contingat esse illitteratum, eumdem agi litteratorum consiliis, ut ei res recte procedat, necesse est. Assistant ergo ei Nathan propheta, et Sadoc sacerdos, et fideles filii prophetarum, qui cum a lege Domini divertere non patiantur, et quam ipse oculis et animo non ostendit, linguis suis introducant, quasi quodam aurium ostio, litterati. |
| 18 | Legat ergo mens principis in lingua sacerdotis, et quidquid egregium videt in moribus, quasi legem Domini veneretur. Nam et vita et lingua sacerdotum, quasi quidam vitae liber est in facie populorum. Eo forte spectat, quod exempla legis a sacerdotibus Leviticae tribus iubetur assumi; quia praedicatione eorum debet potestas commissi magistratus gubernacula moderari. |
| 19 | Nec exspers omnino lectionis est, qui, etsi ipse non legit, quae leguntur ab aliis, fideliter audit. Qui vero neutrum facit, quomodo, in contemptu praecepti, quod praecipitur fideliter adimplebit? Concursus namque desiderabilium omnium sapientiae accessio est. Ptolomaeus ad cumulum beatitudinis, nonne sibi aliquid deesse credidit, donec accitis septuaginta Interpretibus licet gentilis esset, legem Domini Graecis communicavit? |
| 20 | Nihil enim refert, an Interpretes in eadem cellula clausi contulerint, an prophetaverint in diversis, dum constet regem in veritatis inquisitione sollicitum, legem Domini in Graeciam traiecisse. In Atticis Noctibus legisse memini, quod cum Philippi Macedonis morum legantur insignia, inter caetera litteratorium studium, quasi belli negotia, et victoriarum triumphos liberalitatem mensae, humanitatis officium, et quaecunque lepide, communiterque dicta vel facta sunt, coloravit. |
| 21 | Verum et hoc ipsum in quo se aliis excellentiorem noverat, quasi bonorum haereditariorum fundamentum, ad unicum quem sperabat regni et felicitatis futurum haeredem, transmittere curavit. Ob quam causam epistola eius destinata Aristoteli nuper nati Alexandri, ut sperabatur, magistro visa est hic scribenda. Est igitur concepta ad hanc ferme sententiam. |
| 22 | 'Philippus Aristoteli salutem dicit. Filium mihi genitum scito, quo equidem diis habeo gratiam, non proinde quia natus est, quam pro eo quod eum nasci contigit temporibus vitae tuae. Spero etenim fore, ut educatus eruditusque a te, dignus existat et nobis et rerum istarum susceptione.' Romanos imperatores aut duces, dum eorum respublica viguit, illitteratos exstitisse non memini. |
| 23 | Et nescio quomodo contigit, quod ex quo in principibus virtus languit litterarum, armatae quoque militiae infirmata est manus, et ipsius principatus quasi praecisa radix. Nec mirum, cum sine sapientia, nullus stare, aut esse valeat principatus. Quia Sapientia Dei dixit: Sine me nihil potestis facere [Ioan. XV]. Socrates Apollinis oraculo sapientissimus iudicatus est, et qui sine contradictione septem illos, qui dicti sunt sapientes, incomparabiliter antecessit, non in opinione sapientiae, sed virtute, tunc demum respublicas fore beatas asseruit, si eas philosophi regerent, aut rectores earum studere sapientiae contigisset. Et si tibi Socratis videtur contemnenda auctoritas: Per me, inquit Sapientia, reges regnant, et conditores legum iusta decernunt. |
| 24 | Per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam. Ego diligentes me diligo, et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. Melior est fructus meus auro, et lapide pretioso, genimina mea argento electo. In viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me, et thesauros eorum repleam [Prov. VIII]. Item: Meum est consilium et aequitas, mea est prudentia, mea est fortitudo [ibid.]. Et alibi: Accipite disciplinam, et non pecuniam, doctrinam magis quam aurum eligite. |
| 25 | Melior est enim sapientia cunctis opibus pretiosissimis, et omne desiderabile ei non potest comparari [ibid.]. Cum gentiles nihil sine nutu numinum crederent faciendum, unum tamen quasi Deum deorum, et omnium principem excolebant, scilicet Sapientiam, ideo quod ipsa omnibus praeest. Unde et philosophi veteres imaginem Sapientiae pro foribus omnium templorum pingi, et haec verba scribi debere censuerunt: Usus me genuit, peperit Memoria: Sophiam me vocant Graii, vos Sapientiam. |
| 26 | Et haec item: 'Ego odi homines stultos, et ignava opera, et philosophicas sententias.' Et quidem eleganter illi ista finxerunt, licet veritatem ipsam plene non noverint: ad eam tamen aliquatenus accedentes, dum sapientiam omnium, quae recte fiunt, ducem et principem arbitrantur, cum et ipsa veraciter glorietur, quod in omni gente et populo a principio primatum tenuit, superborum et sublimium colla propria virtute calcans. |
| 27 | Salomon quoque se eam super salutem, et omnia pulchra dilexisse fatetur, et ad ipsum cum ea omnia bona accessisse. |