monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, IV. <<<     >>> VI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput V. [Quod principem castum esse oporteat, etavaritiam declinare.]

1 Adiecit lex: Non habebit uxores plurimas, quae afficiant animam eius [Deut. XVII]. Licitum quidem fuit quandoque in populo Dei, ut propagandae sobolis gratia et fidelem populum dilatandi, plures quis sortiretur uxores. In exemplum licentiae huius occurrunt patriarchae, cum Sara usa sit iure suo, corpore scilicet Abrahae, in utero alieno, ancillae ministerio, de viro suscipiens filium, Ismaelem. Iacob quoque sororum sibi duplicato coniugio, fecundas earumdem ancillas ascivit.
2 Atqui reges perpetuae prohibitionis laqueus tenet, et a plurium uxorum amplexibus arcet, et cum in aliis plures unius esse licitum fuerit, in regibus perpetuo obtinet, ut una unius sit. Nunquid fornicari vel adulterari, stuprumve committere licet cum pluribus, cum nec etiam generis multiplicandi causa, aut procreandi haeredes, liceat uxoribus admisceri?
3 Quomodo stupra, adulteria, aut quaslibet fornicationes puniet potestas eisdem subiecta criminibus? Nec uxores David quisquam obiiciat, qui forte in hoc, sicut et in multis aliis, speciali privilegio gaudet. Licet facile concesserim, quod et ipse in hac parte deliquerit. Sane eum affectus ille uxorius, proditione et homicidio, in adulterium impegit, nec in illius excusatione laboro, qui prophetica conventus et convictus parabola, se ipsum virum mortis esse respondit.
4 Habes itaque regem, cum regibus delinquentem; et utinam cum poenitente poeniteant, et fateantur cum confitente culpam, et satisfacientes cum satisfaciente revertantur ad vitam! Ipsam quoque sapientiam Salomonis mulierum infatuavit amor.
5 Sequitur: Nec habebit argenti et auri immensa pondera [ibid]. Eant nunc, et Domino prohibente, argentum sibi et aurum thesaurizent, facientes ex calumnia quaestum, de paupertatibus aliorum abundantiam quaerant, de rapinis divitias, et singularem sibi beatitudinem statuant in calamitate multorum. Sed copiam Salomonis obiicit aliquis.
6 Esto, principem locupletem fieri non prohibeo, sed avarum. Nonne aurum et argentum Salomonis tempore viluerunt? Non utique viluissent, si eorum immensa pondera, et quae usum excederent, sibi rex cupidus congessisset. Potuerat ea in terram defodiens, quo cariora fierent, humanis usibus subtraxisse. Apud Petronium Trimalchio refert, fabrum fuisse, qui vitrea vasa faceret tenacitatis tantae, ut non magis quam aurea vel argentea frangerentur.
7 Cum ergo phialam huiusmodi de vitro purissimo, et solo, ut putabat, dignam Caesare, fabricasset, cum munere suo Caesarem adiens, admissus est. Laudata est species muneris, commendata manus artificis, acceptata est devotio donantis. Faber vero ut admirationem intuentium verteret in stuporem, et sibi plenius gratiam conciliaret imperatoris, petitam de manu Caesaris phialam recepit, eamque validius proiecit in pavimentum tanto impetu, ut nec solidissima et constantissima aeris materia maneret illaesa.
8 Caesar autem ad haec non magis stupuit quam expavit. At ille de terra sustulit phialam, quae quidem non fracta erat, sed collisa, ac si aeris substantia, vitri speciem induisset. Deinde martiolum de sinu proferens, vitium correxit aptissime, et tanquam collisum vas aeneum crebris ictibus reparavit. Quo facto se coelum Iovis tenere arbitratus est, eo quod familiaritatem Caesaris, et admirationem omnium se promeruisse credebat. Sed secus accidit. Quaesivit enim Caesar an alius sciret hanc condituram vitreorum. Quod cum negaret, eum decollari praecepit imperator, dicens: 'Quia si hoc artificium innotesceret, aurum et argentum vilescerent, quasi lutum.
9 ' An vera sit relatio et fidelis, incertum est, et de facto Caesaris diversi diversa sentiunt. Ego vero sapientiorum non praeiudicans intellectui, devotionem potentis artificis male remuneratam arbitror, et inutiliter humano generi prospectum, cum ars egregia delata sit, ut fomes avaritiae, pabulum mortis, contentionum praeliorumque causa pecunia, pecuniaeque materia servaretur in pretio, quod sine diligentia hominis fuerat habitura, cum sine se esse non possit, quae rerum pretium est. Utique In pretio pretium nunc est, dat census honores, Census amicitias: pauper ubique iacet.
10 (Ovid. Fast. I, 217.) Longe utilius quidam omnem materiam iurgiorum, et causam odii, a suis rebus publicis exterminare studuerunt ut, causa deficiente, effectus malitiae evanesceret: quale est decretum Lycurgi apud Lacedaemones, et in antiqua Graecia, quae nunc pars Italiae est, Samii doctrina Pythagorae, qui constitutionum suarum robore et virtute, totam traditur servasse Italiam.
11 Utinam aurum cum argento vilescat, dum sit sola virtus in pretio, et illa quorum usum optima dux vivendi natura, commendat! Pauper itaque non iacebit, nec dives solius pecuniae beneficio honorabitur, dum unusquisque sui ipsius dote erit in pretio, vel vilescet. Porro quaedam a se, quaedam ab aliorum opinione habent pretii dignitatem.
12 Panis siquidem, aut victualia, quae in alimentis, aut indumentis necessariis constant, dictante natura, sunt ubique terrarum in pretio. Quae sensus oblectant, naturaliter omnibus grata sunt. Quid multa? Quae naturae sunt, non modo eadem; sed vigent apud omnes. Quae opinionis arbitrium sequuntur, incerta sunt: et sicut ad placitum sunt, ita et ad placitum evanescunt.
13 Non fuerat ergo timendum imperatori, ne materia commerciorum deficeret, cum etiam adhuc apud illos venalitium frequens sit, qui pecuniam non noverunt. Scio equidem tantae sapientiae fuisse Salomonem, ut nunquam timuerit ne aurum et argentum vilesceret posteris, quorum naturam videbat esse famelicam, et pro parte maxima nihil aliud quam pecuniam esurire. Unde per inspiratam sapientiam, hanc rubiginem rex contempsit egregius, ut ad contemptum pecuniae sui ipsius exemplo posteros invitaret.
14 Praeterea regem esse expedit copiosum, ita tamen, ut divitias suas populi reputet. Non habebit ergo divitias, quas nomine alieno possidet, nec sibi privata erunt bona fiscalia quae publica confitetur. Nec mirum, cum nec ipse suus sit, sed subditorum.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5