monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput IV. [Quod divinae legis auctoritate constat principemlegi iustitiae esse subiectum.]

1 Sed quid ad emendicata gentium exempla decurro, quae tamen plurima sunt, cum rectius quisque possit ad facienda legibus, quam exemplis urgeri? At ne ipsum principem usquequaque solutum legibus opineris, audi quam legem imponat principibus Rex magnus super omnem terram terribilis, et qui aufert spiritum principum: Cum, inquit, ingressus fueris terram quam Dominus Deus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris: Constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes, eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.
2 Cumque fuerit constitutus, non multiplicabit sibi equos, nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus: praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per eamdem viam revertamini. Non habebit uxores plurimas quae afficiant animum eius, neque argenti et auri immensa pondera. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis huius in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus Leviticae tribus, et habebit secum, legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum, et custodire verba et caeremonias eius, quae in lege praecepta sunt.
3 Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos, neque declinet in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filius eius super Israel [Deut. XVII]. Nunquid, quaeso, nulla lege arctatur, quem lex ista constringit? Haec utique divina est, et impune solvi non potest. Singula verba eius si sapiant in auribus principum, tonitrua sunt.
4 Taceo de electione eius, et forma eius, quae in principis creatione exigitur. Vivendi formulam, quae ei praescripta est, mecum paulisper attende. Cum, inquit, fuerit constitutus, qui se totius populi fratrem religionis cultu, et affectu charitatis profiteatur, non multiplicabit sibi equos, quorum numerositate sit subditis onerosus.
5 Equos quidem multiplicare, est plures quam ipsa necessitas exigat, vanae gloriae causa, vel erroris alterius congregare. Multum enim et parum, si Peripateticorum principem sequimur, legitimae quantitatis diminutionem in singulis rerum generibus significant, vel excessum. Licebit ne ergo canes multiplicare, volucresve rapaces, aut truces bestias, aut quaelibet portenta naturae, cui equorum qui ad malitiam necessarii sunt, et usum totius vitae, ex legitima quantitate praefinitus est numerus? Nam de histrionibus et mimis, scurris et meretricibus, lenonibus, et huiusmodi prodigiis hominum, quae principem potius oportet exterminare quam fovere, non fuerat in lege mentio facienda; quae quidem omnes abominationes istas, non modo a principis aula excludit, sed eliminat a populo Dei. Equorum nomine, totius familiae et impedimentorum omnium, necessarius intelligitur usus.
6 Cuius legitima quantitas est, quam ratio necessitatis, aut utilitatis exposcit. Ita tamen ut utile et honestum coaequentur, et civilitas conscribatur honestis. Philosophis enim iampridem placuit, perniciosiorem nullam esse opinionem, illorum opinione qui utile separant ab honesto; et sententiam verissimam et utilissimam esse, honestum et utile in se usquequaque converti.
7 Plato, ut ferunt historiae gentium, cum vidisset Dionysium Siciliae tyrannum, corporis sui septum custodibus: 'Quod tantum, inquit, malum fecisti, ut a tam multis necesse habeas custodiri?' Hoc utique principem non oportet, qui officiis ita sibi omnium vincit affectus, ut quisque subditus, pro eo periculis imminentibus caput opponat. Cum etiam urgente natura, se pro capite soleant membra exponere, et pellem pro pelle, et cuncta quae homo habet, ponat pro anima sua.
8 Sequitur: Nec reducet populum in Aegyptum, equitatus numero sublevatus. Magna siquidem diligentia praecavendum est omni, qui in sublimitate constituitur, ne inferiores corrumpat exemplis, et abusione rerum, et per superbiae aut luxuriae viam ad confusionis tenebras reducat populum. Frequens enim est, ut subditi superiorum vitia imitentur, quia magistratui populus studet esse conformis, et unusquisque libenter appetit, in quo alium cernit illustrem.
9 Celebre est illud versificatoris egregii, sensum et verba magni Theodosi exprimentis: In commune iubes si quid, censesve tenendum, Primus iussa subi: tunc observantior aequi Fit populus, nec ferre negat, cum viderit ipsum Auctorem parere sibi. Componitur orbis Regis ad exemplum, nec sic inflectere sensus Humanos edicta valent, quam vita regentis.
10 Mobile mutatur semper cum principe vulgus. Verum singulorum facultates nequaquam omnium copiis adaequantur. De loculis propriis quilibet sumit, at potestas de arca publica vel cimelio haurit: quae si forte defecerit, ad singulorum recurritur facultates. Atqui privatum quemque suis necesse est esse contentum.
11 Quae si fuerint extenuata, qui nunc potentis appetebat fulgorem, paupertate sordidus confusionis suae tenebras erubescit. Inde etiam Lacedaemoniorum decreto, potestatibus in usu publicorum bonorum parcitas indicta est, dum tamen haereditariis uti, et his quae pinguiori fortuna accedunt, communi iure liceat.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4