monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22 > 24 > 26 > 19 > 17 > 3
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, II. <<<     >>> IV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput III. [Quod princeps minister est sacerdotum, etminor eis; et quid sit ministerium principatus fideliter gerere.]

1 Hunc ergo gladium de manu Ecclesiae accipit princeps, cum ipsa tamen gladium sanguinis omnino non habeat. Habet tamen et istum, sed eo utitur per principis manum, cui coercendorum corporum contulit potestatem, spiritualium sibi in pontificibus auctoritate reservata. Est ergo princeps sacerdotii quidem minister, et qui sacrorum officiorum illam partem exercet, quae sacerdotii manibus videtur indigna.
2 Sacrarum namque legum omne officium religiosum et pium est, illud tamen inferius, quod in poenis criminum exercetur, et quamdam carnificii repraesentare videtur imaginem. Unde et Constantinus Romanorum fidelissimus imperator, cum sacerdotum concilium Nicaeam convocasset, nec primum locum tenere ausus est, nec se presbyterorum immiscere consessibus, sed sedem novissimam occupavit.
3 Sententias vero quas ab eis approbatas audivit, ita veneratus est, ac si eas de divinae maiestatis sensisset emanasse iudicio. Sed et libellos inscriptionum, quos ad invicem conceptos, sacerdotum crimina continentes, imperatori porrexerant, suscepit quidem, clausosque reposuit in sinu suo. Cum autem eosdem ad charitatem et concordiam revocasset, dixit sibi tanquam homini, et qui iudicio subiaceret sacerdotum, illicitum esse deorum examinare causas, qui non possunt nisi a solo Deo iudicari.
4 Libellosque quos acceperat non inspectos, dedit incendio, patrum veritus crimina vel convitia publicare, et Cham reprobi filii maledictionem incurrere, qui patris verenda non texit. Unde et in scriptis Nicolai Romani pontificis idem dixisse narratur: 'Vere si propriis oculis vidissem sacerdotem Dei, aut aliquem eorum qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem, chlamidem meam explicarem, et cooperirem eum, ne ab aliquo videretur.
5 ' Sed et Theodosius magnus imperator, ob meritam noxam, non tamen eotenus gravem, a sacerdote Mediolanensi a regalium usu et insignibus imperii suspensus est, et indictam sibi poenitentiam homicidii patienter et solemniter egit. Profecto ut Doctoris gentium testimonio utar, maior est qui benedicit, quam qui benedicitur, et penes quem est conferendae dignitatis auctoritas, eum cui dignitas ipsa confertur, honoris privilegio antecedit.
6 Porro de ratione iuris, eius est nolle, cuius est velle, et eius est auferre, qui de iure conferre potest. Nonne Samuel in Saulem ex causa inobedientiae depositionis sententiam tulit, et ei in regni apicem humilem filium Isai subrogavit? Si vero constitutus princeps susceptum ministerium fideliter gesserit, tantus ei honor exhibendus est, et reverentia tanta, quantum caput omnibus membris corporis antecellit.
7 Gerit autem ministerium fideliter, cum suae conditionis memor, universitatis subiectorum se personam gerere recordatur, et se non sibi suam vitam, sed aliis debere cognoscit, et eam illis ordinata charitate distribuit. Totum ergo se Deo debet, plurimum suae patriae, multum parentibus, propinquis, extraneis minimum, nonnihil tamen.
8 Sapientibus ergo et insipientibus debitor est, pusillis et maioribus. Quae quidem inspectio communis est omnium praelatorum, et eorum qui spiritualium curam gerunt, et qui saecularem iurisdictionem exercent. Unde et Melchisedech, quem primum Scriptura regem introducit et sacerdotem, ut ad praesens mysterium taceatur, quo praefigurat Christum, qui in coelis sine matre, et in terris sine patre natus est: ille, inquam, nec patrem nec matrem legitur habuisse, non quod utroque caruerit, sed quia regnum et sacerdotium de ratione non pariunt caro et sanguis, cum in alterutro creando parentum respectus citra virtutum merita praevalere non debeat, sed salubria subiectorum fidelium vota; et cum alterutrius culminis apicem quisque conscenderit, oblivisci debet affectum carnis, et id solum agere, quod subiectorum salus exposcit.
9 Subiectis itaque pater sit et maritus, aut si teneriorem noverit affectionem, utatur ea: amari magis studeat, quam timeri, et se talem illis exhibeat, ut vitam eius ex devotione praeferant suae, et incolumitatem illius, quamdam publicam reputent vitam; et ei tunc omnia recte procedent, et paucorum stipatus obsequio, praevalebit, si opus est, adversus innumerabiles. Fortis etenim est ut mors dilectio [Cant. VIII]; et cuneus, quem funiculi amoris constringunt, non facile rumpitur.
10 Dorenses cum Atheniensibus pugnaturi de eventu praelii oracula consuluerunt. Responsum est superiores fore, nisi regem Atheniensium occidissent. Cum ventum esset in bellum, militibus ante omnia regis custodia praecipitur. Atheniensibus eo tempore rex Codrus erat. Qui responso dei, et praeceptis hostium cognitis, mutato regis habitu, sarmenta collo gerens, in castra hostium ingreditur.
11 In turba obsistentium, a milite quem falce percusserat, interficitur. Cognito regis corpore, Dorenses sine praelio discedunt. Atque ita Athenienses virtute ducis, pro salute patriae morti se offerentis, bello liberantur. Item Lycurgus in regno suo decreta constituens, populum in obsequia principum, principes ad iustitiam impiorum firmavit: auri argentique usum, et omnium scelerum materiam sustulit: senatui custodiam legum, populo sublegendi senatum potestatem dedit.
12 Statuit virginem sine dote nubere, ut uxores eligerentur, non pecunia. Maximum honorem pro gradu aetatis senum esse voluit; nec sane usquam terrae locum honoratiorem senectus habet. Deinde ut aeternitatem suis legibus daret, iureiurando obligat civitatem, nihil eos de eius legibus mutaturos, antequam reverteretur.
13 Proficiscitur autem Cretam, ibi perpetuum exsilium egit, abiicique moriens ossa sua in mare iussit, ne relatis Lacedaemonem solutos se religione iurisiurandi in dissolvendis legibus arbitrarentur. His quidem exemplis eo libentius utor, quod apostolum Paulum eisdem usum dum Atheniensibus praedicaret, invenio.
14 Studuit praedicator egregius Iesum Christum, et hunc crucifixum, sic mentibus eorum ingerere, ut per ignominiam crucis, liberationem multorum, exemplo gentilium provenisse, doceret. Sed et ista persuasit fieri non solere nisi in sanguine iustorum, et eorum qui populi gererent magistratum. Porro ad liberationem omnium, scilicet Iudaeorum et gentium, nemo sufficiens potuit inveniri, nisi ille cui in haereditatem datae sunt gentes, et praefinita est omnis terra possessio eius.
15 Hunc autem alium esse non posse, quam filium omnipotentis Dei asseruit, cum praeter Deum gentes, et terras omnes, nemo subegerit. Dum ergo sic crucis ignominiam praedicaret, ut gentium paulatim evacuaretur stultitia, sensim ad Dei verbum, Deique sapientiam, et ipsum etiam divinae maiestatis solium, verbum fidei, et linguam praedicatoris erexit. Et ne virtus Evangelii sub carnis infirmitate vilesceret, a scandalo Iudaeorum, gentiumque stultitia, opera Crucifixi, quae etiam famae testimonio roborabantur, exposuit; cum apud omnes constaret, quod ea non posset facere, nisi Deus.
16 Sed quia multa in utramque partem crebro fama mentitur, ipsam iuvabat famam, quod, discipuli eius maiora faciebant, dum ad umbram discipuli, a quacunque infirmitate sanabantur aegroti. Quid multa? Astutias Aristotelis, Chrysippi acumina, omniumque philosophorum tendiculas resurgens mortuus confutabat. Decios duces Romanorum, se pro suis exercitibus devovisse percelebre est.
17 Iulius quoque Caesar: 'Dux, inquit, qui non laborat ut militibus charus sit, militem nescit amare.' Nescit humanitatem ducis in exercitu adversus hostes esse. Idem nunquam dixit militibus: Ite huc; sed: Venite. Dicebat enim quia participatus cum duce labor, videtur militibus minor. Praeterea voluptas corporis, eodem auctore, vitanda est.
18 Aiebat enim in bello corpora hominum gladiis, in pace voluptatibus vulnerari. Senserat enim gentium triumphator, voluptatem nullo modo tam facile superari, quam fuga, eo quod ipsum, qui gentes domuerat, Veneris nexibus innodavit mulier impudica.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, II. <<<     >>> IV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4 > 63 > 46 > 27 > 93 > 74 > 44 > 5 > 11 > 83 > 23 > 72 > 17 > 25 > 16 > 40 > 13 > 89 > 43 > 3 > 90 > 12 > 55 > 2 > 21 > 11 > 52 > 22 > 24 > 26 > 19 > 17 > 3