Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput II. [Quid lex: et quod princeps, licet sit legis nexibusabsolutus, legis tamen servus est et aequitatis, geritque personam publicam, et innocenter sanguinem fundit.]
| 1 | Nec in eo sibi principes detrahi arbitrentur, nisi iustitiae suae statuta praeferenda crediderint iustitiae Dei, cuius iustitia, iustitia in aeternum est, et lex eius aequitas. Porro aequitas, ut iurisperiti asserunt, rerum convenientia est, quae cuncta coaequiparat ratione, et in paribus rebus paria iura desiderat, in omnes aequabilis, tribuens unicuique quod suum est. Lex vero eius interpres est, utpote cui aequitatis et iustitiae voluntas innotuit. |
| 2 | Unde et eam omnium rerum, divinarum et humanarum, compotem esse Chrysippus asseruit: ideoque praestare omnibus bonis et malis, et tam rerum quam hominum, principem et ducem esse. Cui Papinianus, vir quidem iuris experientissimus, et Demosthenes, orator praepotens, videntur suffragari, et omnium hominum subiicere obedientiam, eo quod lex omnis inventio quidem est, et donum Dei, dogma sapientum, correctio voluntariorum excessuum, civitatis compositio, et totius criminis fuga; secundum quam decet vivere omnes, qui in politicae rei universitate versantur. Omnes itaque necessitate legis servandae necessitate tenentur astricti, nisi forte aliquis sit, cui iniquitatis licentia videatur indulta. |
| 3 | Princeps tamen legis nexibus dicitur absolutus, non quia ei iniqua liceant, sed quia is esse debet, qui non timore poenae, sed amore iustitiae aequitatem colat, reipublicae procuret utilitatem, et in omnibus aliorum commoda privatae praeferat voluntati. Sed quis in negotiis publicis loquetur de principis voluntate, cum in eis nil sibi velle liceat, nisi quod lex aut aequitas persuadet, aut ratio communis utilitatis inducit? Eius namque voluntas in his vim debet habere iudicii; et rectissime quod ei placet in talibus legis habet vigorem, eo quod ab aequitatis mente eius sententia non discordet. |
| 4 | De vultu tuo, inquit, iudicium meum prodeat, oculi tui videant aequitatem [Psal. XVI]. Iudex etenim incorruptus est, cuius sententia ex contemplatione assidua, imago est aequitatis. Publicae ergo utilitatis minister, et aequitatis servus est princeps, et in eo personam publicam gerit, quod omnium iniurias et damna, sed et crimina omnia aequitate media punit. |
| 5 | Virga quoque eius et baculus, adhibita moderatione sapientiae, contractus omnium et errores ad viam reducit aequitatis, ut merito potestati spiritus congratuletur, dicens: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt [Psal. XXII, 4]. Sed et clypeus eius fortis quidem, sed infirmorum clypeus est, et qui malignantium iacula pro innocentibus potenter excipiat. |
| 6 | Officium quoque eius illis qui minimum possunt, plurimum prodest, et illis, qui nocere desiderant, plurimum adversatur. Non ergo sine causa gladium portat, quo innocenter sanguinem fundit, ut tamen vir sanguinum non sit, et homines frequenter occidat, ut non incurrat nomen homicidii vel reatum. Si enim magno creditur Augustino, David vir sanguinum dictus est, non propter bella, sed propter Uriam. |
| 7 | Et Samuel nusquam vir sanguinum, aut homicida scribitur, licet Agag pinguissimum regem Amalec interfecerit. Hic siquidem gladius est columbae, quae sine felle rixatur, sine iracundia ferit, et cum dimicat, nullam omnino concipit amaritudinem. Nam sicut lex culpas persequitur sine odio personarum, ita et princeps delinquentes rectissime punit, non aliquo iracundiae motu, sed mansuetae legis arbitrio. Nam etsi suos princeps videatur habere lictores, ipse aut solus aut praecipuus credendus est lictor, cui ferire licitum est, per suppositam manum. |
| 8 | Ut enim ad Stoicos transeamus, qui causas nominum diligentius investigant; lictor dicitur, quasi legis ictor, eo quod ad ipsius spectat officium ferire, quem lex iudicat feriendum. Unde et antiquitus ab officialibus, quorum manu index nocentes punit, cum reo gladius immineret, obtempera legis arbitrio dicebatur, vel legem imple, ut rei tristitiam mitigaret vel mansuetudo verborum. |