monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, PROLOGUS. <<<     >>> II.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, Caput I. [De differentia principis et tyranni, et quidsit princeps.]

1 Est ergo tyranni et principis haec differentia sola, quod hic legi obtemperat, et eius arbitrio populum regit, cuius se credit ministrum, et in reipublicae muneribus exercendis, et oneribus subeundis, legis beneficio sibi primum vindicat locum, in eoque praefertur caeteris, quod cum singuli teneantur ad singula, principi onera imminent universa.
2 Unde merito in eum omnium subditorum potestas confertur, ut in utilitate singulorum et omnium exquirenda et facienda, sibi ipse sufficiat, et humanae reipublicae status optime disponatur, dum sunt alter alterius membra. In quo quidem optimam vivendi ducem naturam sequimur, quae μικροκόσμου sui, id est mundi minoris, hominis scilicet, sensus universos in capite collocavit, et ei sic universa membra subiecit, ut omnia recte moveantur, dum sani capitis sequuntur arbitrium.
3 Tot ergo et tantis privilegiis apex principalis extollitur, et splendescit, quot et quanta sibi ipsi necessaria credidit. Recte quidem, quia populo nihil utilius est, quam ut principis necessitas expleatur? quippe cum nec voluntas eius, iustitiae inveniatur adversa. Est ergo, ut eum plerique definiunt, princeps potestas publica, et in terris quaedam divinae maiestatis imago.
4 Procul dubio magnum quid divinae virtutis, declaratur inesse principibus, dum homines nutibus eorum colla submittunt, et securi plerumque feriendas praebent cervices, et impulsu divino quisque timet, quibus ipse timori est. Quod fieri posse non arbitror, nisi nutu faciente divino. Omnis enim potestas a domino Deo est, et cum illo fuit semper, et est ante aevum.
5 Quod igitur princeps potest, ita a Deo est, ut potestas a Domino non recedat, sed ea utitur per suppositam manum, in omnibus doctrinam faciens clementiae, aut iustitiae suae. Qui ergo resistit potestati, Dei ordinationi resistit [Rom. XIII], penes quem est auctoritas conferendi eam, et cum vult, auferendi vel minuendi eam.
6 Neque enim potentis est, cum vult saevire in subditos, sed divinae dispensationis, pro beneplacito suo punire, vel exercere subiectos. Unde et in persecutione Hunnorum, Attila interrogatus a religioso cuiusdam civitatis episcopo, quis esset; cum respondisset: 'Ego sum Attila, flagellum Dei,' veneratus in eo, ut scribitur, divinam maiestatem episcopus: 'Bene, inquit, venerit minister Dei;' et illud: Benedictus qui venit in nomine Domini [Psal. CXVII] ingeminans, reseratis ecclesiae foribus persecutorem admisit, per quem et assecutus est martyrii palmam.
7 Flagellum enim Domini excludere non audebat, sciens quia dilectus filius flagellatur, et nec ipsius flagelli esse nisi a Domino potestatem. Si itaque adeo venerabilis est bonis potestas, etiam in plaga electorum, quis eam non veneretur, quae a Domino instituta est, ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum, et legibus devotione promptissima famulatur?
8 'Digna siquidem vox est, ut ait imperator, maiestate regnantis, se legibus alligatum principem profiteri.' Quia de iuris auctoritate principis pendet auctoritas; et revera maius imperio est, submittere legibus principatum; ut nihil sibi princeps licere opinetur, quod a iustitiae aequitate discordet.
Ioannes Saresberiensis HOME