monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 5 > 4 > 51 > 20 > 69 > 5 > 18 > 1 > 78 > 1 > 7 > 3 > 6 > 15 > > 6 > 3 > 1 > 1 > 50 > 9 > 9 > > 8 > 6 > 8 > 18 > 23 >
>>> Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, I.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 4, PROLOGUS.

1 Ardua quidem res est, professio veritatis, et quae incursantibus errorum tenebris, aut negligentia profitentis frequentissime vitiatur. Quid enim verum sit, quis recte examinat rebus incognitis? Notitia autem rerum, eo quod vias non dirigit contemptoris, iustitiae aculeos exacerbat in poenam delinquentis. Est ergo primus philosophandi gradus, genera rerum, proprietatesque discutere, ut quidquid in singulis verum sit, prudenter agnoscat.
2 Secundus, ut quisque id veritatis, quod ei illuxerit, fideliter assequatur. Haec autem philosophantium strata, illi soli pervia est, qui de regno vanitatis proclamat in libertatem, qua liberi flunt, quos veritas liberavit, et spiritui servientes, colla iugo iniquitatis et iniustitiae subduxerunt. Ubi enim Spiritus Dei, ibi libertas [II Cor. III]; metusque servilis, vitiisque consentiens, exterminator Spiritus sancti est.
3 Porro Spiritus est, qui loquitur aequitatem, in conspectu principum non erubescit, et pauperes spiritu regibus anteponit, aut aequat, et quos sibi fecit cohaerere, docet scire loqui, et facere veritatem. Qui vero veritatem non vult audire vel loqui, a spiritu veritatis alienus est. Sed haec hactenus. Nunc in quo tyrannus distat a principe audiamus.
Ioannes Saresberiensis HOME