monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, XII. <<<     >>> XIV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput XIII. [Quod vindicari possunt, quae sunt adulationibusacquisita: et de lenonibus, et mollibus, et poenae eorum; et quod pudicitia auferri non potest violenter, nisi mens ipsa consentiat.]

1 Atqui adulator ei nequaquam parere potest, qui nihil aliud quaerit, nisi ut placeat. Si potest, per se; sin autem personam suppositam, quaerit uxorem forte, aliamve coniunctam vel iure, vel affectione. Affectio tamen efficacior est, eo quod ad naturam familiarius accedit, ipsique unitur animae, quidquid affectionis foedere copulatur.
2 Non est utique perniciosior assentatio, quam ea quae affectionis inductione procedit. Inde est quod saepe mariti arctius amplectuntur, et se rivalibus suis exponunt plenius, et saepius invitant ad coenam matrimonii corruptores, dum, ut proverbialiter dicitur, amator incautus pudicae magis uxori, quam infidelibus oculis credit.
3 Nonne satis delusus est, qui oculis suis assertionem femineam, quae ex eo solo decipit crebrius, quod intercipitur rarius, anteponit? Pica siquidem pulvinaris efficacissima est, et, ut dici solet, cornix nocturna quovis oratore disertior, et cuiusque operis faciem, quocunque libuerit colore, vestit. Quo ergo cautior, eo suspectior habenda est.
4 Si dolus dedit causam contractui, rescinditur, et revocantur omnia, quae ex eo, vel ob id profecta sunt. Haeredes quoque defuncti in solidum et in perpetuum tenentur de eo, quod ad eos constiterit pervenisse. Sed quid adulatore dolosius? At mihi forte obiicies, quia non omnes novi. Verum quidem est; sed a multis mihi didicisse videor omnium mores.
5 Duellius iam senex, iam decrepitus corpore cordeque trementi, dolens sibi exprobratum esse in iurgio, quod oris vitio fetidus esset, se domum contulit. Cumque uxori gravius quereretur, quod nunquam eum monuerat huius vitii quaerere medicinam: 'Fecissem, inquit, nisi putassem ora virorum omnium sic olere.
6 ' Laudare poteris eius matrimonii pudicitiam, et praeferre patientiam mulieris, quae viri vitium tanta patientia tulit, ut ille infelicitatem corporis, non uxoris fastidio, sed maledicto senserit inimici. At et ego de adulatoribus aliquid tale respondeo, quia omnes arbitror sic olere. Omnes fallaciam et dolum redolent, et quocunque se vertant, pudicis naribus, hunc important, non odorem, sed fetorem.
7 Quidquid ergo ex ea causa acquiritur, etiam ab haerede iuste potest avelli. Nec credo quod possit petitoribus obviari, si vindicare audeant, quod adulatoribus contulerunt. Sed quis sapiens et intelliget ista? Aut ad hoc quis idoneus, cum non modo in omni domo, aut conviventium coetu, adulantium tanta sit copia, ut si quis modestus adversus eos mutire audeat, illos Defendat numerus, iunctaeque umbone phalanges?
8 (IUVEN., II, 46.) Certe dum vir honestus innitens conscientiae, tutumque insistens officiis, esurit, sitit, alget, et multiplices fortunae indignantis iniurias excipit, Vilis adulator picto iacet ebrius ostro, deliciis ingurgitatur ad crapulam, vino aestuat, lautioribus cibis distenditur, et pro arbitrio variis artificiis coelum sibi contemperat.
9 Primos habet recubitus in coenis, in conventibus primos consessus, praeelecto praenomine conclamatur, salutationes excipit primas, primas sententias in iudiciis profert, in demonstrationibus honestissime, in deliberationibus utilissime sentit, quidquid loquitur, sal merum est; quidquid agit, iustitia vel liberalitas. Age ergo et inter istos sapere aude.
10 Illico 'multa adulatorum veniet manus, et veluti te Iudaei cogent in suam concedere turbam.' Multitudine itaque tuti sunt, et artificio, ut ipsos possint etiam reges, et principes expugnare. Et miro modo inermis populus praevalet in armatos, et mollitie quae robustissima sunt, potenter expugnat. Disposueram tamen silere de mollibus, qui sicut ignominiosi, ita sunt et videntur innominabiles.
11 Silentium indicit reverentia morum, et verecundus animus, natura dictante, illorum declinat aspectum. Quid multa? Si natura negat, facit indignatio verbum. Apud istos ars est suam pudicitiam prostituere, alienam violare, vel oppugnare. Nec quidem simpliciter suam, cum matrimonii temerentur iura, et coniugis adulterium coniux procuret.
12 Dum egreditur sponsa de thalamo suo, coniugem noli maritum credere, sed lenonem. Producit eam, libidinosis exponit, et si spes dolosi nummi refulgeat, affectus callida simulatione prostituit. Filia namque decentior, aut si quid aliud in familia placeat ditiori, publica merces est, exposita quidem, si emptorem inveniat.
13 Sed licet iustus dolor eos aliquatenus cruciet, qui tori participes admittunt, aut faciunt; aegritudo tamen utilitatis compendio mitigatur, vel saltem doloris dissimulat cruciatum. Si enim res serio agatur, si libera donentur cunctis iudicia, non est dolor, sicut dolor ille, quo corpus suum quis videt aliena libidine pollui. Caetera namque peccata extra corpus sunt; sed qui fornicatur, in corpus suum peccat [I Cor. VI]. Hoc, inquit, os ex ossibus meis, et caro de carne mea, ut iam non duo sint vir et mulier, sed una caro.
14 Haec utique sine dolore non scinditur, neque sine invidia communicatur. Non bene cum sociis regna Venusque manent: et sicut 'nulla fides regni sociis,' ita nec tori. Certe facilius est, regni divitias, quam affectionem coniugii alii cedere. Atqui nec isti coniuges sunt, sed lenones.
15 Tunc demum omnia creduntur exposuisse divitibus, cum fidei fidem faciat fides violata. Sed quid filias et uxores (quod licet iura prohibeant, tamen quocunque modo natura permittit) exponi queror, aut prostitui? In ipsam naturam, quasi gigantes alii, Theomachiam novam exercentes, insurgunt. Filios offerunt Veneri, eosdemque in oblatione pupparum virgines praeire compellunt. In illis etenim aetatis maturitas exspectatur; at in his sufficit alienae impudicitiae voluptatem posse expleri.
16 Pudet dicere, quod se ipsos viri aetate provectiores et sensu, turpitudini tantae non subtrahunt, et cum eos in nobiliori sexu natura creaverit, ad deteriorem quantum in ipsis est, ex innata malitia prolabuntur, effeminati vitio et corruptela morum, cum tamen naturae beneficio, feminae esse non possint.
17 Cum lascivientis divitis luxus libidini vota sua praecingit, recumbentis pedes calamistratus comatulus excipit, nitorem invidens meretrici, histrioni habitum, cultum procis, virginibus ornatum, triumphalem quoque principibus apparatum, et in aliorum conspectu pedes, et ne plus dicam, teneris manibus tibias tractat. Chirothecatus enim incessit diutius, ut manus soli subtractas emolliret ad divitis usum.
18 Deinde licentia paululum procedente, totum corpus impudico tactu oberrans pruriginem scalpit, quam fecit, et ignes Veneris languentis inflammat. Verum haec abominatio, non tam ostendenda est quam conspuenda, puderetque eam nugis nostris esse insertam, nisi eamdem Apostolus, Romanis scribens, verbis manifestius expressisset dicens, quia feminae eorum immutaverunt naturalem usum, in eum qui est contra naturam, et masculi, relicto naturali usu feminae, exarserunt in desideriis suis in invicem, masculi in masculos turpitudinem operantes, ut darentur in sensum reprobum [Rom. I], facerentque quod minime convenirent, et vitiis universis obnoxii, indignationem Dei, et omnium poenarum in se aculeos provocarent.
20 Et tunc quidem in auribus Romanorum hoc tuba apostolica conclamabat, quando impiissimus imperator Nero, luxuriae saevientis, puerum Sporum, exsectis testiculis in muliebrem naturam transformare conatus est. Ab eo tempore proverbium natum est: 'Quia usus formosorum abusio est,' et illud: 'Formae gratia eo minus grata sapienti est, quo corruptio est gratior corruptori.
21 ' Difficilius etenim ab infirmis defensoribus custoditur, quod plures appetunt. Illud incauto facilius subripit fraudulentus, aut invito pudicitiae praedo violentus extorquet. A Patribus tamen pridem diffinitum est, quia pudicitia auferri non potest, nisi mentis corruptio antecedat. Quod enim, ut magnus asserit Augustinus, non praecedente libidine violenter patitur corpus, vexatio potius dicenda est, quam corruptio. Ibi ergo servari pudicitia potest, ubi nulla, nisi voluntaria esse potest corruptio, in mentis scilicet integritate, ubi in aeternum servari pudicitia potest. Nec magnum est integram esse carnem, ubi mens tetra corruptione polluitur.
22 At nunc si deceptor amans, aut violentus abest, ita male a teneriori aetate instituuntur adolescentes, ut oculis lascivientibus, nutu faciei, corporis gestu habituque exteriori, et lenocinio vix ipsis meretricibus concesso, sollicitent corruptores, et legum quae in eos iam plurimae latae sunt, nullam habeant reverentiam vel timorem, licet in eos gravissime animadvertendum decreverit imperator.
23 Ait enim: 'Cum vir nubit in feminam vires porrecturam, quid cupiat?' Ubi sexus perdidit locum, nec scelus est quod non perficit scire, ubi Venus mutatur in alteram formam, ubi amor quaeritur et non invenitur, iubemus insurgere leges, armari iura, ut gladio ultore, et exquisitis poenis, subdantur infames, qui sunt, vel futuri sunt rei.
24 Sed neque consentientibus parcit, quin eis poenam irroget capitalem, cum et lege divina facientes, et consentientes, pari poena plectantur. Ipsosque, magno episcopo auctore (Ambrosium Mediolanensem attende), consentientes definivit esse, qui notum errorem reticent, aut corrigere cum possint, dissimulant. Sed quid de eis verecundum, odiosumque sermonem protendimus? Ut sortem eorum condigna conclusione claudamus, procul dubio pluet super eos Dominus laqueos ut non effugiant, ignis, sulphur, spiritus procellarum, pars calicis eorum, et cum auctoribus suis, quos Sodoma devoravit, erunt saeculis in fetorem, et opprobrium sempiternum.
25 Quid proderit, quaeso, eis tunc divitum favor? Aut quis potest esse temporalium usus aut voluptas, quem tantus dolor, et tanta erubescentia non absorbeat?
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, XII. <<<     >>> XIV.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11 > 14 > 21 > 13