Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput XII. [De rationalibus et secretariis divitum, etquod amicitia non nisi in bonis est, et quod dives familiarem potius exprimat quam amicum, et licet familiaritas divitum utilis videatur, saepe periculosa est, et quod innocenter vivendum est.]
| 1 | Sed si non modo promissores, sed munuscularios, in gratia illius quem captas, antecedere pergis, te ratiociniis eius immisceas, parcas sumptibus, eo quod secretorum conscius, qui loculis parcit, diligenti patrifamilias displicere non potest. Grata sunt vitia eius, qui deformitatem morum, sumptuum parcitate compensat. 'Optimum, ut ait Cicero, si nescis, vectigal parcimonia est. |
| 2 | ' Tenuis parcus impletur facile, et facillime exinanitur prodigus dives. Arca sane capacissima fundum habet, et brevi exitu congestarum aquarum quantalibet copia defluit, fontisque abundantia tollitur, scaturientis venae fecunditate sublata. Exili plerumque meatu inclusum egerit urna liquorem. Sic minutissimis, dum frequentibus et continuis sumptibus, amplissimae exhauriuntur opes, et brevium subtractione minutiarum, maxima haereditas expilatur, nisi forte prodigus pecuniam inveniat redivivam. Est luxus populator opum, cui semper adhaerens Infelix humili gressu comitatur egestas. |
| 3 | (CLAUD., In Ruf. I, 35.) Illis ergo parcendum est, quorum necessarius imminet usus, et aliquid adiiciendum est quantitati, quae iugi partium deductione decrescit. Et licet usui defluant unicolae patrimonii, gratum est diligenti patrifamilias, si vel ratiocinii calculo teneantur, peritque dupliciter, quod elabitur nescienti. |
| 4 | Ad haec . . . . . lucri bonus est odor ex re Qualibet. Illa tuo sententia semper in ore Versetur, diis atque ipso Iove digna, poetae: 'Unde habeat quaerit nemo, sed oportet habere!' In his quidem versari, est arctioris gratiae funibus vincire divitem, licet versibilitate ingenii lubricum Protea vincat. |
| 5 | Aut si veritatis deficit gratia, vel ulterioris familiaritatis exhibitio constat. Caeterum licet utrumque non possis assequi, et rerum privatarum participationem, et calculi cautiones, te secretis ingere, quavis arte. An nescis quod qui pergunt ipsis imperatoribus imperare, Scire volunt secreta domus, atque inde timeri? Et quo studiosus occultantur, eo diligentius sunt perscrutanda. |
| 6 | Nempe Carus erit Verri, qui Verrem, tempore quo vult, Accusare potest. Si tamen inter malos charitas aut amicitia esse potest; hoc etenim quaesitum est. Sed tandem placuit, eam nisi in bonis esse non posse. Magna utique inter molles et malos concordia; sed ea tantum a charitate discedit, quantum lux distat a tenebris. |
| 7 | Et licet interdum mali, sicut et boni, idem velle, et idem nolle possint, amicitiae tamen titulum non assequuntur. Unde et Crispo, historicorum inter Latinos potissimo, sed et ipsi Ciceroni placuit, in malis factionem esse, quod in viris bonis vera amicitia est. Sed quamvis vitiosus, praepediente malitia, amicus esse non possit, etsi non venerabilis, verendus tamen erit, qui conscientia secretorum, conscio terrorem potest incutere. |
| 8 | Scitum est illud ethici, quia Nil tibi se debere putat, nil conferet unquam Participem qui te secreti fecit honesti. Hoc quoque iam pridem venit in dubium, an quemquam divitum et potentum, amare contingat. Tandemque receptum est, eosdem nunquam amare, vel raro, et in eis praecipue causis, in quibus se potius, quam alios amare videantur. |
| 9 | Contraria siquidem in eodem esse non possunt. Et quo divites plurimum cupiditatis, eo habent minimum charitatis. Haec etenim invicem maxime adversantur. Porro ut ait quidam: 'Omnis dives iniquus aut iniqui haeres est; et rarissimum est, ut divitiae affluant, nisi amoris et cupiditatis glutino solidentur.' Eas desiderantis animi vigilantia et labor acquirit; sed aegrior sollicitudo retinet et conservat. |
| 10 | Inquit ethicus: Non minor est virtus, quam quaerere, parta tueri: Casus inest illic, hic erit artis opus. Cum ergo istud ars, illud casus nomine censeatur, quis eas sine applicatione mentis intensa diutius servat? Certe vetus proverbium est: 'Quia ubi amor, ibi oculus; et ubi vigil mentis intentio, ibi fixa cordis positio. |
| 11 | ' Unde licet invito et repugnanti animo plerumque affluant, cor tamen apponere fidelis philosophus prohibet, et Doctor gentium eos, qui divites fieri cupiunt, in laqueum diaboli, et tentationis dicit incidere. Et qui utroque maior est, primogenitus mortuorum, et princeps regum terrae asserit, Deo et mammonae simul serviri non posse. Quoniam. Imperat, aut servit collecta pecunia cuique. |
| 12 | Sed diviti nunquam servit, aut raro. Unde liquet divites frequentius iniquos esse quam haeredes iniquorum. Quomodo ergo regnat charitas, ubi iniquitas dominatur? Utique dives familiaris esse novit, amicus nunquam, aut raro. Hic tamen non de eo, qui habet divitias, sermo est, sed qui amat. Ex quibus liquet, quia quantacunque ex familiaritate potentioris gratia videatur, diligentem cautelam exigit subditorum. |
| 13 | Alioquin omnis eius illecebra, 'plus aloes, quam mellis' in exitu habitura est. At expedit plurimum ad successus esse conscium secretorum. Quidni? Reverentia crescit, invalescit auctoritas, arcentur incommoda, proveniunt utilitates, amicorum augetur numerus, cultoribus accedit devotio, et fortuna totius gratiae suae, et felicitatis auram videtur beatulis inspirare. |
| 14 | Caeterum istorum omnium novissima quovis absinthio amariora sunt, et si interim non amarescunt, iustam amaritudinis habent suspicionem. Res siquidem periculosa est, divitum aut potentum communicare secretis. Si quid enim eis per incuriam forte elabitur, cui, nisi conscio imponetur? Quod cubicularii, aut ciniflones, mimive, aut quicunque nebulonum, quibus delicatus divitis sensus, aut furor carere non potest, in lupanari vel taberna sparserunt, aut ut se vindicarent a familiaritate potentis, divulgaverunt in populo, in illius calumniam retorquetur, qui in consiliis aliquem locum visus est tenuisse. Si motus rerum praescire desideras, meritoria discute, et lixarum castrensium inquire sententias. Nihil enim adeo occultum est, quod eis ex aliqua parte non reveletur. |
| 15 | Si mihi non credis, vel Aquinati nostro aures accomoda. Ait enim. O Corydon, Corydon, secretum divitis ullum Esse putas? servi ut taceant, iumenta loquentur, Et canis, et postes, et marmora: claude fenestras, Vela legant rimas, iunge ostia, tollito lumen E medio, taceant omnes, prope nemo recumbat: Quod tamen ad cantum galli facit ille secundi, Proximus ante diem caupo sciet. |
| 16 | Procedo. Si terrae secretum suum infodiat, vel arundo succrescens hoc producet in publicum, et levi flatu in auras proferet, quoniam Auriculas asini Midas habet. (Pers., I, 121.) Pallas quoque Erichthonium suum occultare non potuit, quin ipsum iam cognitum cornicis garrulitas publicaret: unde quia alieni admissi delatrix fuit et conscia, coloris perdidit venustatem, et garrulitatis incurrit notam. |
| 17 | Praeterea secretarii divitum, quasi quidam tolutarii vel clitellarii sunt, et qui eorum delictis onerentur: quidquid ab eis delinquitur in istorum infamiam cuditur; nisi forte ea sit de potente opinio, ut nullo possit consilio depravari. Si enim solemnis est malitia eius, si fraudis et doli vulgata opinio, totius familiae fama purgatur, ac si capitis languor infirmantium denigret dolorem laterum. |
| 18 | Alioquin si benignior, si civilior creditur potentatus, omnia deliramenta eius familiares, quasi clitellarii, quibusdam nominis sui humeris portant. Sed recte gestorum nil nisi benignitati, aut civilitati potentis ascribitur. Et si quando calculus gravior imminet, quasi pellem pro pelle, animam tuam dabit dives pro fama sua, et ut in te retorqueat culpam suam, caput tuum meritis criminum, poenis non verebitur obiectare. Sed quod magis mirabile, gratulabitur, si astutia sua industriae tuae labores et sollicitudines, hac mercede donaverit, ut te reddat infamem, et si fecerit, aut finxerit te criminibus inauditis obnoxium. Non est enim malum in civitate quod non in divitis consiliarios impingatur, cum inanis sit excusatio, eo quod omne officium, sibi potentatus conformat, nemoque sapiens diu fluctuat consilio imprudentum. Omnia namque discernit et iudicat. An eum putas in conscientia sua securum quiescere, cuius turpitudinem producere potes in lucem et proferre in publicum? |
| 19 | Certe omnis, qui malus est, odit lucem. Et opus omne, artificis sui videtur habere imaginem. Meretricantium mulierum fucus dum argui veretur a lumine, petit umbras, et timet ne se ipsis deformiores sint, si immediata luce videntium obtutibus pateant. Hoc ergo illarum tota vigilantia quaerit, ut quod non est in eis, praestricti oculi videant, et qui vident, caeci faciant. At in his quae nativo colore confidunt, longe aliter est, quia Haec amat obscurum, volet haec sub luce videri, Iudicis argutum quae non formidat acumen. |
| 20 | (Hor., De art. poet., 363.) Licet itaque secretorum communio aliquid felicitatis videatur adiicere, securitati tamen plurimum demit. Difficile, aut potius impossibile est illos percurrere, qui, hac via ad inferos descenderunt, aut poenis novissimis se ingemuerunt affectos. Heu mihi cur vidi, cur noxia lumina feci! inquit ille, qui an de conscientia alieni, an proprii operis noxa deportationem meruerit, incertum est. Certum tamen est, quod mala aliena novisse non expedit. |
| 21 | Verumtamen sive sciantur, sive non, nihil tutius est quam propriam conscientiam conservare. Philosophus sic inter hostes vivendum censuit, tanquam inter amicos; et inter amicos, ac si in mediis hostibus viveretur. Et satyricus: Vivendum est recte cum propter plurima, tum de his Praecipue causis, ut linguas mancipiorum Contemnas, nam lingua mali pars pessima servi. |
| 22 | Sed non modo propter linguas servorum, verum propter gladios, et venena potentum, et insidias omnium, praecepto satyrici parcendum est. |