monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, X. <<<     >>> XII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput XI. [De munusculariis et promissariis et quodpromittere non expediat ad virtutem.]

1 In eo autem adulatoriae vis magna consistit, si, omissis propriis, aliena commoda curare videaris, de tuo nunquam aut raro, semper aut saepe loquens de illius, quem aucuparis emolumento. Praeterea manum contine, ne, si quid etiam invito ingeratur, accipias, dum influat Iordanis in os eius, qui dum omnia cupit, sibi quoque omnia de iure putat competere. Esuriens gula insatiabilium quorumdam animalium, donec satietur, communem aliis invidet cibum; et in quo aliorum subvenitur inopiae, se fraudem perpeti suspicatur.
2 Sic fortunatus sibi interdum subtrahi putat, quidquid quocunque titulo confertur in alium, teste Crasso, qui, ut dicitur, milite dissimulante, eo quod solus, aut prae caeteris apud Parthos aurum sitierat, aurum bibit. Iugurtha quoque saepe Romanum exarmavit, et fregit imperium, et exercitum, ipsius quoque urbis concussit maiestatem, nunc dans plura, promittens interdum plurima.
3 Sed hoc liberum est his, et saepe conducit, qui aliqua donare consueverunt. Alioquin promisso gratiae conciliandae non proficit, sed quasi deceptio fraudulenta, illam quae esse videtur plerumque exstinguit. Tanto quidem validius, quo cum prudentiori et graviori viro negotium geritur. Simplicitas namque circumvenientium insidiis latius patet, et facilius supplantatur.
4 Unde ille qui non urbem, sed orbem lascivis implevit amoribus, sollicitatorem puellarum et impudicum instruens amatorem, ait: Promittas facito, quid enim promittere laedit? Pollicitis dives quilibet esse potest. At philosophus nunquam, aut rarissime, et hoc ex iusta causa asserit conducibile. Si enim promissionis implendae facultas non suppetit, temerarium est promittere quod praestare non potes.
5 Si enim potestas adfuerit largiendi, nisi voluntas beneficii producat effectum, promissor non gratiam de promisso, sed de mendacio contrahit maculam. Quod si ex intervallo promissi fidem impleverit, liberalitatis decor, et beneficii species ipsa fuscatur, eo quod qui distulit, interim visus est noluisse. Unde versificator egregius: Denigrat meritum dantis mora, nam data raptim Munera, plus laudis, plusque favoris habent.
6 Praeterea quis de futuro certus est, ut sciat se quandoque posse implere quod differt? Nonne consiliarius veritatis, assertor fidei, electionis vas (Doctorem gentium loquor) fidelium animos, quos adventus sui exspectatione suspenderat, frustravit a desiderio suo? Quid aliud agit illa ipsius excusatio, qua apud se non fuisse est et non, sed est tantum commemorat, et se levitate non usum protestatur?
7 Si non potuit ille, Domino impediente, quod voluit (hoc enim voluit quod promisit) quis sapiens secure quod ex facilitate naturae pendet, promittit, cum leviter possit ex causis quam plurimis impediri? Ad haec ex iusta causa potest interdum mutare quilibet voluntatem. Dignus etenim beneficio pro tempore videtur aliquis, qui processu rerum, eodem reperitur indignus.
8 Et interdum indignus est, qui ad frugem melioris vitae conversus, beneficium meritis etiam a manu extranea, ut vulgo dici solet, extorquet. In his mutare propositum saepe non est criminis, sed virtutis. Nam, ut a fabulis doceamur, Theseus unico filio suo non fuisset orbatus, si voluisset mutare propositum. Et Phoebus, urgente stimulo doloris, quem de Phaetonis ruina conceperat, exsul a coeli regione, Admeti non pavisset armenta, si ei votum quo se, Stygis interposito sacramento filio ambitioso obligaverat, mutare licuisset.
9 Et ne fabularum instrumenta contemnas, rex incredulus, quod ex evangelica habes historia, salubrius incautum et perfidum solvisset iuramentum, quam in exstinguenda lucerna verbi, auferendo praeambulum gratiae, veritatis occidendo praeconem, mensam pollueret, convivium incestaret, regiam pessundaret maiestatem, dum incestui cuncta serviunt et obtemperant saltatrici.
10 Ethica quidem regula est, quia non omnia sunt semper promissa solvenda; si forte aut accepturo damnosa, aut perniciosa sint promittenti. Et lex amicitiae illa praevaluit, qua sola honesta peti licet ab amicis aut fieri. Ipsoque iure cautum est, ut nulla promissio, quae turpem aut tristem habeat exitum, impleatur. Postremo antecedens promissio, consequentis beneficii gratiam aut exstinguit, aut minuit.
11 Et sicut iacula, quae praevidentur feriunt minus, et quae omnino non praecaventur magis laedunt, ita et in beneficiis quod ex promissione conceptum est, minus accipitur, et quod ex insperato provenit, gratius acceptatur. Licet enim nuda promissio apud iuris, ut dicitur, peritos non pariat actionem, promissor omnis apud veritatem (ut dici solet) pollicem fixit, et iure civili cessante, fidei naturaliter obligatur.
12 Sed quis actor durius aget, quam fides, si ipsa coeperit accusare? Si agit conscientia, quis absolvet? Certe: Exemplo quodcunque malo committitur, ipsi Displicet auctori, prima est haec ultio, quod se Iudice, nemo nocens absolvitur, (IUVEN. XIII, 1.) Si vero ipsa iustificat, quis condemnat?
13 Procul dubio qui in illo timetur articulo, Dominus est, ubi et dies contemnitur humanus, et conscientia quod obloquatur non invenit. Si vero animam accusant opera, et illi conscientia testis assistit, et causam veritas examinet aequitatis, quis, quaeso, praetor in ream, obnoxiamque mendacio gravius vindicabit? Sane, praetor, etsi viva vox iuris esse dicatur, sententiam eius veritas plerumque retractat.
14 Sed veritatis sententia manet irretractabilis. Quia iustitia eius iustitia in aeternum, et lex eius aequitas. Econtra in praetorio saepe summum ius summa iniuria est. Quisquis ergo promittit, debitor est, et veritatis urgente sententia, sponsionis fidem compellitur adimplere. Porro quod necessitas extorquet, gratiam minuit.
15 Unde illud philosophicum quod praemisi: 'Promittere ne festines, ne cum volueris non possis, aut nolis ex iusta causa cum possis, aut cum effeceris gratiam perdas, aut minuas; eo quod te ante illaqueaveris in verbo oris tui.' Fit tamen ut non modo licitum sit promittere, sed et conducibile. Et ut aliorum ad praesens taceantur exempla, Paracletum Christus ipse discipulis et promisit et misit.
16 Eisdemque quid futurum esset illis, qui omnia pro eo reliquerant interrogantibus, sedes in regeneratione promisit, et iudiciariam, quam cum eo habituri sunt, potestatem. Ex quibus constat, quod causa propositum, opusque commendat, ut liqueat ex his, quia non necesse est, philosophi regulam vitiari.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, X. <<<     >>> XII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 12 > 19 > 22 > 10 > 11 > 17 > 3 > 10 > 14 > 16 > 13 > 11 > 2 > 12 > 2 > 12 > 10 > 11