Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput V. [De cautela adulatorum, et fraude multiplici,et comitibus adulationis, et sequela eorum.]
| 1 | Sunt tamen, qui vulgares et adulationes plebeias non admittant, ut qui nolunt vili unguento, oleove corrupto, quod omnibus fetet, inungi, cum amicorum aut convivarum expetunt gratiam. Quid enim turpius est quam ad lenocinia histrionis transfigurare vultum, mutare habitum, motum ducere, et non tam videre alium, quam se ipsum gerere histrionem? Quid ineptius quam cum alius magno hiatu oris, ad te impellendum vanitatis spiritum proferat, si tu aurium vela, et latitudinem cordis ad tumorem concipiendum oppandas. |
| 2 | Et quia videntur ab omnibus, facilius haec a plerisque vanitatis obsequia contemnuntur. Verumtamen illa magis timenda, quia magis perniciosa sunt, quae quodam cautelae velamento studiosius occultantur, et quasi sub imagine increpationis aut correctionis, alteriusve officii, aut virtutis, irrepunt. Quod nonnullos, dum benevolentiam immoderatius captant, fecisse reperies. Ait enim Laelius, non ille lator legis amicitiae, sed suasor belli civilis et furoris incentor, qui et ab aliis Lentulus appellatur, Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires, Conquerimur, deerat ne tibi fiducia nostri? |
| 3 | Dum movet haec calidus spirantia corpora sanguis, Et dum pila valent fortes torquere lacerti, Degenerem patiere togam, regnumque senatus? Usque adeo miserum est civili vincere bello? (LUCAN., I, 361.) Sic et in comoediis servorum calliditate domini deluduntur, praemissis increpationibus rationes suas infirmari permittunt, et tandem se victos simulant, ut et credulorum sensum confirment errorem, et de proditionis perfidia gratiam aucupentur, magna satagentes industria, ut sic semper decipiant, ut nunquam possint argui falsitatis. |
| 4 | Eorum namque veritas mendacio servit. Quid quod aucupes novitatum rumusculos congerunt, eisdemque curiosorum auribus satisfaciunt, ut hac via compendiosius ad id quod desideratur, accedant? Temporis quoque diligentissimi observatores sunt, ne quid intempestive ingerant, sed inter prandendum, aut cum vino quis exhilaratus fuerit, aut cuiuscunque compos voluptatis. Huius cautelae meminit Maro, cum ad Aeneam revocandum sororem a Didone missam asserit, quae sola viri molles aditus et tempora norat. |
| 5 | Quis autem non rideat, cum agaso non tressis, titulorum fascibus purpuratur, et non sine sanna et cachinno audientium, Dama transit in Marcum. Marcus dixit: Papae! Marco spondente recusas Credere tu nummos? Marco sub iudice palles? Ita est, assigna, Marce, tabellas. (Pers., V, 79.) Est quidem omnium captanda benevolentia, quae fons est amicitiae, et primus charitatis progressus est; sed honestate incolumi, officiorum studiis, virtutis via, obsequiorum fructu, integritate sermonis. Adsit et fides, dictorum scilicet factorumque constantia, et veritas, quae officiorum et bonorum omnium est fundamentum. |
| 6 | Gratiam bonorum, sed et omnium, si fieri posset, virtus appetit, sed ad eam dedignatur per sordes accedere. Nobilis utique res est et delicata, et quae omne quod dedecet, aspernatur. Omnis etiam species, quae ex se ipsa non lucet, ei suspecta est. Nunquid igitur mentitur, ut placeat? Nunquid bonum dicit malum, et malum bonum? |
| 7 | Nunquid amicum, qui parum sanus est, instigat, ut amplius faciat insanire? Porro cum omnis assentatio turpis sit, perniciosior est cum ad subornandum vitium personae, vel naturae, vel dignitatis accedit auctoritas. Nempe philosophi probabile dicunt, quod videatur vel omnibus, vel pluribus, aut sapientioribus, aut quod in propria facultate artifici. |
| 8 | Si ergo sapientiam cuiusque Plato commendet, aut Socrates, Aristoteles acumen ingenii, Cicero dicendi copiam, mathematicae studium Pythagoras, metrorum varietates Flaccus, Naso levitatem versificandi; quidni credat? Subeunt enim citius et fortius singulos fomenta vitiorum, . . . . . . . . . . . magnis Cum subeunt animos auctoribus. |
| 9 | His tamen sui compos animus non seducitur, certe quia nemo novit quid sit in homine, praeter spiritum hominis qui in ipso est. Unde apud Virgilium compos sui pastor, et sapientibus et magnis viris ostri temporis doctior, ait: Me quoque dicunt, Vatem pastores; sed non ego credulus illis. (Verg., Ecl. IX, 34.) Tu quoque praeviso si palles improbe nummo, Si facis in penem quidquid tibi venit amorum. |
| 10 | (Pers., IV. 47.) Licet te tota vicinia modestum dicat, ac pudicum, minime vel iurantibus credas. Memoriter tene quod parvulus didicisti: Plus aliis de te, quam tu tibi credere, noli. Non facile dixerim, uter sit prior in vitio, qui linguam adulationibus polluit, aut cuius cor ex eis se in laetitiam resolvit. |
| 11 | In hoc enim elationis caecitas; in illo, fraus excaecandi damnatur. Ubique vero damnatur dolus, sed et caecitas, quae a superbia est, nusquam absolvitur. Esto quod adulator sit nequior, iste non minus contemptibilis est. Nec caperetur linguae tendiculis alienae, si non blandiretur ipse sibi. Quid itaque alium arguit adulationis, qui sibimet adulatur? |
| 12 | In quo enim alium accusat, se ipsum condemnat. Eadem enim facit, quae iudicat. Vae, inquit Dominus, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et ponunt cervicalia sub capite universae aetatis [Ezech. XIII]. Utique pulvillos consuunt, qui auribus parant insidias, qui vana et mollia congerunt, quibus sensus demulceant, qui opera commendant hominum, ut eos famae praeconiis, et quadam suavi iucunditate favoris, inducant ad quietem. |
| 13 | Usus enim pulvinaris et cervicalis, est mollities quietis. Pulvinar ergo sub omni cubito manus ponitur, quando non modo operatio, sed quidquid ei adiacet commendatur. Caput universae aetatis cervicali superponitur, dum quis adulantium verbis, in totius vitae operibus delectatur. Et alibi: Ipse aedificabat parietem, illi autem liniebant eum. Parietem aedificat, non domum, quisquis in induratae mentis vitio, pravitatem congerit operum. Qui in pariete solo ostium facit, quocunque ingrediatur foris est. |
| 14 | Quicunque in pravitate operis, indurata mente conversatur, a sanctorum societate seiungitur. Aedificatum ergo parietem linit, quisquis pravis operibus alicuius adulanter applaudit. Cum vero sit turpe omnibus adulari, longe turpius est, si in praecipuae auctoritatis, aut ordinis, viros, adulatio cadat. |
| 15 | Adeo quidem ut sacrorum canonum institutis cautum sit, clericos irrefragabiliter deponendos, qui noscuntur adulationibus inservire. Recte quidem, quia omnis adulatio comites habet dolum et fraudem, proditionemque et notam mendacii. Sequelam quoque ignominiam servitutis, excaecationem proximi, et exterminium totius honestatis. Annon est talis non modo eiiciendus a clero, sed a toto fidelium coetu? |