monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput IV. [Quid adulator, assentator et palpo; et quodeis nihil perniciosius.]

1 Adulator enim omnis virtutis inimicus est, et quasi clavum figit in oculo illius, cum quo sermonem conserit, eoque magis cavendus est, quo sub amantis specie, nocere non desinit, donec rationis obtundat acumen, et modicum id luminis, quod adesse videbatur, exstinguat. Ad haec auditorum aures obturat, ne audiant verum; quo quid possit esse perniciosius, non facile dixerim.
2 Scitum est illud Laelii, aut potius Ciceronis: 'Cuius aures clausae sunt veritati ut verum audire non possit, eius salus desperanda est.' Quid vero infidelius quam eum, cui fidem debeas, circumvenire verborum blanditiis, ludibrio habitus, gestus transfiguratione, et totius vanitatis lenocinio excaecatum in sordes vitiorum impellere et praecipitationis abyssum?
3 Quid odibilius fraude et dolo, quo sub imagine amoris et fidei, in simplicem et credulum et, quod detestabilius est, amicum, perfidiae et inimicitiarum nequitia exercetur? Hoc siquidem genus hominum omnia loquentium ad voluptatem, ad veritatem nihil. Verba oris eius iniquitas et dolus, qui etiam errantibus amicis, ad eorum subversionem ingeminat: Euge, euge. Quos ut plenius noveris, Gnathonem apud comicum vide, et quid de se fateatur ausculta. Negat quis, nego; ait, aio.
4 Denique imperavi egomet mihi, Omnia assentari. (TER. Eun. II, II, 21) Tota enim Gnathonicorum factio, comoedia est. . . . . . . . . . . . Rides, maiore cachinno Concutitur; flet, si lacrymas conspexit amici, Nec dolet: igniculum si brumae tempore poscas, Accipit endromidem; si dixeris: Aestuo, sudat.
5 (IUVEN, II, 100.) Unde Umbricius inquit: Non sumus ergo pares: melior qui semper, et omni Nocte dieque potest alienum sumere vultum, A facie iactare manus, laudare paratus, Si bene ructavit, aut si quid fecit amicus Quod proferre palam non possit lingua modeste. [Id., ib., 104.] Quod quidem non modo amico, sed ne libero homine dignum est, cum vera et unica libertas in virtutis speciem cadat, et turpitudo quos inficit, postremae subiiciat servituti.
6 Histrionem esse vel mimum, infamiam ingerit his, quos a tantae abiectionis opprobrio naturae vel personae dignitas videtur excepisse. Porro qui vultum induit alienum, et varias affectuum alternat facies, incolumitati sensuum insidias parat, et Sordibus auriculis alienis colligit escas; et si histrionem verbo diffiteatur, eum moribus et turpitudine confitetur.
7 Quod assentatoris proprium est qui ad alterius vivit nutum, et antequam suum proferat iudicium, de singulis exspectat alienum. Caeterum palpo, qui tamen assentatoris vel adulatoris censetur nomine, quoniam eadem res multis notatur indiciis, hominum mentis explorat, praetentat voluntatem, ut cui rei volueris sensus accommodet, ut gratiam illius, cum quo agitur, fraudulenter subripiat.
8 Novit enim de concursu sensuum et voluntatum unione, quasi rivulos amicitiae scaturire. Idem siquidem velle et nolle, (ut ait historicus) ea demum firma amicitia est. Quidni? Consentire suis studiis qui crediderit te Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum. (Hor., Ep. I, XVIII, 66.) Cum vero praesenserit voluntatem, sic palpat, sic demulcet, tanta suavitatis perungit gratia, ut virtuti somnium inducat, et totam moderationis, sine qua nunquam recte vivitur, formam Lethaei fluminis infusione subvertat.
9 Magnas gratias agere Thais mihi? Iucundus est enim comicus, et aptus qui se nugis nostris frequenter immisceat, ingentes, inquit, Fuerat quidem satis si magnas respondisset. Sed quia adulatoris fraus omnia extollit in maius, et de suo aliquid adiicit unde sibi gratiam cumulet, ingentes inquit. Sed nec mendacium erubescit. Qui enim sibi potuit persuadere, ut honestatem hominis tantae turpitudinis macula decoloraret quacunque de causa, utique persuadebit, ut quod appelit, faciat, 'si possit, recte, si non, quocunque modo rem.
10 ' Verum qui suo nomine, ut proprie eloquamur, dicitur adulator, vitia cuiusque dealbat, et ne se ipsum videat, oculos colloquentis quadam nube vanitatis implet, et aures falsis praeconiorum titulis reficit. Ait ethicus: Quid quod adulandi gens prudentissima lauda Sermonem indocti, faciem deformis amici, Et longum invalidi collum cervicibus aequat Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis: Miratur vocem angustam, qua deterius nec Ille sonat, quo mordetur gallina marito.
11 (IUVEN., III, 86.) Hoc autem minime videtur mirum, si perditissimi homines, et quibus hic gravis morbus, et feculentus sordidatur, ad tantam turpitudinem possunt impelli. Sed hoc potius duco mirabile, quod populum qui sibi credat habeant, qui de se magis alienae linguae acquiescat, quam propriae iudicio conscientiae, dum se ipsum quilibet extra se quaerit, et nosse dedignatur, quam sit sibi curta supellex.
12 Nihil est enim quod credere de se non possit cum laudatur, non modo diis aequa potestas, sed quaecunque anima de fermento superbiae intumescit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 22 > 19 > 26 > 4 > 42 > 2 > 9 > 10 > 4 > 8 > 15 > 5 > 54 > 95 > 14 > 98 > 75 > 28 > 5 > 3 > 38 > 23 > 53 > 59 > 3 > 49 > 34 > 4