monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 92 > 10 > 18 > 37 > 2 > 12 > 79 > 14 > 60 > 82 > 29 > 6 > 22 > 19 > 99 > 3
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, II. <<<     >>> IV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput III. [Quod superbia radix est omnium malorum,et concupiscentia lepra generalis, quae omnes inficit.]

1 Superbia vero radix omnium malorum est, mortisque fomentum. Arescunt rivuli, si fontis vena praeciditur. Nec rami convalescunt, radice succisa. Deficiunt vitia, si elatio iugulatur. At si stercora radici congerantur, pinguescunt rami, et arentium sterilitas resilvescit. Si fonti liquentia superfundas, accessio transit in rivulos.
2 Si camino ignem adiicias, in ligna incendium recrudescit. Sic si vitiatae naturae elationis innatae toxicum foveas, quin vitalia ipsa mortiferum virus inficiat, nec si volueris, poteris impedire. Est enim omnibus non tam cognatus, quam innatus amor sui. Qui si modum excesserit, vergit ad culpam. Omnis enim virtus suis finibus limitatur, et in modo consistit.
3 Si excesseris, in invio es, et non in via. Si amor hic invaluerit, nemo speret de cura. Lepra siquidem est, incurabilior omni lepra. An nescis concupiscentiam lepram esse? Giezi consule; si erubuerit confiteri quod sentit, convince eum macula corporis. Sed quid dico Giezi consulendum, ac si solus sit? Orbem conveni, quia totus infectus est.
4 Me ipsum interroga; qui miserorum unus sum. Certe concupiscentia misera et miserabilis lepra est. Nescis forte quid dicam. Concupiscentiae pestem, nescius infirmitatis ignoras, homo non concupiscens, et in eo supra hominem constitutus; sed testis meus in coelo fidelis, mecum asserit, quia omnes corrupti sunt, et abominabiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum [Psal. XIII]. An tu sis ille, tu videris.
5 Scio enim non esse hunc Paulum, qui huius pestis incursu clamat, et ingemiscit: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? [Rom. VII.] Scio hunc non esse illum, qui de pectore veritatis sapientiae fluenta potavit, cum orbem infectum hac labe intonet, dicens: Quaecunque in hoc mundo sunt, concupiscentiam oculorum esse, aut carnis, aut superbiam vitae [I Ioan. II]. Qui ergo hunc amorem non temperat, timeat lepram, et caecitatem oculorum, quae ex ea imminet, pertimescat.
6 Si itaque illi, qui non reprimunt concupiscentiam, malorum utique fontem et fomitem, dispendium salutis incurrunt, quid erit illis, qui eam assentatorum inflammant stimulis, et quasi fomenta vitiorum accendunt? Quid facient, aut potius quid patientur, qui a veritate avertunt auditum, in admiratione rerum corruptibilium et corrumpentium, non claudunt oculos, manus expandunt, et omnium sensuum vivacitatem exercent?
7 Deinde quasi diei non sufficiat malitia sua, fallacia unius alterius fallaciam trudit. Terentiano siquidem verbo libentius utor, dum ad concupiscentiae fornacem succendendum conveniunt adulatores et relatores, delatores et detractores, invidi, ambitiosi, elati, factiosi et superstitiosi, flagitiosi, omniumque officiorum praevaricatores; quos quia fere ubique terrarum sunt, facilius est invenire, quam dinumerare.
8 Adversus huiusmodi est omnis lex, in hos omnia iura coniurant, et in eosdem quasi in publicae salutis hostes quandoque omnis armabitur creatura.
Ioannes Saresberiensis HOME