Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput II. [Quid sit contemplatio hominis, sapientiamaffectantis, et quis sit fructus speculationis huius.]
| 1 | Est ergo primum hominis sapientiam affectantis, quid ipse sit, qui intra se, quid extra se, quid infra, quid supra, quid contra, quid ante, vel postea sit, contemplari. Inde est forte quod illi, qui prima totius philosophiae elementa posteris tradere curaverunt, substantiam singulorum arbitrati sunt intuendam, quantitatem, ad aliquid, qualitatem, situm esse, ubi, quando, habere, facere et pati, et suas in omnibus his proprietates, an intensionem admittant, et susceptibilia sint contrariorum, et an in eis ipsis aliquid inveniatur adversum. |
| 2 | Provide quidem haec et diligenter, etsi in eo negligentiores exstiterint, quod sui ipsius notitiam in tanta rerum luce non assecuti sunt, et lucis inaccessibilis notitiam perdiderunt, dum evanuerunt in cogitationibus suis, et dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt, et obscuratum est insipiens cor eorum. Quod ex eo convincitur, quod traditi in passiones ignominiae, faciebant quae nec sexui, nec aetati, nec fortunae conveniant, nec naturae, et personas omnium operis testimonio devenustent. |
| 3 | Dati siquidem sunt in sensum reprobum, quod planum est his qui Apostolum plenius noverunt. Argumentum tamen ad omnia validissimum est, ut de fide et sinceritate singulorum credatur operibus suis. Opera enim quae facit aliquis, testimonium perhibent de eo. Verum qui se ipsum ignorat, quid utiliter novit? |
| 4 | Si ignoras te, inquit, pulcherrima inter mulieres, abi post vestigia sodalium, et post greges. Oraculum Apollinis est, et descendisse de coelo creditur, γνῶθὶ σεαυτόν, id est scito te ipsum. Nonne scivit hoc ethnicus dicens: Discite, et o miseri causas cognoscite rerum, Quid sumus, aut quidnam victuri gignimur, ordo Quis datur, aut metae quam mollis flexus et unde, Quis modus argento, quid fas optare, quid asper Utile nummus habet, pueris charisque propinquis Quantum elargiri deceat, quem te Deus esse Iussit, et humana qua parte locatus es in re. |
| 5 | Haec etenim contemplatio quadripartitum parit fructum, utilitatem sui, charitatem proximi, contemptum mundi, amorem Dei. Annon est arbor bona, quae tantam fructuum dulcedinem affert, tantam affert utilitatem? Certe non superbit, qui parvus est in oculis suis. Dum quisque quae adsunt vel absunt, expetibilium numerum cogitat, quis de sua paupertate non erubescit? |
| 6 | Si quis non appetenda sui recenseat, ei iugis materia modesti doloris et humilitatis occurrit. Quocunque se vertat, in se ipso deiicitur, qui petit a Domino confortari, dicens: Humiliatus sum usquequaque, vivifica me secundum eloquium tuum [Psal. CXVIII]. Itemque: Ego, inquit, in flagella paratus sum, et dolor meus in conspectu meo semper [Psal. XXXVII]. |