Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, Caput I. [Quid sit salus universalis et publica.]
| 1 | Est igitur salus publica, quae universos fovet, et singulos, incolumitas vitae. Nihil enim homini praestantius vita eius: incolumitate vitae, nihil salubrius. Hominem vero constare ex anima rationali, et carne corruptibili, antiqui sapientes definierunt. Caro siquidem vivit ab anima, cum aliunde corpori vita esse non possit, quod semper inertiae suae torpore quiescit, nisi spiritualis naturae beneficio moveatur. Haec autem habet et ipsa vitam suam. |
| 2 | Deus etenim vita animae est. Quam sententiam modernorum quidam graviter quidem et vere, licet metrica levitate complexus est, Vita animae Deus est, haec corporis, hac fugiente Solvitur hoc, perit haec, destituente Deo. |
| 3 | Sicut ergo corpori vivere est vegetari, moveri ab anima, et dispositione sui motibus animae acquiescere, et ei quadam obediendi necessitate concordare: sic et anima ex eo vivit, quod suo modo vegetatur, et vere movetur a Deo, et ei subiecta devotione obtemperat, et in omnibus acquiescit. Si quo minus, et eo minus vivit. Nam et corpus, qua parte sui non movetur ab anima, iam in ea torporem mortis incurrit. |
| 4 | Dum ergo totum vivit, ad eam totum disponitur, quae se non per partes infundit partibus, sed tota est, et operatur in universis et singulis. Sic et Deus animam perfecte viventem, totam occupat, totam possidet, regnat et viget in tota. Nullus ei angulus exceptus est. Sed quid in anima angulum vel partem dico? Partium expers est, simplicisque naturae, et totius duplicitatis ignara. Partes tamen quas potuit, sibi a distributore bonorum vindicavit. Quas? inquis. Virtutes utique, quibus viget et operatur, et sui experimentum facit. Si non ergo multiplicitate partium, et quantitatis quadam distentione crescit, ratione tamen et intellectu, appetitu boni, aversione mali, manente simplicitatis natura dilatatur. |
| 5 | Cum vero partes istas spiritus implet (Deus enim spiritus est) solida et perfecta est vita animae. Cum enim intellectus Deum, qui summe bonus est, visus sui acumine, quantum valet et licet apprehendit, et bonum quod ille videt, incorrupta voluntas appetit, et ratio ne declinet ad dexteram vel sinistram, qui sano affectu ad bonum trahitur, viam aperit, iam quamdam immortalitatis assecuta est gloriam. |
| 6 | Quod forte iam sentiebat, qui in suavitate conscientiae suae dicebat: Cor meum, et caro mea exsultaverunt in Deum vivum [Psal. LXXXIII]. Utique qui hac via incedit non sperat aut extimescit, non contristatur aut condolet alicui eorum, quae a summo et vero bono recedendo deficiunt. Et forte fideles animas invitat sermo propheticus, dicens: Convertimini ad me in toto corde vestro [Ioel. II], ut scilicet angelus gaudii aut moeroris, timoris aut spei, non avertatur a facie mea, et meae non displiceat voluntati. |
| 7 | Implet autem haec vita omnem creaturam, quia sine ea nulla est substantia creaturae. Omne enim quod est eius participatione est id quod est. Sed cum sit in omnibus per naturam, sola rationalia inhabitat per gratiam. Sunt ergo, quia in eis veritas est. Illustrantur, quia in eis sapientia est. Bonum diligunt, quia in eis fons bonitatis, et charitatis est. |
| 8 | Omnis etenim virtus angelica et humana, quoddam divinitatis vestigium est, rationali creaturae quodammodo impressum. Spiritus sanctus inhabitans imprimit animae sanctitatem, eiusdemque rivulos multifariam spargit, diversarum exercens charismata gratiarum. Et haec mihi videtur vera, et unica incolumitas vitae, cum mens, vivificante Spiritu, ad rerum notitiam illustratur, et accenditur ad amorem honestatis, et cultum virtutis. |
| 9 | Praecedit ergo scientia virtutis cultum, quia nemo potest fideliter appetere, quod ignorat, et malum nisi cognitum sit, utiliter non cavetur. Porro scientiae thesaurus nobis duobus modis exponitur, cum aut rationis exercitio, quod sciri potest intellectus invenit; aut quod absconditum est revelans gratia oculis ingerens patefacit. |
| 10 | Sic utique aut per naturam, aut per gratiam ad veritatis agnitionem, et scientiam eorum, quae necessaria sunt, unusquisque potest accedere. Quodque magis mirere, quilibet quasi quemdam librum sciendorum, officio rationis apertum, gerit in corde. In quo non modo visibilium species, rerumque omnium natura depingitur, sed ipsius opificis omnium invisibilia Dei digito conscribuntur. Adeo quidem ut nequaquam valeant per ignorantiam excusari, quibus beneficio naturae, vel gratiae, gerendorum series innotescit. |
| 11 | Sicut scriptum est: Quod enim notum est Dei, manifestum est in illis. Deus enim revelavit illis [Rom. I]. Non tamen corruptae naturae adversus gratiam magnifico fimbrias, aut phaleras erigo, quasi ipsa aliquid boni habeat quod non acceperit; cum certum sit quia sine ea nihil possumus facere. Agnitio igitur veritatis, cultusque virtutis, publica singulorum, et omnium, et rationalis naturae, universalis incolumitas est. Contrarium vero eius ignorantia, et odibilis et inimica propago eius, vitium est. |
| 12 | Et recte quidem ignorantia mater vitii est, quia nunquam adeo sterilis est, ut non odibilium fructum pariat infelicem. Inquit ethicus: Tu adeo . . . . . . . . . nullo thure litabis, Haereat in stultis brevis ut semiuncia recti. (Pers. 5, 120.) Agnitio quidem certitudinem habet, et vel in scientia, vel in fide consistit. |
| 13 | Sed fidei regula paulisper differatur, quoniam eam tempus, et locus suus exspectat. Caeterum scientia sui notitiam habet. Quod evenire non potest, si non metiatur vires suas, si ignorat alienas. |