Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 3, PROLOGUS.
| 1 | Hostis multorum fio, dum ineptias nugatorum excutio. Qua de causa otiari decreveram et silere, sed alterum mihi negotiorum tumultus excutit, alterum motus animi interrumpit. Qui enim sub potestate constitutus est, si sapit obtemperat imperio praesidentis. Quem stimuli affectuum pungunt, dissimulare non potest, quin moveatur ad formam passionis. |
| 2 | Exsultat ergo quem gaudii aura demulcet, spes inducit hilaritatem, metus trepidat, dolentis animus moerore confunditur. Haec apud singulos alternat facies boni aut mali. Verum sensus malorum altior est, et saepius in omnes incurrit; quis est enim qui malorum asperitate saepius non uratur, quam demulceatur fomento bonorum? Rarus est, qui totius fortunae impetum a se toto possit arcere. Qui suis viribus praevalet, aut in amici aut familiaris corpore, vel sorte tentatur. |
| 3 | Licet parum humanus sit, quem extraneorum iactura non concutit: non satis homo est quem aliena non movent. Sed sapientioribus iam venit in dubium, an quidquam hominis, recte sit, homini alienum. Virtutis vero processus, ambiguitatis huius nodum solvit, cum et comicus nihil humani alienum a se reputet, et Magister coelestis hominem homini diligendum docuerit ut se ipsum. |
| 4 | Unde patet indignum esse tanto Magistro discipulum, qui veritati non congaudet, et adversus publicae salutis hostes non excandescit. Eos vero pro parte praesentis opusculi, aliquatenus tangit intentio; et nugas eorum, quo potest et consuevit, telo decutiet. |