monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18 > 28 > 21 > 3 > 9 > 8 > 15 > 1 > 24 > 18 > 4 > 6 > 29
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XXVIII. <<<    

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXIX. [De physicis, theoricis et practicis.]

1 Licet tamen ut de futuris aliquis consulatur, ita quidem, si aut spiritu polleat prophetiae, aut ex naturalibus signis, quid in corporibus animalium eveniat, physica docente cognovit: aut si qualitatem temporis imminentis, experimentorum indiciis colligit. Dum tamen his posterioribus nequaquam quis ita aurem accommodet, ut fidei, aut religioni praeiudicet.
2 Sed nec primi audiendi sunt, nisi in eo quod loquuntur a Domino, quod nunquam religionem impugnat, quia verum vero nequit esse contrarium, nec bonum bono. At physici dum naturae nimium auctoritatis attribuunt, in auctorem naturae, adversando fidei, plerumque impingunt. Non enim omnes erroris arguo, licet plurimos audierim, de anima, de virtutibus et operibus eius, de augmento corporis et diminutione, de resurrectione eiusdem, de creatione rerum, aliter quam fides habeat, disputantes.
3 De ipso quoque Deo interdum ita loquuntur, Ut si terrigenae tentarent astra gigantes, et inani conatu cum Encelado, ut eis Aetnae onus ignifluum imponatur, cupiant promereri. Sed in his facile labi possunt, quia quanticunque ingenii vires, citra profunditatem difficultatis, quae in his vertitur, subsistunt.
4 Ubi vero deficit intellectus, fidei ratione deducta, quae media est, restat sola opinio. Cum vero de inferioribus quaeritur, puta de complexione animalis, de causa et cura aegritudinis, eis omnino nihil deest, praeter effectum operis, si is desideratur. Et quidem theorici, quidquid suum est, faciunt, et forte pro amore tuo amplius erogabunt, et ab eis singularum rerum causas et naturas accipies; sanitatis, aegritudinis, et neutralitatis, censores sunt. Dant sanitatem verbo tenus, et conservant. Neutralitatem iubent istuc divertere. Aegritudinis praevident et docent causas, indicunt ei initium, augmentum, statum, et declinationem. Quid multa?
5 Cum eos audio, videntur mihi posse mortuos suscitare, nec Aesculapio Mercuriove creduntur inferiores. Verumtamen in eo magna mentis admiratione distrahor et perturbor, quod a se ipsis tanto verborum conflictu, et collisione rationum dissiliunt, et discordant. Unum profecto scio, contraria simul vera esse non posse. Quid de medicis practicis dicam?
6 Absit ut de his quidquam perversum loquar. In manus enim eorum exigentibus peccatis meis, nimis frequenter incido. Non sunt exasperandi verbis, sed potius demulcendi obsequio. Nolo me tractent durius, nec etiam sentire audeo, quod omnes clamant. Dicam ergo cum sancto Salomone: Quia medicina a Domino Deo est; et vir sapiens non contemnet eam.
7 Nemo siquidem magis necessarius est aut utilior medico, dummodo sit fidelis et prudens. Quis enim praeconia illius declamare sufficiat, qui salutis artifex, et procreator vitae, in eo Dominum imitatur, et vices eius agit, quod salutem, quam ille operatur, et quasi Dominus et princeps donat, iste oeconomus et minister procurat et dispensat?
8 Nec ad rem attinet, si qui pseudogratiam vendunt, et qui iustiores videri volunt, dum nihil accipiant, antequam aeger convalescat, in eo iniquiores sunt, quod beneficium temporis, imo munus Dei, manibus suis ascribunt, cum ille quem Deus erigit et vigor naturae convalescentis, citra operam eius fuerat erigendus. Quamvis istud iam paucorum sit, sibi invicem suadentibus et replicantibus medicis: 'Dum dolet, accipe.
9 ' Nec moveor si opera eorum in se compugnent, cum sciam contrariorum plerumque esse eumdem effectum. Sed cum inter manus eorum quis in fata collapsus est, tunc necessarias producent rationes, quibus apparebit, quod vita eius non fuerat ulterius protendenda. Et ut dicitur, quos longa afflixerunt inedia, iam mortuis sorbitiunculas faciunt et inutiles, et delicatos praeparant cibos.
10 Exspectas forte, ut dicam, quod dicit populus, quia hi sunt qui homines officiosissime occidunt. Sed frustra. Absit enim, ut hanc contumeliam proferam, quam si forte audire volueris, Senecam, Plinium adeas, et Sidonium, qui hoc in auribus tuis clamore valido replicabunt.
Ioannes Saresberiensis HOME