Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXVIII. [De speculariis, et quod maligni spiritusinterdum futura praenoscunt, et de subtilitate naturae, et longa experientia temporis, et revelatione superiorum potestatum, et quod saepe decipiunt, aut decipientes, aut decepti, et quod specularios mala indubitata sequuntur.]
| 1 | Frustra sibi specularii blandiuntur, quod nihil immolant, nulli nocent, saepius prosunt dum furta detegunt, maleficiis purgant orbem, et solam utilem aut necessariam appetunt veritatem. Non sic impii, non sic [Psal. I]. Qui non colligit, inquit, mecum, dispergit; et qui non est mecum, contra me est [Matth. XII]. Dum haec Domino prohibente, exercent impii, quid aliud faciunt, quam calcaneum erigere adversus prohibentem? |
| 2 | Certe nimis est quod immolat, qui, eiecto Spiritu sancto, idololatriae mentem prostituit. Nimium est quod immolat, qui pollutas aures daemoniorum sollicitat voce Domino consecrata. Nimium est quod immolat, qui motum corporis accommodat ad detestabile sacrilegium peragendum. Quid retinuit Creatori, qui mentem, linguam, corpus, daemonibus obtulit? |
| 3 | Annon veritati fecit iniuriam, qui integritatem eius in tanta corruptione quaesivit? Plane nemo in talibus per ignorantiam excusatur. Omnes enim in commune sciunt, aut scire debent, hanc ignominiam fidei anathematis opprobrio condemnatam. Non utique hic sacramento miles excipitur, pusillus aetate, mulier infirmitate sexus, rusticus munere agriculturae, qua publicae utilitati invigilat. |
| 4 | Licet enim in dispendiis rerum, subveniatur eis per ignorantiam iuris, in subversione tamen fidei nullum ab ignorantia remedium est: obtinente eo ut qui ignorat ignoretur, et insipiens in culpa, erudiatur in poena, et sapienter puniatur, qui noluit intelligere ut bene ageret. Quis enim potuit discere, ut sine labore a tanto labore cessaret, dum illud laboriose addisceret ut laboriose et pestilenter erraret? |
| 5 | Non potest in fide sine labore quiescere, qui potens est sollicitudine mentis et exercitio corporis a fide deviare? Qui enim his nugis obsequitur, fidem negavit, et infideli deterior est; et licet verbis Deum confiteatur, ei perversis operibus contradicit. Nec facilius est hominem huiusmodi esse fidelem, quam iudicem incorruptum, qui diligit munera, et sequitur retributiones. |
| 6 | Caeterum quod simpliciorum animos movet, scilicet per huiusmodi consultationem abscondita futurorum manifestari non posse, nisi per manum eius in cuius potestate sunt tempora et momenta, nodum non ingerit quaestionis. Licet enim futurorum sit unus arbiter, qui et Deus et Dominus omnium est, tamen ex signis interdum hominibus innotescunt. |
| 7 | Quid ergo mirum, si ea quandoque praenoscant, quae et subtilitate naturae vigent, et experientia temporis longiore, et revelatione superiorum potestatum de plurimis admonentur? Si ergo spiritus corporis mole gravati, quos luteum carnis retardat indumentum, quorum acumen turbati sensus corruptio hebetat, ex praecedentibus aut quarumcunque rerum indiciis, quae sint ventura coniiciunt, quid prohibet spiritus ab omni nexu corporis absolutos, quos noxia moles non tardat, rerum imminentium, aut in plurima tempora succedentium praemetiri eventum? |
| 8 | Sed qui fere pridie natus est, post dies pauculos decessurus, medio tempore ex similibus similia colligit, et de causis sibi interim notis ratiocinatur in posterum. Nonne hoc facilius potest non modo antiquus, sed inveteratus dierum, qui ab initio conditus est plenus sapientia et perfectione decorus? Quis adeo hebes est et tarditatis egregiae, qui tanto temporis tractu, pro parte ad ea coniicienda quae futura sunt, non assurgat? |
| 9 | Praeterea propitiae potestates, quae charitatis cultu et devotione obediendi Domino assidue famulantur, eis quidem possunt, et interdum creduntur occulta revelare. Nec tamen statim verum est, quod reprobi sentiunt, aut praedicunt, sed quandoque quae suspicantur aut timent, ut videantur conscii secretorum, properant nuntiare. |
| 10 | Quale est quod Domino nascituro in templis Aegypti desolationem eorum, et discessum suum, daemones templorum praesides praedicebant. Unde illud apud Trismegistum de exterminio religionis idololatriae: 'Aegypte, inquit, Aegypte, erit cum religionis tuae solae supererunt fabulae.' Et saepe quod ex necessitate faciunt, et coacti, se sponte facere simulant, quasi hominibus indignantes, quibus se fingunt infensos. |
| 12 | Saepe etiam mentiuntur aut decipientes aut decepti. Sed licet vera duntaxat enuntient, nihilominus aut compescendi sunt, aut fugiendi. Unde in Deuteronomio: Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui dixerit se somnium vidisse, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus et sequamur deos alienos, quos ignoras, et serviamus eis, non audias verba prophetae illius, aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat utrum diligatis eum, an non [Deut. XIII]. Unde plane intelligitur, quia etsi contingant, quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, non sic accipienda sunt, ut fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis. |
| 13 | Sec nec apostolus in Actis apostolorum, immundo spiritui pepercit, quia in muliere ventriloqua, apostolis et praedicationi eorum testimonium perhibuit veritatis. Nihil vero adversus pestem istam salubrius est, quam si quis huiusmodi vanitati omnino aurem subtrahat. Gratias ago Deo, qui mihi etiam in teneriori aetate, adversus has maligni hostis insidias, beneplaciti sui scutum opposuit. Dum enim puer, ut Psalmos addiscerem, sacerdoti traditus essem, qui forte speculariam magicam exercebat, contigit ut me, et paulo grandiusculum puerum, praemissis quibusdam maleficiis, pro pedibus suis sedentes, ad speculariae sacrilegium applicaret, ut in unguibus sacro nescio oleo, aut chrismate delibutis, vel in exterso et levigato corpore pelvis, quod quaerebat, nostro manifestaretur indicio. |
| 14 | Cum itaque praedictis nominibus, quae ipso horrore licet, puerulus essem, daemonum videbantur, et praemissis adiurationibus, quas, Deo auctore, nescio, socius meus se, nescio quas imagines, tenues tamen et nubilosas videre iudicasset, ego quidem ad illud ita caecus exstiti, ut nihil mihi appareret, nisi ungues aut pelvis, et caetera quae ante noveram. |
| 15 | Exinde ergo ad huiusmodi inutilis iudicatus sum, et quasi qui sacrilega haec impedirem, ne ad talia accederem condemnatus, et quoties rem hanc exercere decreverant, ego quasi totius divinationis impedimentum arcebar. Sic mihi in ea aetate propitiatus est Dominus. Cum vero paululum processissem, flagitium hoc magis et magis exhorrui, et eo fortius confirmatus est horror meus, quod cum specularios multos tunc noverim, omnes antequam deficerent, aut defectu naturae, aut manu hostili, beneficio luminis orbatos vidi, ut caetera incommoda taceam, quibus in conspectu meo a Domino, aut prostrati, aut perturbati sunt, exceptis duobus, sacerdote videlicet, quem praemisi, et diacono quodam, qui speculariorum videntes plagam, effugerunt, alter ad sinum Canonicae, alter ad portum cellulae Cluniacensis, sacris vestibus insigniti. |
| 16 | Eosdem tamen prae caeteris in congregationibus suis adversa plurima postmodum perpessos esse, misertus sum. Sane ei ad impugnandum hunc errorem, concursus rationum, et catholicae matris Ecclesiae auctoritas non suppeteret, vel exempla malorum eum sufficiunt exstirpare. Sicut autem nemo potest bibere calicem Domini, et calicem daemoniorum, aut duobus dominis servire, Deo et mammonae [Matth. VI]; sic gratiam Dei, et huius malitiae exercitium, nullus assequitur. |
| 17 | Sed ecce quare punctim, et quasi subula, sententiam prosequor, fidei et morum inimicam, cum eam caesim Spiritus mucrone, capulo tenus transverberare sufficiam? Feriatur ergo semel in manu forti, et brachio illius, qui ad submersionem Aegyptiorum, divisit mare Rubrum in divisiones, et secundo opus non erit. Non est enim qui de manu illius possit eruere. |
| 18 | Educat ergo gladium Moyses et prosternat Aegyptias abominationes, et abscondat eas, ne appareant in conspectu fidelium, in sabulo sterilitatis suae. Loquatur verbum, sententiam proferat in condemnationem errorum, quos diutius a domo tua abigere procuravimus. Verbum siquidem gladius est bis acutus, vivus et efficax, penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem animae et spiritus, compagum quoque et medullarum, discretor etiam cogitationum. |
| 19 | Insensatus est, qui hoc gladio imminente non timet. Et ecce in facie Ecclesiae, in conspectu omnium imminet. Denique et in omnes dirigitur. Inquit enim: Quando ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, cave ne imitari velis abominationes illarum gentium: nec inveniatur in te qui lustret filium suum, aut filiam suam, ducens per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, aut observet somnia aut auguria, ne sit maleficus, nec incantator, neque Pythones consulat aut divinos, et quaerat a mortuis veritatem. Omnia enim haec abominatur Dominus, et propter istiusmodi scelera delebit eos in introitu tuo. |
| 20 | Perfectus eris, et absque macula cum Domino Deo tuo. Gentes istae, quarum possidebis terram, augures et divinos audiunt. Tu autem a Domino Deo tuo aliter institutus es [Deut. XVIII]. Quis ergo dubitet haec criminalia, et non modo languorum, sed fidei exterminium esse, quod tanta diligentia propheticus, imo Spiritus sancti sermo eradit? |
| 21 | Abominationes sunt, dicente Domino: Et homo se supra hominem fieri opinatur, cum istorum assecutus est disciplinam. Propter istiusmodi scelera deletae sunt gentes, et humana temeritas se in his multiplicari confidit. |