Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXVII. [De aruspicibus, et chiromanticis, etpythonicis, et Saulis deiectione.]
| 1 | Quid de necromanticis dicam, quorum impietas, Deo auctore, per se ipsam ubique iam viluit, nisi quod morte digni sunt, qui a morte conantur scientiam mutuare? Nam de auspicibus, auguribus, salissatoribus, ariolis, pythonicis, aruspicibus, et aliis, quorum, prae multitudine, taediosa est enumeratio, productiorem sermonem texere, cum nemo istorum iam progrediatur in lucem, sed in latibulis, si quis est, exerceat opera tenebrarum, supervacuum est. |
| 2 | Quaedam tamen eorum certis de causis aliquatenus tangenda sunt. Et, si lateant, supersunt adhuc malo suo aruspices. Hos pro parte in extis animalium divinare praedictum est. Extorum quidem censentur nomine, omnia, quae cutis extremitate teguntur. Unde et illos, qui in humerulis arietum, vel quorumcunque ossibus animalium vaticinantur, eis connumerandos esse manifestum est. |
| 3 | Chiromantici quoque vera, quae in rugis manuum latent, se nosse gloriantur. Quorum errorem quia ratione non nititur, non necesse est rationibus impugnare, licet eo ipso illos expugnet ratio, quod deficiunt ratione. Unum tamen est quod a te, si me patienter audias, attentissime quaero. Quid nugatores isti, quoniam eos tibi notos esse non ambigo, quando de dubiis interrogati sunt, proferunt? Cum adversus Nivicollinos Britones regia esset expeditio producenda, in quo te consultus aruspex praemonuit? |
| 4 | Quamvis ab eo veritatis arcanum non fuerit inquirendum, qui excubiali obsequio concinnator potius mendacii credendus erat, quam occultae veritatis interpres. Vulgo siquidem eum quis mentiendi nota inuritur, dici solet, quia quovis excubo, vigilive mendacior est. Item chironomanticus adhibitus, et consultus quid contulit? |
| 5 | Nam sub eo articulo uterque, quisquis hoc egerit, consultus est. Tu quidem paucis diebus elapsis, quasi stellam matutinam generis tui non praemonitus perdidisti. Caetera, quae melius nosti, scienter taceo; cum isti vanitate sua meruerint ne ulterius consulantur. Pythonicorum vero eo perniciosior est consultatio, quo fallacia malignorum spirituum in his manifestior est, qui sive mentiantur, sive non, in proposito semper habent ut noceant. |
| 6 | Fallunt autem interdum studio fallendi, interdum caecitatis suae errore decepti: id tamen agunt assidue, ut futurorum conscii per omnia videantur. Inde est quod ambiguitate verborum obnubilare student oracula, ut cum mendaces, aut fallaces inventi fuerint, aliquo rationis velamento suam quaerant tueri fallaciam. Sic utique fallere non desistunt, donec auditores suos praecipitent in ruinam. Cui enim a saeculo vatum profuere responsa? Cresone, an Pyrrho, aut praecedentium aut subsequentium cuiquam? |
| 7 | Dux Thebanus dum de oraculo sperat victoriam, fratris mucrone perfoditur. Et tamen avus Laius successus belli visus est polliceri. Quid enim aliud significaret, quod post multas ambages intulit: . . . Certa est victoria Thebis? Caeterum ne, interempto duce, mendacii arguatur, ut fallaciam ambigua veritatis nota obduceret, quo malitiam tueatur, subiecit: Hei mihi per gladios vicit pater. |
| 8 | Sic ergo dum quasi fatorum consilio securus ad parricidium invitatur, laqueo impietatis trahitur ad occasum. Patris quoque parricidae desiderium adimpletur, dum fratres impii, quibus imprecatus optaverat, ut ferro generis consortia dissilirent, mutuis vulneribus pereunt, et alternis gladiis prosternuntur. Cresus maxima regna, si Halyn transgrediatur, de oraculorum fide sibi subiectum iri confidit. |
| 9 | Sed cum res in contrarium cesserit, fallax Apollo se unius verbuli aequivocatione, absolvit ab invidia mentiendi. Quid Pyrrhus? Romanis victis, quos saepe in acie virtute fuderat, beneficio Phoebi sibi promittit imperium, sed irreparabiliter stratus, in se ipsum retorsit culpam, qui amphibologiam oraculi minus utiliter intellexit. |
| 10 | Ad notiores transeatur historias. Appius cum unica et singularis civilis belli tempestas orbem concuteret, docente Phoebo in sinu Euboico quietem quaerit, et mortem invenit. Oraculum quidem auctore Lucano celebre est: Effugis ingentes tanti discriminis expers Bellorum, Romane, minas, solusque quietem Euboici lateris media convalle tenebis. |
| 11 | Sed ne falsitatis nota in historias non oracula refundatur, canonica, et cui fides incolumis acquiescit, discutiatur historia. Saul in tyrannum versus ex principe, cum exigentibus culpis esset a Domino derelictus, et adversus populum Domini, eo duce invalesceret manus hostilis, sollicitus fractis rebus exitum inquirebat. |
| 12 | Consuluit ergo Dominum, et non respondit ei, neque per somnia, neque per sacerdotes, neque per prophetas. Hoc tamen ei ante denuntiaverat Samuel, quia Dominum poenitebat, quod eum constituerat regem, eo quod non impleverat verbum Domini, suadente avaritia, parcens Agag regi pinguissimo, et opimis gregibus ovium et armentorum, et vestibus, et arietibus, et universis, quae pulchra erant in oculis populi. |
| 13 | Quidquid vero vile fuit, et reprobum, hoc mandante Domino demoliti sunt, et cum nulli ducum nisi de manu Domini exercituum contingat victoria, auctori bonorum non referens gloriam, viribus suis in facie populi de collato munere applaudebat. Sic enim scriptum est: Factum est verbum Domini ad Samuelem: Poenitet me quod constituerim Saul regem, quia dereliquit me, et verba mea opere non implevit. |
| 14 | Contristatus est Samuel, et clamavit ad Dominum tota nocte. Cumque de nocte surrexisset ut iret ad Saulem, mane nuntiatum est Samueli, quod venisset Saul in Carmelum, et erexisset sibi fornicem triumphalem, et reversus fuisset, descendissetque in Galgala [I Reg. XV]. Deinde ad increpationes Samuelis crimen inobedientiae sub praetextu religionis maluit excusare, quam delere per poenitentiam; quae secunda tabula post naufragium relicta est peccatori. |
| 15 | Ait enim: Imo audivi vocem Domini, et ambulavi in via per quam misit me Dominus, et adduxi Agag regem Amalec, et Amalec interfeci. Tulit autem populus de praeda oves et boves primitias eorum quae caesa sunt, ut immolet Domino Deo suo in Galgalis [ibid.]. Ecce quomodo se ipsum excusat, et quidquid culpae est, aut extenuat, aut refundit in populum. |
| 16 | Ait ergo Samuel: Nunquid vult Dominus holocausta et victimas, et non potius ut obediatur voci Domini? Melior est enim obedientia quam victimae; et auscultare magis, quam offerre adipem arietum. Quoniam quasi peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere. Pro eo quod abiecisti sermonem Domini, abiecit te Dominus ne sis rex [ibid.]. Ego quidem similiter arbitror evenire omnibus, qui in sublimitate constituti abeunt post concupiscentias suas, et principatum ac dominium simulantes, tumorem suum exercent in subditos, coaequantes libito licitum, ac si colla eorum iugo divinae legis subiecta non sint, et nulla necessitate urgeantur ad implendam iustitiam Dei. |
| 17 | Sed nunquid vel sic, ad tantum tonitruum comminationis divinae, σκληρότης pectoris indurati, aut tumor, qui tyrannidis iniquitate in corde Saulis vivacius coaluerat, potuit emolliri? Nequaquam. Dixit enim Saul ad Samuelem: Peccavi, quia praevaricatus sum sermonem Domini, et verba tua, timens populum, et obediens voci eorum. |
| 18 | Sed nunc porta, quaeso, peccatum meum, et revertere mecum, ut adorem Dominum. Et ait Samuel: Non revertar, quia proiecisti sermonem Domini, et proiecit te Dominus ne sis rex super Israel [ibid.]. Videsne quam difficile sit malitiam, cum superbiae fomento coaluerit, verbis et exhortatione curari? |
| 19 | Peccavi, inquit, timens populum, et obediens voci eorum. Nonne sic fatetur culpam, ut potius involvat alios, qui, si princeps esset, fuerant relaxandi, quam se ipsum expediat? Nunquid sic audierat fecisse Moysen, cum ira Dei saeviret in populum, dixissetque ei Dominus: Dimitte me, ut irascatur furor meus in populo, et deleam eum, et faciam te crescere in gentem magnam [Exod. XXXII]. Quid ergo fecit dux idemque fidelis princeps in beneplacito suo, constitutus a Domino? |
| 20 | Aut dimitte eis, inquit, hanc noxam, aut dele me de libro tuo [ibid.]. Sed nunquid in tantae charitatis affectu propriam quaerebat gloriam? Inquit enim mansuetissimus princeps, pius pater, disertus orator, potens in opere, et sermone, dux praeambulus in iustitia mandatorum Dei: Dicent Aegyptii: Callide duxit eos Dominus de Aegypto, ut prosterneret in deserto. |
| 21 | Sic ergo etiam sui ipsius dispendio, Domini gloriam praeoptabat, et populi, cuius ducatum ministrabat, liberationem. David quoque cum culpa eius Dominum ad iracundiam provocasset, et principalis culpae subiectus populus portaret poenam, vidit angelum Dei caedentem populum. Fudit itaque preces de intimis praecordiis, et adiecit: Ego sum qui peccavi, ego inique egi, isti qui oves sunt, quid fecerunt [II Reg. XXIV]? Verus utique rex, et iustus princeps, et dignus, qui Altissimi frangeret iram, qui dum se pro populo flagellanti Deo opposuit, indignationis eius flagellum amovit. |
| 22 | Eum siquidem nulla excusatio flectit, nisi cum quis proprio iudicio accusatur. Nihil movet ad veniam, nisi cum nocens nudam detegit culpam. Misericordiam nihil admonet, nisi cum animus charitate succensus, in se ipso conteritur. Nihil persuadet propitiandum esse, nisi cum mens manum operis extendit ad satisfaciendum. |
| 23 | Si quis enim fatetur culpam, inutilis est confessio, nisi satisfactionis animo currat ad veniam. Peccavi, inquit Iudas, tradens sanguinem iustum [Matth. XXVII]. Fuit itaque vera usquequaque confessio; sed inutilis, quia potius cucurrit ad laqueum quem meruerat, quam ad fontem misericordiae quam demeruerat, et obstinationis suae duritia praecluserat sibi. |
| 24 | Eum tamen poenituit fecisse, quod fecerat, sed non eo devotionis affectu, qui lapidem adiutorii sufficeret emollire. Poenitentia siquidem ductus laqueo se suspendit. Vitam ergo digno finivit supplicio; sed quia malitiam non correxit, veniam sibi nullo salutis procuravit remedio. Sic enim et apud inferos scribitur esse stimulus poenitudinis, licet nulla sit correctio pravae voluntatis. Sic ergo Saul procul dubio peccatum suum imponere nititur humeris alienis, et dum simulat quod a poena velit per preces Samuelis eximi, se ipsum gravius oneratum, fortioribus laqueis involvit, et irreparabili sententia damnationis astringit. Sequitur enim: Et conversus est Samuel ut abiret. Ille autem apprehendit summitatem pallii eius, quae scissa est. |
| 25 | Et ait ad eum Samuel: Scidit Dominus regnum Israel a te hodie, et tradidit illud proximo tuo meliori te. Porro triumphator in Israel non parcet, et poenitudine non flectetur. Neque enim homo est, ut agat poenitentiam. At ille ait: Peccavi. Sed nunc honora me coram senioribus populi mei, et coram Israel, et revertere mecum, ut adorem Dominum Deum tuum [I Reg. XV]. Ecce quanta elationis insania. Se deiectum audit a Domino, et tamen quasi eo invito regnare contendit. |
| 26 | Regnum meliori traditum esse non ambigit, et privatus per sententiam irretractabilem regni gloriam fraudulenter usurpat. Corruit itaque dum in vetitum molitur ascendere, et fit se ipso deterior, dum meliori, reclamante Domino, vult praeferri. Fatetur equidem culpam, sed poenam portare dedignatur; hoc est enim quod ait: Peccavi, sed nunc honora me; ac si dicat: Cum criminis culpa, elationis fastu, tyranni nequitia iuste deiectus contemni meruerim, me patientia tua in conspectu eorum qui non noverunt consilium Domini, faciat gloriosum. |
| 27 | Revertere ergo mecum, ut tuo incedam fastigiatus obsequio, et tanto stipatus comitatu, tanta venerabilis auctoritate, adorem Dominum Deum tuum, quoniam meum ultra dicere non audeo, qui ab eo per inobedientiam discessi, et adhuc per contumaciam recedo. Adeo siquidem intumuerat spiritus eius, ut se non modo homini, sed et ipsi Deo se ipsum quodammodo propriae impietatis ausu praeferret. |
| 28 | Quem enim Dominus praetulerat, quanto maiori gratia videbat praeditum, tanto acriori invidia ei occultas tendebat insidias, tam manifestas quam iniquas exercens inimicitias: et quo manifestius eum Dominus extollebat, eo avidius, non tam deprimere, quam exstinguere properabat ipsique Deo se e regione ponit oppositum, dum ei subripere aut eripere nititur iura regnorum. Dignum ergo fuit ut non maneret in eo Spiritus Domini, qui cor suum non modo habitaculum, sed et tantae nequitiae fecerat fundamentum. |
| 29 | Exagitavit eum itaque spiritus nequam a Domino, et ex illo retro fluere, et in dies labi, minui regni vires coeperunt, salus populi fluctuare, hostium crebrior, maior, clariorque victoria, tam regis quam populi validius animos fregit. Ipse tamen eum cui Dominus regnum firmaverat, exterminatum habebat a finibus suis. Quid ergo tandem cepit consilii? Non utique ut regnum traderet meliori se, ut dispositioni divinae, quae ei innotuerat, acquiesceret, ut poenitentiam anteactae vitae ageret fructuosam. |
| 30 | Sed qui adversus Dominum calcaneum tumoris extulerat, populum in montes Gelboe, ubi puniendus et occidendus erat, eduxit in praelium. Occidi siquidem in monte debuit, qui non nisi alta in se ipso respexit. Quia ergo eum veritas ipsa deseruit, ad fontem mendacii falsus et iniquus princeps confugit. Dixit itaque servis suis: Quaerite mihi mulierem, habentem Pythonem, et vadam ad eam, et sciscitabor per illam [I Reg. XXVIII]. Quid aliud dixisset gentilis, idemque perfidus? |
| 31 | Nonne idem est ac si dicat: Flectere si nequeo superos, Acheronta movebo? (Verg. Aen. VII, 312.) aut fidelioribus verbis, et insaniori perfidia: Si mihi Deus notitiam subtrahit veritatis, eam tamen per patrem mendacii, eo invito, cognoscam, et velit nolit arcanum consilii eius per potestates adversarias explorabo? |
| 32 | Et dixerunt servi eius ad eum: Est mulier habens Pythonem in Endor [ibid.]. Indignus enim erat consultatione virili, quem in tantum desperatio fregerat, ut etiam ab infirmis et infirmissimis creaturis ad tuendum sibi regnum, quod Dominus auferebat, adversus omnipotentiam eius, auxilium imploraret. Mutavit ergo habitum suum, vestitusque est aliis vestimentis, et abiit ipse et duo viri cum eo, veneruntque ad mulierem nocte. Recte quidem omnia, quia rectus est, etiam apud perversos Spiritus sanctus. |
| 33 | Regio namque habitu debuit spoliari, qui ad serviendum daemonibus, et non Deo, infaustum arripuerat iter. Qui vestem abiecerat innocentiae, qui iustitiae mutaverat indumentum, vestibus honoris et gloriae non debuit insigniri. Et abiit utique post eum, qui non stetit in veritate, et duo viri cum eo, equidem innominati et innominabiles, qui vel regem ad tantam perfidiam non reluctante fide prosequi potuerunt. |
| 34 | Duorumque rex decenter stipatur comitatu, dum a summa et vera unitate recederet. Veneruntque ad mulierem nocte, apto utique tempore, de morte regum, de strage populi, de luctu publico cum tenebrarum principe tractaturi. Sic et Salomon nocte dicitur sapientiam accepisse, qui amore mulierum allectus et corruptus, a Domino erat recessurus. Petrus quoque dum calore fidei destitutus, calefaceret se ad prunas de nocte, lapsus est in perfidiam, et eam crimine periurii fecit insignem. |
| 35 | Alii etiam discipuli timore prostrati, tempore nocturno fugerunt. Et ait Saul ad mulierem (mulieres enim frequentius spiritus Pythonicus implet): Divina mihi in Pythone, et suscita mihi quem dixero tibi [ibid.]. Lege libros, revolve historias, scrutare omnes angulos Scripturarum, nusquam fere in bona significatione divinationem invenies. |
| 36 | Unde prophetas reprobos divinatores non prophetas esse, Scriptura commemorat, quales fuerunt prophetae Achab, qui eum, Domino permittente, exigentibus meritis variis ludificationibus seducebant. Denique iuxta verbum Domini egressus est spiritus mendax, et factus est in ore omnium prophetarum Achab ascensuro in Ramoth Galaad, ad prospera promittendum, solo Michea Morastite reclamante, qui conscius divini consilii, Israel quem dispersum in montibus viderat, praemunivit, caesus ob amatae veritatis iudicium ab eo, qui assumptis cornibus ferreis dixerat: His rex cornibus Syriam ventilabis [III Reg. XXII]. Praeterea divinatio fere sine munere non fiebat, utpote quae in avaritiae et nequitiae spiritu exercetur. Hinc est quod Hierusalem ruiturae Spiritus sanctus improperat: Principes tui in muneribus iudicabant, sacerdotes in mercede docebant, et prophetae in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant dicentes: Nunquid non Dominus est in medio nostrum? Non venient supra nos mala. |
| 37 | Propterea dicit Dominus: Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem ut custodia pomoerii erit [Mich. III]. Qui ergo in pecunia divinabant, etsi prophetarum insultant nomine, saepe mendaces, semper mendosi, alieni sunt a virtute et prophetiae veritate. In Pythone, inquit; quasi dicat: Quia recessit Spiritus Domini, vel Pythonicus patrocinetur mihi. |
| 38 | Et suscita mihi quem dixero tibi. Utique fallacia fallaciam trudit. Datus rex in sensum reprobum, qui sibi persuaserat Pythonem scientiae praesulem, praescium futurorum, arcani consilii conscium, veritatis interpretem, sibi quoque persuasit, eumdem tanta praeditum potestate, ut posset etiam mortuos suscitare, et tantae benignitatis, ut etiam in eo, quod rarissimum est et difficillimum, familiaribus suis morem gereret. |
| 39 | Procul dubio elapsum erat a memoria eius, aut inutiliter tenebatur canticum fidelis animae, quia Dominus est qui mortificat et vivificat, deducit ad inferos et reducit, pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat, et quod in ipso impletum viderat Saul, suscitat de pulvere egenum, ut sedeat cum principibus et solium gloriae teneat [I Reg., II]. Et qui haec facit, procul dubio scientiarum Dominus est. |
| 40 | Et ait mulier ad eum: Ecce tu nosti quanta fecerit Saul, et quomodo eraserit magos et ariolos de terra. Quare ergo insidiaris animae meae ut occidar? Et iuravit ei Saul in Domino, dicens: Vivit Dominus quia non eveniet tibi quidquam mali propter rem [I Reg. XXVIII]. Verum quidem est, quia qui versatur in sordibus, sordescit amplius; et quem gratia deserit, fiunt semper novissima illius deteriora prioribus. |
| 41 | Sacrilegii igitur Pythonissa conscia expavescit, et potestas a Domino constituta ad sacrilegia evellenda alias quidem timida, cum negotia populi, cum domini bella geruntur, idololatris praestat audaciam, et sacrilegiis regiam accommodat auctoritatem. Ariolos, inquit Dominus, et magos ne patiaris vivere [Exod. XXII]. At ille ad quem sermo Dei dirigitur, et qui gladium portat ad vindictam malefactorum, bonorum gloriam, non modo talibus securitatem dat, sed promissam pacem iuramenti religione confirmat. |
| 42 | Et sic evenit ut in proprio periculo discat, quam perplexi sint nervi testiculorum Leviathan, cum sibi tetenderit laqueum proprii operis, a quo sine salutis dispendio non evadit. Ei iam arcta complexio, et cornutus quidam imminet syllogismus: Si Pythonissae parcitur, Domini violatur imperium, praecipientis ut maleficia huiusmodi de terra eradantur; si non parcitur, iuramenti religio vitiatur. |
| 43 | Quocunque se vertat impius, comprehenditur in operibus suis. Dixit ergo mulier: Quem suscitabo tibi? Qui ait: Samuelem [I Reg. XXVIII]. Omnium temporum una est fides, Deum esse, eumdemque iustum, et bonum, et remuneratorem sperantium in se, omnium plene meritis respondentem, ante legem, sub lege, sub gratia: nemini rectum sapienti, venit istud in dubium. |
| 44 | Sine ista nemo unquam ingressus est ad salutem. Verum qui errat in minimis, paulatim ad maiora prolabitur. Sic iste primo negligens, deinde inobediens, postmodum contumax, exinde obstinatus, postremo ad eam prolapsus est caecitatem, ut nec praedictum articulum fidei sibi servet incolumem. Deum etenim iustum usquequaque non credidit, opinans etiam in sanctos post exitum vitae huius, malignis spiritibus concessam potestatem. |
| 45 | Noverat enim sanctum Samuelem Pythonicis non obtemperasse dum viveret, nec aliquod cum eis initae familiaritatis habuisse commercium. Nunc vero eum ad Pythonis imperium, sibi sperat et petit excitari. Vult etiam ad hoc cogi defunctum, ad quod vivus impelli non potuit. Regi siquidem noluit indicare dum viveret, nisi quod indicandum Dominus inspirabat. Cum autem audisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saulem: Quare imposuisti mihi? Tu es enim Saul [ibid.]. Se utique deceptam credidit, et etiam post praestitum iuramentum, notitia et praesentia principis oneratam. Dixitque ei rex: Noli timere, quid vidisti? |
| 46 | Et ait mulier ad Saulem: Deos vidi ascendentes de terra [ibid.] Pythonissae potuerat ab incoepto, vel tenuis fidei virum deteruisse responsio. Deorum siquidem pluralitatem inducit, et eorum habitationem sub terra, et in tenebris esse significat. Dixit ergo Saul: Qualis est forma eius? Quae ait: Vir senex ascendit, et ipse amictus est pallio. |
| 47 | Intellexit itaque Saul quod Samuel esset, et inclinavit se super faciem suam in terram, et adoravit [ibid.]. Formam illius qui apparebat diligenter inquirit, forte errore gentilium deceptus, eamdem habitus et negotiorum formam singulis apud inferos credens, qua superstites fuerant insigniti. |
| 48 | Unde illud: Quae gratia curruum Armorumque fuit vivis, quae cura nitentes Pascere equos, eadem sequitur tellure repostos. (Verg. Aen. VI, 654.) Sed nonne potuerat sancti viri clarior esse gloria, aut post mortem viventis habitus immutari? Et quidem provide, et fideliter non dicit Scriptura Samuelem Pythonis imperio suscitatum, sed caecitatem impii sensus prudenter expressit. |
| 49 | Ait enim: Audita forma viri et habitu, intellexit Saul quod Samuel esset. Deceptus utique intellexit; quod et ex eo probatur quod subiungit: Et inclinavit se, et adoravit. Si enim fuisset Samuel, nequaquam se permisisset ab homine adorari, qui secundum legem crediderat, et docuerat unum Deum et Dominum adorandum. |
| 50 | Praeterea sanctae animae a potestate malignorum spirituum exemptae sunt. Postremo decepti hominis non fovisset errorem, quod eum ex subsequentibus fecisse colligitur. Dixit autem Samuel ad Saulem: Quare inquietasti me ut suscitarer [ibid.]? Haec est enim fraudulentia malignorum spirituum, ut quod ultro faciunt, et dictant hominibus faciendum, operose dissimulent, ut hoc facere videantur inviti. |
| 51 | Simulant se coactos, et quasi exorcismorum virtute extractos fingunt; et quo minus caveantur, exorcismos quasi in nomine Domini, aut in fide trinitatis, aut incarnationis, et passionis virtute conceptos componunt, eosdemque hominibus tradunt, exercentibus eos obtemperant, donec eos secum crimine sacrilegii, et poena damnationis involvant. |
| 52 | Transfigurant etiam se interdum in angelos lucis, honesta sola praecipiunt, illicita prohibent, munditiam consectantur, utilitatibus provident, ut quasi boni et propitii familiarius admittantur, audiantur benignius, amentur arctius, facilius exaudiantur: habitum quoque induunt venerabilium personarum, ut eis maior et promptior reverentia impendatur. Et ait Saul: Coarctor nimis. Siquidem Philisthiim pugnant adversum me, et Deus recessit a me, et exaudire me noluit, neque in manu prophetarum, neque per somnia. |
| 53 | Vocavi ergo te, ut ostenderes mihi quid faciam [ibid.]. Ac si aperte dicat: In desperationis abyssum praecipitatus sum. Impugnant homines, deserit Deus, et ego ad te, qui in veritate utrisque inimicaris confugio, ut quasi doctor discipulum doceas, quid me in tanta angustia oporteat facere. Licet enim eum qui loquebatur crederet Samuelem, tamen in veritate erat angelus Satanae. |
| 54 | Nec potuit ei ignorantia suffragari, cum nemini liceat ignorare creaturam, quae se appetit adorari, infidelem et perversae voluntatis esse. Sciebat etiam illicitum esse ariolos et magos inquirere, et de futuris sollicitare Pythonem. Quod si eum ignorantia personae excusat, melioris conditionis erunt stulti quam periti, et perversi quam recti. Et ait Samuel (non equidem verus sed umbratilis et fictitius, et quo dignus est, impius et reprobus consultator): Quid me interrogas, cum Dominus recesserit a te et transierit ad aemulum tuum? [Ibid.] Responsionis initium, fidei consentaneum est, et accommodum rationi. Quid enim conferet creatura illi, quem deserit Deus, et cui deripit spolia? |
| 55 | Sed sensim ad id quod suum est, hostis et fidei inimicus divertit, immiscens falsa veris, et mendacia fide veritatis obnubilans. Sequitur enim: Faciet tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua, et dabit illud proximo tuo David, quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris eius in Amalec. |
| 56 | Idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie, et dabit Dominus, etiam tecum Israel in manu Philistinorum. Cras autem tu et filii tui mecum eritis. Sed et castra Israel tradet Dominus in manum Philisthiim [ibid.]. Exitum quidem belli, fideliter infidelis exposuit, sed tamen verborum tendiculis infidelem et infelicem animam fraudulenter decepit. Deviantis siquidem confirmat errorem, et impoenitenti, post exitum, quietem repromittit. |
| 57 | Cum enim dicit Dominum impleturum quae locutus est in manu mea, se procul dubio simulat Samuelem, per quem Sauli, quae denuntiat, locutus erat Dominus. Cum autem subiungit: Cras tu et filii tui mecum eritis, verum quidem sed fraudulenter enuntiat. Erat enim die sequenti sibi manum ex desperatione iniiciens, ad inferos transiturus, habiturus partem cum eo, quem avaritia, fastu, obstinatione mentis, fuerat insecutus. |
| 59 | Sed falso blanditur, ingerens spem quietis, dum se gestu et verbis mentitur Samuelem, cui certum est, collatam esse in quiete sedem a Domino, inter eos qui invocant nomen eius. Quid ergo Sauli Samuelis sui, vel potius Pythonis, profuere responsa? Potuerat forte non praemonitus sperare meliora, et saltem dum alieno confoderetur gladio exspectare. Oraculi vero vanitate certioratus gladio suo incubuit, et in extremis agens, dum propriae gloriae consulebat, qui fortius mori potuisset in praelio, auram verborum pertimuit, et infirmi et prostrati animi consilio, corporis et animae mortem ascivit. Glorientur gentes in fortitudine sua, auctores earum dicant, unusquisque quod sentit, dum heroum suorum titulos praedicant, dum magnorum virorum fortitudinem praeconantur. |
| 60 | Bibat illis auctoribus Cato venenum, Vulteius dextras et mentes sociorum armet ad voluntariam mortem. Per mamillas ad cor venenum aspidum insanabile Cleopatra traiiciat. Lucretia alienam impudicitiam sanguinis sui effusione condemnet. Ego evenire posse non arbitror, ut cuiuscunque difficultatis articulo, liceat propria auctoritate homini, sibi mortem inferre, nec etiam ubi castitas periclitatur. |
| 61 | Licet hunc casum videatur excipere doctor ille doctorum, cui in sacrario litterarum vix aliquem audeo comparare. Haec mors omnino desperatorum est, et eorum, qui licet corpore vivant, iam mentis morte praemortui, animo vivere desierunt. Utique non vivorum, sed iam mortuorum mors est. Infidelium regum percurre seriem, Ieroboam, Achab, Iezabel, Nabuchodonosor, Sennacherib, et alii quorum errores non sufficio enarrare, quid lucrati sint in vatibus suis, qui videbant eis falsa et stulta, nec aperiebant eis iniquitatem eorum, ut eos ad poenitentiam provocarent? |
| 62 | Omnes utique evanuerunt post principem vanitatis, et dum scire quod non licet, vel aliter quam licet, appetunt, ad inane et nihilum redacti sunt. Reges vero Israel infidelibus sociavi, quia cum regum Iuda alii boni, alii mali fuerint, reges Israel omnes reprobi exstiterunt. Linque arcana Dei, coelumque inquirere, quid sit, ait Cato, quia quod destinavit de te, et statuit Deus, citra tuam sollicitudinem potest expedire. |
| 63 | Egregie quidem ethicus: Omnem crede diem tibi diluxisse supremum, Grata superveniet quae non sperabitur hora. (Hor., Ep. I, IV, 13.) Veritas autem sibi ubique consona est, nec a se, licet a mendacii habitaculo proferatur, quandoque discordat. Sicut nec munditia, dum sui integritate viget, quarumcunque sordium vicinitate polluitur. Ipsa mortem indicit non timeri, et ad eam excipiendam, nos horis omnibus praecipit praeparari, ut quo minus de diuturnitate vitae praesumitur, in cultum honestatis virtutum gradibus avidius curratur. Mors siquidem necessarium munus est, naturae iam corruptae. |
| 64 | Corruptio namque mortis origo est. Tolle corruptionem, sectare integritatem munditiae et virtutis, iam immortalitatis viam ingressus es; et quamdam divinitatis tuae arcam apprehendisti. Apprehendisti, inquam, an accepisti? Sed, ut fidelius loquamur, et accepisti et apprehendisti. Non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis Dei [Rom., XVI]. Quis scit quando veniet, sero, an media nocte, an galli cantu, an mane? |
| 65 | Ut enim, ait ille: 'Nihil morte certius est, nihil hora incertius.' Quae utique non timenda est quasi malum, sed quasi malorum finis, cum venerit, gratanter amplectenda. Unum est quod totis mentis et corporis viribus fugiendum est. Quid illud sit quaeris? Turpitudo, et totius species inhonesti. Haec enim faciunt, mortem terminum non esse malorum, sed antecedentium et succedentium copulam. |
| 66 | Ad hanc fugiendam non oracula vatum, non Pythonis consultatio necessaria est: fidelius et utilius ad hoc ratio data consulit. Cato in Libya extremae difficultatis angustia coarctatus, Ammonem Iovem dedignatus est consultare; ratus sibi rationem sufficere ut persuaderet servandam libertatem, et non modo dominationis Caesareae iugum, sed omnem notam turpitudinis fugiendam. |
| 67 | Licet in eo erraverit quod auctoritate propria vitae munus abiecit: quod non modo fidelium institutis, sed constitutionibus gentium, et sapientissimorum edictis constat esse prohibitum. Veteris quidem philosophiae principes Pythagoras et Plotinus prohibitionis huius non tam auctores sunt quam praecones, omnino illicitum esse dicentes, quempiam militiae servientem a praesidio et commissa sibi statione discedere, citra ducis vel principis iussionem. |
| 68 | Plane eleganti exemplo usi sunt, eo quod militia est vita hominis super terram [Iob VII.]. Quid si contra iubeant oracula vatum, vel responsa Pythonis? Procul dubio minime audienti sunt, quia cum periculo innocentiae, nemo cuiquam debet fidem. Si mihi non credis, Numam Romanorum imperatorem fere innocentissimum praeter Titum, si placet, attende. |
| 69 | Dum invitaretur ad homicidium, petito capite ad sacrificia, censuit cepam esse caedendam, reflectens ad innocentiam etiam perversi numinis voluntatem. At cum hominis adiiceretur a numine, capillos se pollicitus est oblaturum. Cum vero spiritus immundus sitiret et sanguinem, piscem immolandum esse respondit. Sic itaque cum ratio eius circumveniri non posset, ut traheretur ad culpam, immundorum spirituum testimonio, colloquio deorum pronuntiatus est esse dignissimus. |
| 70 | Nec est quod sub exorcismorum praetextu, suum quis tueatur errorem, qui ad minuendam daemonum potestatem, et ad distrahendum, quod habent cum homine, familiaritatis commercium instituti sunt, carentque propriae virtutis effectu, nisi in digito Dei convalescant. Porro Spiritus sanctus disciplinae effugit fictum; et corpus peccatis subditum, sui esse habitaculum dedignatur. Quidquid vero huiusmodi agatur, fictitium est et phantasticum, et veritatis substantiam nescit. Videtur quidem adesse, dum precibus et oblationibus invocatur, et effectu petitionum persequente, sacrilegum errantis animae desiderium adimpletur. Abest autem tam longe, ut subtracta tutela sui, eos quos perfidia tanta exagitat, variis ludificationibus daemonum, trahi sustineat ad gehennam. |
| 71 | Se siquidem ad huiusmodi flagitia prohibuit invitari publica voce Ecclesiae, adversus quam nec portae inferni praevalebunt. Cum ergo Spiritus sancti gratia, auctoritas Ecclesiae, improbatis subtrahitur exorcismis, qui eis non tam utuntur quam abutuntur, offendunt in spiritum, quo recedente, eius sibi nituntur virtutem et efficaciam retinere. |