Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXVI. [Quod sententia Dei moveri potest, quodconsilium Dei immutabile est, et voluntas Dei prima omnium causa, et quod mathesis via damnationis est.]
| 1 | Cum itaque immutabilis Dei possit moveri sententia, errantium et discurrentium siderum sermo manebit immobilis? Sed quocunque modo sententia moveatur, consilium Domini manet in aeternum. Quod autem consilii et voluntatis Dei signum certius est, praeceptione aut prohibitione divina? Annon recte videbitur velle, quod praecipit? |
| 2 | Plane patriarcham praecepit unigenitum promissionis filium immolare. Recte, ne patriarcha mandanti acquievit? Recte quidem per omnia, eo quod mandatum voluntatis, quae prima omnium causa est, et nunquam suo fraudatur effectu, certissimum indicium sit. Adeo quidem prima est, ut si quaeratur de aliquo, cur ita sit, rectissime dicatur, quoniam ille sic voluit, qui omnia quaecunque voluit, fecit [Psal. CXIII]. Si vero cur voluerit inquiratur, inepta quaestio est, quoniam primae causae, voluntatis scilicet, quaeritur causa, cuius nulla est omnino causa. |
| 3 | Equidem dici solet, et verum est, quia in manu principis est, ut possit mitius iudicare quam leges, cum et qui legem tulit, derogandae, vel abrogandae illius, habeat potestatem. Legi ergo, quam figulus tuus coelo imponit, auctor coeli contradicere non audebit? Interpositam inter ius et aequitatem interpretationem, soli principi et oportet, et licet inspicere. |
| 4 | Ubi aliud ius suadet, aliud aequitas, quae in publica utilitate versatur, principis quaerenda est interpretatio, quae generalis est, et necessaria. Ubi de scripto, et sententia dubitatur, mens est inquirenda auctoris. Quis ergo te coelestium fecit interpretem? Unde, quid expediat, nosti? Qua temeritate aliena opera, tuis, imo Dei stellis, ascribis? |
| 5 | Teneo enim tuum illud subtilissimum argumentum: . . Tu qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum Gradive paras? (LUCAN., I, 658.) Sed mendacii pater, qui te hoc docuit coelestibus ascribendum, fraudulenter sic agit tecum, ut cum his notis resperserit creaturam, ipsum creaturae sic infamet auctorem. |
| 6 | Postremo animulas miserorum fraude deceptas, inevitabilium vaticinio futurorum in elationis tumorem suspendere, vel desperationis abyssum praecipitare, dementia est. Porro hunc fructum mathesis suae horoscopi afferunt, et planetis suis magis erronei, dum a scientia pietatis exorbitant, longa pervestigatione signorum, cum eo, qui quasi Lucifer matutinus oriebatur, descendunt cendunt in infernum viventes, aliosque ruinae suae participes efficiunt. |
| 7 | Sed dum tibi talia proponuntur, vel opponuntur, quid facis? Rides equidem, et nimis uncis naribus indulges, ludibrio habens simplicitatem fidei, recurrisque ad providentiae sinum, et te in abyssum inscrutabilem quasi Antus alter totus immergis. Lucem inaccessibilem posuisti refugium tuum, et inde fidei rusticitatem impugnas, ac si fons veritatis propugnaculum sit erroris. Sed esto, veterem hanc providentiae querelam sopire non possum, et nodos omnium quaestionum solvere non sufficio. |
| 8 | Quis enim adeo sapiens est, ut omnibus cuiusvis imperiti, nedum tuis, quaestionibus satisfaciat? Totius denique veteris philosophiae princeps Plato, levem (ut fertur), quod tamen de Homero verius diceretur, nescio quam nautarum quaestionem explicare non potuit. Unde cum ab eisdem impudentius, et protractius derideretur, ut erat vir verecundi ingenii, quasi toxicato confusionis iaculo perfossus ad mortem, spiritum novissimum exhalavit. |
| 9 | Puduerat enim quod quasi totius academiae improperio, exprobraverant principem philosophorum Graeciae, etiam minima ignorare. Hoc autem asserit Flavianus in libro, qui De vestigiis philosophorum inscribitur, Xenophontinos faciente invidia, adversus Platonis gloriam impudenter finxisse. Licet quamplurimi eum ob sacramentum numeri asserant ultro animam posuisse illo aetatis suae anno expleto, quem novenarius in se ipsum ductus effecerat, eo quod exinde non accedit humanitati nisi labor et dolor. |
| 10 | Fateor equidem me paucula scire, et cum multis plurima ignorare, nec tamen vitae munus quasi Homerus pudore victus abiicio. Si ergo providentiae, et liberi arbitrii litem componere non sufficio, si fatorum et facilitatis naturae repugnantiam nequeo concordare, nunquid ideo minus verum est ista esse? Sicut in iure civili reus frequentissime favorabilior est, ita quaedam sunt investigationibus philosophicis, ubi plerumque potior pars videtur actoris. |
| 11 | Hoc autem ex defectu nostro arbitror evenire. Intellectus enim circa rerum prima principia deficit. In his scrutinium providentiae, investigationemque materiae, et fidei nostrae multos articulos aptissime censeo numerari. Dum in providentia unius quaerelae molestiam perimis, velut hydrae praeciso capite, plurium succrescunt capita quaestionum. |
| 12 | Si in materiae silvam progredimur, illico patimur quod somniantes, inter aliquam et nullam substantiam constituti. Animae quaesita origine, traducem nobis intellectus opponit. Postremo in divina substantia trinitatem recipere personarum, nisi in fidei virtute, quomodo Arii laqueos declinabis? Divinitatis unam simplicem et individuam admitte substantiam, quomodo Sabellii, nisi fidei ratione, manus effugies? |
| 13 | Haec tamen non minus vera sunt, quia multis possunt quaestionibus impugnari. Et licet sapientia Dei se Incarnationis mysterio nobis visibilem fecerit, non tamen eousque se intellectui nostro fecit palpabilem, ut cum ea possimus usquequaque discurrere, scientes rerum omnium quanta sit longitudo, latitudo, sublimitas et profundum. |
| 14 | Si vero mathematicorum via esset usquequaque laudabilis, non tantopere poenituisset magnum Augustinum se eorum consultationibus inclinasse. Ad haec doctor sanctissimus ille Gregorius qui melleo praedicationis imbre totam rigavit et inebriavit Ecclesiam, non modo mathesin iussit ab aula recedere, sed ut traditur a maioribus, incendio dedit probatae lectionis Scripta, Palatinus quaecunque tenebat Apollo. |
| 15 | (Hor. ep. 1,3,17.) In quibus erant praecipua, quae coelestium mentem, et superiorum oracula videbantur hominibus revelare. Quid multa? Nonne satis est quod hanc vanitatem catholica et universalis Ecclesia detestatur, et eos, qui eam ulterius exercere praesumpserint, legitimis poenis mulctat? Sed ne planetariorum non tam persequi, quam sequi videamur errorem, iam ad reliqua progrediatur oratio. |
| 16 | Qui enim huic curiositati inserviunt, non magis veraces esse possunt quam humiles et sobrii, qui primos recubitus in coenis appetunt, et epulantur quotidie splendide. Postremo plurimos eorum audivi, novi multos, sed neminem in hoc errore diutius fuisse recolo, in quo manus Domini condignam non exercuerit ultionem. |