monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XXIV. <<<     >>> XXVI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXV. [Quod argumentum a signo suo non estnecessarium, et de Ezechia, Achab, et Ninivitis; et quod ea quae significantur, mutari possunt.]

1 Sed forte familiaribus Veritas loquens: Non est vestrum, ait, ut tantam praerogativam alienis, puta mathematicis, reservaret. Esto, si tamen fidelis animus acquiescit. Sed quanta, ut praedictum est, est haec certitudo signorum? Nempe cum . . . . . . Signa meatus Deseruere suos, (LUCAN. I, 664.) novum aliquid creditur imminere.
2 Non enim eousque contendo, ut res magnas nullis unquam credam indiciis praeveniri, cum in sole, et luna, et ipsis elementis, et ornatu eorum, vim significativam a Domino esse didicerim. Caeterum artem esse, qua quis de futuris, ad omnia interrogata verum respondeat, aut omnino non esse, aut nondum innotuisse hominibus, mihi multorum auctoritate, et ratione, persuasum est.
3 Quod si tibi persuadere non possum, obstantibus his, quae mihi de providentia, et fato, indesinenter opponis, mihique repugnantibus exemplis, quae de variis affers historiis; persuasi tamen mihi, huic non acquiescere vanitati. Non equidem signorum signatorumque eam cohaerentiam arbitror, ut alterum ex altero necessario consequatur.
4 Cur ita crediderim, nisi te curialium nugae detinent, audi. Rex Ezechias aegrotavit ad mortem. Annon credis regem Iuda medicum invenisse, qui urinae, et pulsus, et multiplicium praegnosticorum indicio, morbi deprehenderet quantitatem? Deinde responsum mortis forte acceperat in corpore suo, qui eousque perductus est, ut se victurum ulterius non speraret.
5 Postremo Spiritus sanctus mortem nuntiabat astare prae foribus. Quod signum certius quaeris? Quid certum est, ut de aliis taceam, si de testimonio dubitas Spiritus sancti? An negabis Isaiam dixisse: In spiritu morieris et non vives [Isa. XXXVIII]? Vixit tamen et non mortuus est, adiectis ei annis quindecim, per misericordiam eius, qui futurorum eventus in sua posuit potestate.
7 Et forte mortem, quam natura vitaliumque defectus intentabant, quia ille per poenitentiam mortuus est in culpa, ulterior comminantis Dei absorbuit misericordia. Achab quoque rex impiissimus, cum Iezabel non tam coniugio, quam crudelitate coniuncta, cum vineam sancti Nabothae cruore possedisset, mortem imminentem, praenuntiante Domino, exspectabat.
8 Si mihi non credis, quod eam Deus ipse praenuntiaverit, audi Eliam. Ait enim: Haec dicit Dominus: Occidisti et possedisti [III Reg. XXI.] Itemque: In quo loco linxerunt canes sanguinem Naboth, ibi lingent sanguinem tuum, et Iezabel canes comedent ante muros Iezrael [ibid.]. Quod cum audisset Achab, scidit vestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, ieiunavitque et dormivit in cilicio.
9 Factusque est sermo Domini ad Eliam dicens: Quia reveritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus eius [ibid.]. Ecce poena quae debebatur Achab, quia poenitentiam egit, differtur in posteros, et Iezabel in scelere perseverans praesenti iudicio condemnatur. Una eademque fuit sententia, quae sanguinem Achab et Iezabel canibus exponebat. Et tamen pro parte mutatur, et pro parte manet immobilis, auctore temporum sic omnia dispensante.
10 Sic et Ninivitae, a praesenti excidio liberati, Domini flexere sententiam, ex edicto regis et principum, agentes poenitentiam ad praedicationem Ionae. Nunquid tibi videtur verior et fidelior sententia Iovis et Martis, quam sententia Creatoris? Non utique Plauti consilio acquiesces, si istud virium planetis ascripseris.
11 Cum enim Sycophanta Mandrogerum percunctaretur, an illi sint planetae placandi, qui numeris totum rotant: eos Mandrogerus nec nostro visu faciles, nec dictu affabiles esse respondet, adiiciens quod atomos in ore volvunt, stellas numerant, sola mutare non possunt sua. Sic itaque a dispositione siderum eventuum necessitatem ingerit, ut illos sale satis urbano eleganter irrideat, qui visum exercent in contemplatione eorum, qui visum fugiunt, et interpellant eos, qui loqui dedignantur: et cum atomos in ore volvant, verendum est, ne si atomos genethliaco forte intercidat, in excipienda sententia coelestium labatur.
12 Sit ergo eorum insignis auctoritas, dum stabilis et inconvulsa maneat Creatoris. Certe quidquid tibi Mars tuus, aut Iupiter suggerant, Deus verax est, et tu dum illis plus quam Deo credis, perniciosissime mendax. Astra quidem mendacia sunt in conspectu eius, sed et in angelis suis reperit pravitatem. Ut tamen verum fatear, tibi astra non mentiuntur, sed tu ipse.
13 Quod deciperis tibi imputa. Quis enim te cogit falsum putare? Deus ea, quae praeeuntibus signis ventura coniectas, immutabilia esse persuasit. An falleris eo quod figulus sibilans, aut hic mundus ait: . . . . . . . Nulla sine lege per aevum Errat, et incerto volvuntur sidera motu. Aut si fata movent, urbi, generique paratur Humano matura lues?
14 Idemque manifestius subiicit: . . . Et superos quid prodest poscere finem? Cum domino pax ista venit: duc Roma malorum Continuam seriem, clademque in tempora multa Protrahe, civili tantum iam libera bello. Sed procul dubio multi dii tui, futurum bellum amovere non poterant, quia multi, imo potius nulli sunt.
15 Hoc tamen unus et Deus et Dominus omnium potuisset. Novit enim ille mutare sententiam, si tu beneficio eius maleficium finias. Unde et Nabuchodonosor consilio Danielis peccata eleemosynis redimens, et iniquitates in misericordiis pauperum; sententiam Domini imminentem, ad tempus effugit, donec in aula Babylonis glorians diceret: Nonne haec est Babylon civitas magna, quam ego aedificavi in domum regni, in robore fortitudinis meae, et in gloria nominis mei [Dan. IV]? Sic ergo elationis voce, in se ipsum iam fugientem Dei sententiam revocavit.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XXIV. <<<     >>> XXVI.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25