monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14 > 3 > 6 > 18 > 28 > 21 > 3 > 9 > 8 > 15 > 1 > 24
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XXIII. <<<     >>> XXV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXIV. [Quod mathematici temerarii sunt,indifferenter futura iudicio suo subiicere praesumentes.]

1 Illi quoque, licet dissentiamus in plurimis, mecum fatentur, se omnia non nescire, cum quibus astra loquuntur, et qui quasi de ipso coelestium sinu extrahunt veritatem. Qui vero eorum modestissimi sunt nec sideribus rerum pollicentur effectus, nec eas necessitati lege dispositionis astringunt, sed quia venturae sunt, certisque pronuntiantur indiciis, praedicere non verentur.
2 Sed si futurorum potest ordo mutari, temerarium est rem sui natura incertam, certo diffinire iudicio. Sin autem mutari non potest, quid prodest tanta curiositate scrutari, quod nulla potest diligentia declinari? Sed forte etsi aliter esse possit, res incerta non est, temeritatemque iudicii excusat ratio indubitata signorum. Licet enim sit possibile rem aliter esse, eam tamen ita futuram esse, manifesta signa praenuntiant.
3 Nec mea, inquit astrorum secretarius, interest, an aliter esse possit, dum id de quo agitur, ita futurum esse non dubitem. Sed quaenam est haec certitudo signorum? Nempe rerum plerumque experimentum fallax, iudicium difficile, ipsorumque signorum varia est et multiplex significatio. Porro varietas ambiguitatem inducit; in ambiguis autem omnis diffinitio periculosa est.
4 Sed esto quod signa uniformia sint, unde illa una significatio innotescit, aut quid perhibet eam esse falsam? Natura, inquis? Illane quae in rebus, an quae in divina voluntati, consistit? Porro, divinae non obloquor voluntati, sciens quia omnia, quaecunque voluit, fecit [Psal. CXIII]. Si ea tibi innotuit, bene est. Potes utique in lumine illo videre lumen, et vera indubitata de libro proferre, qui aliis signatus, tibi apertus est, in quo sunt omnes sapientiae et scientiae thesauri absconditi, quem nemini aperire licitum esse audieram, nisi Agno qui occisus est, et mortem virtute propria interemit.
5 Noli amodo cum Apostolo mirari altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, cum tibi comprehensibilia sint iudicia eius, et astrorum ducatu pervestigabiles viae eius, tibique vadabilis sit iudiciorum eius abyssus multa. Si de ea natura niteris quae in rebus, id est frequenti rerum cursu, versatur, frustra tibi de siderum familiaritate blandiris, cum a solito rerum cursu multa divertant, et eo maiori admiratione feriant sensus hominum, quo non modo insueta, sed ipsi naturae videntur adversa: ut, cum solis defectus plenilunio contingit, aut si circa synodum, aut circa plenilunium, vel ultra, luminis sui luna patiatur eclipsim. Qui enim sideribus legem dedit, qui curricula temporum voluntatis suae freno moderatur, qui rerum momenta temporibus suis accommodat, quando vult, et quo modo vult, novum stupente natura, aut rarum potest producere effectum ex causis concurrentibus, quae aliter parere consueverant. Quis enim consiliarius eius fuit [Isa. XL], aut dicet ei: Cur ita facis [Iob XI]? Utique Dominus est: quod beneplacitum est in oculis suis faciet. Dispositioni ergo aptare tempora, et rerum momenta variare temporibus, solus ille qui disposuit, potest: et cum multorum notitiam, secundum beneplaciti sui mensuram, concesserit creaturae, hoc sibi Trinitas singulariter reservavit.
6 Quando itaque, et quandiu quid futurum sit novit, et partes temporum ille dispensat, per quem ipsa tempora facta sunt. Ipsa quoque tempora motu et variatione rerum, quasi quibusdam coloribus pingit, et volubilem temporis rotam, iugali quodam nexu rerum quo teneatur, illaqueat, et ut rem incomprehensibilem ingerat intellectui, eamdem mirabiliter rerum proprietatibus, quasi suis informat.
7 Non est, inquit verbum Altissimi, vestrum, nosse tempora [Act. I], aut plene sciatis quando et quandiu quid facturum sit; vel momenta, ut possitis modos, et varietates eorum, quae futura sunt, comprehendere. Ecce quare temerarium sit, futura certo subiugare iudicio. In Patris siquidem potestate sunt posita, non in necessitate eveniendi.
8 Porro quae in potestate posita sunt, sic, et non sic, esse possunt. Nam quae in necessitate, sic esse necesse est.
Ioannes Saresberiensis HOME