monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 23
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XXII. <<<     >>> XXIV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXIII. [Obiectio novi Stoici.]

1 Restat tibi illius stoici tui quaestio, quem in Apulia diutius morantem vidi, ut post multas vigilias, longa ieiunia, labores plurimos et sudores, tanto infelicis et inutilis exsilii quaesitu, in Gallias Virgilii ossa potius, quam sensum reprotaret. Quaerebat enim Ludovicus ille, an posses aliquid facere eorum, quae minime facturus es.
2 Quod cum admisisses, mille tibi aureos offerebat, dum illud efficeres. Quos si forte respueres, eos tibi quantalibet summa multiplicari iubebat, ut quod leviter fieri potest efficias. Tandem impudenti et impudico solvebatur cachinno, vim coniunctionis oppositorum non intelligens aut contemnens, et te ridiculum assistentibus digito ostendebat, qui gratis tantam pecuniam contempsisses.
3 Congeris in hunc modum quamplurima. Non tamen his stimulis urgeor, ut omnia necessaria credam quia sciuntur, aut nihil contingentium sciri, quia necessaria non sunt. Plane sciolus paululum mihi cum peripateticis prae illo videor, qui huius difficultatis angustia in Atticis noctibus confessus est, se nescire se non esse cicadam.
Ioannes Saresberiensis HOME