monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XXI. <<<     >>> XXIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXII. [Quod ex possibili non sequatur impossibile.et quid ex quo necessario consequatur novit Altissimus, qui omnia solus potest.]

1 Instas tamen dicens, nisi evenerit aliquid quod praevidit, illud certa significatione complectens, forte lapidem recasurum in terram, fallitur dispositio. Quia ergo lapis non recidere potest, iubes me de duobus eligere, quorum neutrum communiter approbatur, ut vel fatear providentiam posse falli, quod fides abhorret, vel, quod absonum est, ex possibili impossibile consecutione vera consentiam evenire. Angustiae quidem sunt undique.
2 Hinc, ne divinam minuam maiestatem; inde, ne multorum clamoribus et sententiae, quae iam fere omnibus persuasa est, contradicam. Sed quia melius est incidere in linguas hominum, quam impie versari in Deum, si utrumque vitare non possum, absonus malo videri, quam perfidus. Nondum etenim omnibus persuasum est, quod ex possibili impossibile non sequatur.
3 Nam hoc nonnulli recipiunt; sed an recte, viderint ipsi et iudicent. At ut ex vero falsum sequatur, nemo sapiens acquiescit. Verum siquidem ex falso sequitur et vero, sed ex vero, non nisi verum. Ex possibili quoque et impossibili, interdum possibile sequitur: non tamen ex quovis impossibili omnia impossibilia. Nisi forte aliud tibi persuaserint illi, quorum si omnia vera sunt, ex uno impossibili, sequuntur omnia impossibilia, et ex quovis falso, quaelibet falsa.
4 Si vero obtinuisses ex vero falsum, iure et ex sententia omnium quererer me a semita veritatis abductum. Non tamen his importunitatibus eatenus premor, ut quod inopinabile est, licet inveniam consortes erroris, propria temeritate tueri contendam. Malo cum academicis, si tamen alia via non pateat, de singulis dubitare, quam perniciosa simulatione scientiae, quod ignotum vel absconditum est, temere diffinire, praesertim in quo assertioni meae fere totus adversabitur mundus. Eoque libentius academicos audio, quod eorum quae novi, nihil auferunt, et in multis faciunt cautiorem, magnorum virorum auctoritate suffulti; cum ad eos etiam in senectute transierit ille, in quo Latinitas nostra solo invenit, quidquid insolenti Graeciae eleganter opponit, aut praefert, Ciceronem loquor, Romani auctorem eloquii, quem ad eos, quasi in calce vitae, divertisse, liber De natura deorum inscriptus, docet.
5 Efferant stoici inopinabiles sententias suas, quas paradoxas vocant, veras quidem, praeclaras, et admirabiles: nos pingui, ut dicitur, Minerva agentes, nihil eorum approbamus, quae omnibus, aut pluribus, aut sapientibus singulis in facultate sua probabilioribus falsa esse videntur. Nec si Cicero ipse, aut Aristoteles, impossibile ex possibili producant, acquiescendum censeo, me potius, aliqua fallaciae nube deceptum, verosimiliter opinabor.
6 Hac ergo via tendiculas tuas egredior, ut dicam providentiam falli non posse, rem tamen quae provisa est, posse non evenire. Sed quid inferre consueveris, scio. Ergo possibile est, eam non esse praevisam. Esto, inquam. Quo ultra progredieris? Ergo, inquis, reclamante philosophia, et quod est non esse, et quod fuit possibile est non fuisse, et quae iam praeterierunt, revocari possunt ne fuerint. Et quidem infinitam potentiam Dei, scientiolae et ratiunculae meae legibus non coarcto; nec ei finem, quae non habet, impono.
7 Scio enim quia omnia potest; sed tamen quia mendose colligis patenter video. Primo quia divinae maiestatis immensitatem, parvitatis humanae modulo circumscribis, et aeternitatis immutabilem statum, labentium rerum imagine, et succedentium sibi temporum varietate distinguis. Sed longe secus esse hic, atque in his ex praecedentibus oportuit concipi, cum aeternitatis statum nullus omnino motus attingat, et creatura quaelibet accessu, vel decessu accidentium moveatur. Homo siquidem si quid providet futurorum, statim mentem eius quidam motus aggreditur, ut animus quadam applicatione sui, ad aliud apud se futuri operis speciem praefiguret, eamdemque plerumque nunc quasi in archivis memoriae depositam, reponit, nunc quasi in speculo nativae puritatis replicat et revolvit.
8 Facilius enim est motum hunc ab animo omnino deficere, quam contemplatione iugi animo inhaerere. Et quidem hic motus, si non providentia est, aut providentiam parit, aut ei cuiuscunque foederis notitia vicinatur. Cum vero motus praecedens, et ex ea concepta species, futuri operis sequela frustratur, inanis est agitatio mentis, et quasi umbra in somnis, sine veritatis corpore evanescit. Motus tamen, quia reipsa fuit in anima, non potest non fuisse in anima, et anima quae motus agitatione mota est, non mota non fuisse non potest. Porro divinae simplicitatis status, longe alia conditio est.
9 Ea siquidem uno simplici et individuo aspectu, ut praedictum est, quae sunt, quae fuerunt, et quae ventura sunt, omnia contemplatur, nulloque rerum mutabilium lapsu movetur: sed in se ipsa semel et simul contuens universa, subsistit invariabilis, . . . Stabilisque manens dat cuncta moveri. Et licet interdum ei praeteriti temporis aut futuri verba aptentur, non ei quidquam ex hoc subtrahi vel impendere, sed rerum subiectarum mutabilitas, si quid proprie dicitur, veraciter indicatur.
10 Cum ergo ipsum aliquid praenovisse audimus, minime intelligimus fluxu temporis eius praeteriisse scientiam; sed si verborum naturam sequimur, praecessisse tempus, quo veraciter credatur, eius, quod futurum erat, habuisse notitiam. Sic utique eum ab aeterno certum est omnia praevidisse, non quod visui eius motu suo quidquam subtrahat tempus, sed, quia qui universo tempore natura prior est, suus omnia semper comprehendat aspectus.
11 Eius ergo providentia in sui dispositione non fallitur, quia eam semper sequela operis comitatur. Sed nec falli potest, qui nec ex mutabilitate rerum, nec ex temporis fuga, aut versibilitate, potest aliquid absconditum esse ab oculis eius. Hominis vero falli potest, et fallitur dispositio, quia res, cuius apud se praefiguravit speciem, processu temporis aut omnino non evenit, aut in alia specie in publicum procedit. Nec tamen quaecunque praeteriti verbi significatione clauduntur, rebus sunt aggreganda praeteritis.
12 Nec si me vixisse profitear, florente peripatetico Palatino, ideo mihi vitam elapsam, aut praeteritam esse confiteor. Aut si ab Arianis, Eugenio praesidente, dissensi, non ob praeteriti temporis gratiam a fidei et confessionis illius integritate diverti. Caeterum, quia quandoque verum fuit dicere: Nunc vivo, sic sentio, eleganter et vere fateor in sequentibus, quia tunc vixi, et sic sensi, nec tamen vitam praeteriisse vel sensum.
13 Scio tamen quis dixerit, quia in hoc erramus, quod mortem non prospicimus. Magna pars eius iam praeteriit. Quidquid aetatis retro est, mors tenet. Sed certe si ei semel fuisset vita elapsa, aut hoc omnino non diceret, aut diceret redivivus. Non est ergo necesse praeteriisse quidquid praeteriti temporis significatur verbo, et licet praedestinati sint multi, non ideo quia electi sunt, praeteriit praedestinatio.
14 Et quamvis non praedestinati esse possint, poterit aliquid quod praeteritum sit, ne praeterierit revocari. Nota siquidem praedestinationis, quocunque verbi casu utaris, quantum in eo est, futurum quam praeteritum potius signat, et eum de quo dicitur, nisi iam fore evaserit, indicat esse salvandum. Est enim, ut dici solet, verbum fecundum, et in se semper verbi alterius intelligentiam claudit.
15 Non itaque motum aliquem praedestinati ingerit, sed ei qui salvandus est, primitiva disponentis Dei gratia, patere asserit ostium salutis, et ianuam misericordiae, qua procedente tempore possit salvari, imo salvabitur, licet possit et non salvari. Nec mihi illud Aristotelis tui obiicias, quia fuisse quod fuit, et esse quod est, quoniam est, necesse est ut colligas enuntiationes, quae praeteriti temporis habent copulam, veras esse praecise, vel praecise et ex necessitate falsas.
16 Minime namque hac obiectione iuvaberis, cum et ipsa Aristotelis verba faciant quaestionem, et articulo discutiendo nullum, aut parvum ferant suffragium. Regulae siquidem integritatem subvertunt enuntiationes, quae praeteritis vim futuri contingentis adiungunt; puta verum fuit heri te cras esse lecturum, aut te Plato quandoque scivit dormiturum.
17 In quibus ex adiunctione futuri, praeteriti temporis vacillat fides. Dum enim tu poteris non dormire, et hoc Plato poterit nescivisse, non quod motus, qui in anima eius fuit, non fuisse possit, sed quod quae fuit scientia, mutabilitate rerum, et temporis lubrico in opinionem poterit devocari. Si tamen contingentium futurorum ulla potest esse scientia, quamvis sit indubitata opinio, quae scientiam probabiliter imitatur: item quod heri verum fuisse praediximus, non fuisse poterit verum, non quod res praeterita revocetur, quae in eo nulla praeteriit, sed quod res futura exspectatur, quae ab insidiis fortunae pendet, ut sit.
19 Deinde tu ipse potes providisse bonum aliquod, quod forte futurum est bonum, et potest non fore bonum; et idem potes non providisse bonum, non quia possis non providisse, quod providisti, sed quia potest non bonum esse, quod providisti. Item potes quid promisisse vel stipulatus esse utiliter, idemque potes non promisisse, aut non stipulatus esse utiliter; quod tamen promisisti vel stipulatus es, non promisisse, aut non stipulatus esse non potes.
20 Praeterea, tu in fundum Sempronianum, illum qui te sequitur, praecessisti; et si alium praecessisti, te alius aut secutus est, aut sequitur, aut sequetur. Cum ergo consequentis evacuari possit eventus, antecedentis quoque veritas potest infirmari, ut et tu qui praecesseras, non praecessisse possis. Quo tamen ingressus es, non potes non fuisse ingressus, neque quod factum est connumerari potest infectis, neque quod praeteriit, ne fuerit, poterit revocari.
21 In his enim omnibus quae mente concepta, vel verbis expressa, vel actu completa transierunt, non possunt, nec poterunt exinde non fuisse, etsi qualia futura erant, dum eadem sui natura certus non fixit eventus, valeant non fuisse. Talium vero clauduntur ambitu omnia, quae cuiuscunque generis imminentis appellatione clauduntur, licet familiarius ad quantitatem, aut ad aliquid, aut ad quodlibet aliorum naturaliter applicentur. Quid ergo mirum, si ille qui omnia potest, et quae praevidit, non praevidisse potest; cum constet fidei quod ea quae praevisa sunt non evenire possunt, et quae non praevisa sunt, possunt evenire, nec tamen citra conspectum providentiae valeant evenire.
22 Ait enim Isaias: Si volueritis ambulare in praeceptis meis, et audieritis me, bona terrae comedetis. Quod si nolueritis, et me ad iracundiam concitaveritis, gladius devorabit vos, quia os Domini locutum est [Isa. I]. Ecce quia liberum hic servatur arbitrium, dum si volueritis, et si nolueritis dicens in utramque partem, non ex iudicio irretractabili fatove Dei, sed ex merito singulorum omnibus poenam vel praemium repromittit.
23 Esset utique in voluntatem collata conditio promerendi inutilis, si faciendi vel non faciendi necessitas, esset providentiae vel fatorum nexibus illigata. Quod si istud non sufficit contentiosis, an non ex evangelico testimonio poterat in passione Filius rogare Patrem suum, ut exhiberet ei plus quam duodecim legiones angelorum, cum tamen liqueat ex post facto, non hoc, sed oppositum eius, quod contigit, fuisse provisum.
24 Nec perspicacioris ingenii moveat sensum, si in tantae maiestatis scrutinio exemplis deficimus, nec rationibus abundamus, cum admirationem ratio tollat, et exemplorum inductio singularitatem excludat. Ipsa vero ineffabili singularitate mirabilis, et mirabili immensitate singularis, omnem sensum exsuperat, non modo hominum sed angelorum. Scio equidem quia scrutator maiestatis opprimetur a gloria, et ex edicto Altissimi, bestiam, si montem tetigerit, lapidibus obruendam.
25 Unde quae in talibus praeponuntur, sine praeiudicio meliorum, investigantis animo potius dicta sunt, quam temeraria contentione, ad impugnationem veri aliquid statuentis. Sed nec illud me scire confiteor, cur hoc reprobato alium praeelegerit, nisi quod cum patribus sentio in illo occultam Dei iustitiam venerandam, in hoc manifestam gratiae misericordiam amplectendam.
26 Nam et ille, qui raptus ad tertium coelum audivit arcana verba, quae non licet homini loqui, huius difficultatis articulum non tam discutiens quam admirans, altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei confessione humili veneratus, iudicia eius incomprehensibilia, et vias impervestigabiles esse pronuntiat. Incerta et occulta sapientiae Dei, qui sibi manifestata esse congratulatur, opera eius supra sensum hominis magnificata asserit, et dum scrutatur omnia, cogitationes Altissimi nimis profundas agnoscit.
27 Huic veritati consonat, quod in Ecclesiaste sanctus Salomon in auditu fidelium concionatur: Est homo qui diebus et noctibus non capit oculis somnum, et intellexi quod omnium operum Dei, nullam invenire possit homo rationem eorum quae sunt sub sole. Et quanto plus laboraverit ad quaerendum, tanto minus inveniet; etiamsi dixerit sapiens se nosse, non poterit reperire [Eccle. VIII]. Si ergo inveniri non potest ratio subsolarium, quis plene suprasolarium redditurus est rationem? Quis enim cognovit sensum Domini [I Cor. II], aut quis consiliarius eius fuit [Isa. XL]? Constat itaque sic rationem omnium veritatis ardore quaerendam, ut pia intentio suam infirmitatem agnoscat, et ex omnibus rebus proficiat, dum sibi persuaserit divinam maiestatem fideliter honorandam, et misericordiae indeficientis abyssum iugiter amplectendam. Denique apud philosophos cautum est, talia manere praedicata, qualia subiecta permiserint, omniumque praedicamentalium vim, et proprietatem naturalium finibus limitari: eamdemque, cum ad culmen theologiae ascenditur, quasi nativo colore destitutam, et robore, alterari.
28 Plane deficit vis verborum, et intellectus ipse mortalis succumbit, ubi divinae discutitur immensitas maiestatis, et in naturalibus obtinet, his scilicet quae rerum numerum augent vel minuunt, ut quod fuit non possit non fuisse; aut non praeteriisse, quod praeteriit, dum tamen quod verum fuit, secum forte lecturum, nihilominus verum non fuisse possit.
29 Quod itaque praeteritum est, revocari non potest ne fuerit, et aeque quod ex insidiis fortunae pendet, dum tamen ex facilitate naturae utriuslibet sortis exspectat eventum, nulla eveniendi sibi necessitas subiicit. Sic forte dum providentiae non impletur effectus, quod futurum est, et non evenire potest, potest etiam non fuisse praevisum.
30 Non tamen, ut praedictum est, investigationis audacia omnipotentiam minuo, aut immensitati eius quamcunque praescribo mensuram. Hoc autem cum multis sentio, quia si quid Deus praevidit, eveniet; et si non evenerit, non praevidit. Unde probabiliter ad minus colligitur, quia si potest non evenire, potest etiam non fuisse praevisum.
31 Quid enim ex quo veraciter consequatur, ipsa veritas novit, iuncturamque rationum plene et perfecte primitiva ratio pensat. Hanc autem humano generi indulget academia antiqua licentiam, ut quidquid unicuique probabile occurrit, suo iure defendat. Solebat nostri temporis peripateticus Palatinus omnibus his conditionibus obviare, ubi non sequentis intellectum, antecedentis conceptio claudit, aut non antecedentis contrarium, consequentis destructoria ponit, eo quod omnes necessariam tenere consequentiam velint, etsi nonnullae sola, dum tamen magna, sint probabilitate contentae.
32 Sicut enim scientiae assistit evidentior pro sui perspicuitate opinio, sic et singularia quo probabiliora sunt, eo necessariorum fideliorem imaginem praeferunt. Et ne me solius opinionis lubrico fluctuare putes, auctorem quo me tueor magnum profero Augustinum, qui locum illum exponens Evangelii, ubi de multis mansionibus, quae in domo Patris sunt, a Salvatore fit mentio, ait: Si quo minus dixissem vobis, quia vado parare vobis locum [Ioan. XIV], id est si non essent praedestinati, dixissem, ibo et praedestinabo. Diversitatem etenim mansionum quae in domo Patris coelestis praeparatae sunt, divinae praedestinationi coaptat, quae salvandis pro beneplacito disponentis parit diversa charismata gratiarum et munerum. Cum vero tantus Pater hunc apprehenderit interpretationis sensum, ut dixerit, si non essent praedestinati, dixissem vobis, ibo et praedestinabo, credibile est dum rerum pendet eventus, si omnipotenti placeat, eos qui nondum praedestinati sunt, posse praedestinari ad vitam, et qui iam scripti sunt in libro vitae, exigentibus meritis ab eodem posse deleri.
33 Hinc est forte: Deleantur de libro viventium, et cum iustis non scribantur [Psal. LXVIII]. Itemque: Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti [Exod. XXXII]. Qui natus est, inquit Evangelista, ex Deo, non peccat, quoniam generatio coelestis servat eum [I Ioan. V]. Generatio utique coelestis est aeterna praedestinatio, cuius omnes filii ingrediuntur ad vitam, etsi possibile sit eosdem praevaricationis merito a iustitia, quae via vitae est, aberrare. Si mihi non credis, audi vel illum, cui si angelus de coelo contradixerit, dignissimo anathemate condemnabitur. Pater, inquit, ex eis quos dedisti mihi, non perdidi quemquam, sed serva eos [Ioan. XIII]. Nonne, quaeso, iam illos perdiderat, qui retrorsum abierant?
34 Nonne etiam quodammodo iam Iudam perdiderat? Sed certe non acceptaverat eum in arcano consilii Filius, nec Pater servandum inter conscriptos Filio dederat illum, qui non fuerat praedestinatus ad vitam. Si vero alii praeordinati erant, si labi non poterant, quare pro eis tanta sedulitate Filius intercedit? Salvandi ergo erant: et tamen dum peregrinabantur a Domino mortem poterant promereri, ad vitam nulla necessitate praedestinationis arctati.
35 Gloriatur quis quod eum nihil separabit a charitate Christi, et tamen castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne forte cum aliis praedicaverit, ipse reprobus inveniatur. In Apocalypsi quoque monentur angeli ecclesiarum nunc agere poenitentiam et prima opera facere, ne moveatur candelabrum eorum, nunc tenere locum suum, ne eumdem alteri cedant.
36 Cur ita, si quae futura erant, mutari non poterant? Haec quoque sententia nec gentilium philosophos latuit, qui fatorum seriem dicunt immobilem, non quia moveri non possit, sed quia moveri omnino non contingit. Hinc est illud: Exire a mediis potuit Pharsalia fatis. Itemque poeticum, quo senex Carnotensis in angustiis fortunae frequentius utebatur: Fata viam invenient, etc.
37 Quae vero elapsa sunt, et secundo dispositionis effectu completa, naturaliter quidem non possunt non fuisse; licet nihil asserere in alterutro audeam in iniuriam disponentis. Ait tamen doctorum doctissimus (Hieronymum loquor): 'Audenter loquar, licet Deus omnia possit, virginem tamen post ruinam suscitare non potest.
38 ' Potest tamen post coronare corruptam. Et quidem diffinitionem virginis, eodem interpretante, Apostolus ponit, ut sit virgo quae sancta est corpore et spiritu [I Cor. VII]. Sed procul dubio Deus et sanctificare animam virtutibus, et carnem potest redintegrare corruptam, ut tota substantia sui videri possit, quae ceciderat, suscitata. Quod si, oratorio tropo usus, intellexit quae fuerunt non posse non fuisse, non necesse fuit ad virginem prostratam recurrere, cum in praeteritis omnibus simili sententia vel errore, hoc idem potuerit inveniri. Sententiam vero ab errore scienter divido, eo quod sententia semper habere debet veritatis significationem. Sicut apud sanctum Iob invenis: Quis est iste involvens sententias sermonibus imperitis [Iob XXXVIII]? Sed forte virginitatis aliquis gradus est, quem impossibile est a quacunque corrupta apprehendi.
39 Quod autem possibile dicitur, interdum ad facilitatem, quae singulis inest, vel ex fortunae calculo, vel ex aptitudine dispositionis, refertur, quandoque ad ipsam rerum naturam respicit, nunc ad fontem omnium, divinam reflectitur maiestatem, a qua omnis non modo personarum potentatus, sed rerum omnium quae videri vel cogitari possunt, potestas est.
40 Hinc illud Salomonis: Omnis potestas a Domino Deo est [Sap. VI]. Adversus hanc nulla me unquam contumacia erigam, certus quia ipsa sola est, quae potest animam et corpus mittere in gehennam.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XXI. <<<     >>> XXIII.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22