Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XXI. [An possint a Deo sciri quae non sciuntur;et quod rerum mutabilitas ei nequaquam est infligenda; et quod idem est scientia, praescientia, dispositio, providentia et praedestinatio; et quod vera infinita sunt, ut numerus eorum non queat augeri vel minui; et quod providentia nullam necessitatem rebus inducit.]
| 1 | Sed esse iam alterius difficultatis succrescunt cornua, et quocunque me vertam, in errorem videor involutus. Si enim quae non sunt, nec erunt, esse possunt, profecto et Deus potest scire quod non scit, aut eo ignorante potest aliquid evenire. Bellum namque navale quod non erit, sicut et geri, sic et a gerentibus sciri potest. Quod utique et esse et sciri potest ab homine, nunquid sciri a Deo non potest? |
| 2 | Si ergo potest Deus scire quod non scit, potest utique et non scire quod scit, eo quod contraiacentium simul nulla possit esse scientia, cum alterum eorum semper, eo quod veritatis substantia careat, sit obnoxium falsitati. Porro mendaciorum nulla est scientia. Quomodo ergo scientia immutabilis est, cui decessus rerum potest fieri et accessus, quae potest ignorare quod non scit, aut scire quod nescit? |
| 3 | Quod si eam variabilem esse recipimus, Iacobo reclamante, iam apud eum est variatio, et vicissitudinis obumbratio, et Pater luminum esse desistit, si elabitur quod praenovit. Hoc equidem nec gentilium error circa sua non tam numina, quam daemonia dignabatur admittere, qui Stygiam paludem diis perviam esse negabant, dicentes eam omnibus venerandam, et usquequaque illicitam a coelestibus praeteriri. |
| 4 | Mentes namque coelestium oblivio non contingit. Nunquid ergo fides recipiet quod de Deo vel ipsa perfidia abhorret? Constat autem apud omnes, quia Deus scit illud non esse futurum, etsi plerique non recipiant illum posse scire, aut non posse scire hoc esse futurum, ne ei mutabilitatis vel impotentiae notam inurere videantur. Sed esto ut Deus, quoniam hoc plerique recipiunt, possit, dum tamen si fieri potest positione, aut coniunctione non pecces, scire quod non scit, non ob hoc eum esse mutabilem quis convincit, cuius scientiae non decedit aliquid vel accedit, cum illud solum in rerum natura verum esse contingat, quod ille ab initio stabilitatis suae puncto praefixit. Dum tamen hoc recipitur, exactissima diligentia praecavendum est, ne cognatio modorum verbi quam Apollonius inducit, quidquam perfidiae ingerat aut falsitatis. |
| 5 | Haec ipsa quoque possibilitas eveniendi, non levitati ipsius, qui non movetur, sed rerum facilitati, quae natura non indignante moveri possunt, convenienter ascribitur. Manet itaque usquequaque immobilis integritas scientiae Dei, et si quid varietatis alicui inest, non tam scientis quam scitorum mutabilitas est. Licet enim quae scientia Dei complectitur, mutabilitati subiaceant, ipsa tamen alterationis vices ignorat, et uno singulari aspectu et individuo, omnium quae dici, aut quocunque sensu excogitari possunt, universitatem claudit, et continet: adeo quidem sine motu ut localia sine loco, nascentia sine initio, decedentia sine fine, fluctuantia sine alteratione, temporalia sine mutabilitate, et mora, sic uniformiter comprehendit, ut ei nec praeterita transeant, nec futura succedant. |
| 6 | Nec mirum hoc in aeternitatis statu, nisi quia quidquid ibi est, mirabile est, cum et in nobis mutabilium motum et festinantium cursum aliquatenus quiescens comprehendat aspectus. Intellectus quoque rem magnam sine distensione, et sine contractione sui rem modicam contemplatur, nec loco indiget ut localia claudat, aut spatiorum interstitiis ut distantia complectatur, in eoque Patrem luminum sequitur, sed non passibus aequis, cum hic multis, ille vero omnino nulli motui obnoxius sit. |
| 7 | Cum vero divinae simplicitatis aspectus innumerabilia claudat, una tantum est, et individua substantia praescientis, eique essentialiter una, cum sibi sit idem esse, et sapientem esse. Alioquin fingat qui potest, quis haec diversa coniunxerit, nec prima rerum omnium causa erit, quae ut sit, coniunctionis adminiculo eget. Creaturae vero scientia, longe disparis conditionis est. |
| 8 | Spiritui siquidem et animae non est idem esse, et scientem esse, cum anima disponatur ad cognitionem rerum, eaque si radicata fuerit, ut, primo affectionis motu invalescens, aut omnino, aut sine iniuria naturae convelli non possit, habitu suo informat animam, faciatque scientem. Hic ergo habitus, rectissime scientia appellatur, licet et res subiectae interdum scientiae nomine censeantur. |
| 9 | Unde et vicissim nominibus mutuatis, quod unius est, transit ad alterum. Sic utique et scientia dicitur multa, cum tamen multitudo, rerum potius quam scientiae sit. Si ergo sapientiae Dei immensitas et simplicitas attendatur, una est simplex et individua. Si subiacentium multitudo, multiplex est et multiformis. Sic etiam si substantiam volentis aut potentis qua vult, aut potest, attendas, una est voluntas et potestas. |
| 10 | Si quae vult et quae potest, infinitus omnium numerus est; iuxta illud propheticum: Magnus Dominus et magna virtus eius, et sapientiae eius non est numerus [Psal. CXLVI]. Itemque: Magna opera Domini, exquisita in omnes voluntates eius [Psal. CX]. Et illud: Quis loquetur potentias Domini? [Psal. CV.] Haec autem res uniformis et varia, licet totius varietatis ignara sit, variis tamen nominibus appellatur, sed ex variis causis. |
| 11 | Scientia siquidem et praescientia, dispositio, providentia, et praedestinatio nominantur. Sed scientia existentium, praescientia futurorum, dispositio faciendorum, providentia gubernandorum, praedestinatio salvandorum est. Et est praedestinatio ab aeterno gratiae praeparatio, per quam unusquisque vocatur ad vitam, sicut ait Apostolus: Quos praedestinavit, hos et vocavit; et quos vocavit, hos et iustificavit; quos autem iustificavit, hos et magnificavit [Rom. VIII]. Et alius: Apud te est, inquit, fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen [Psal. XXXV]. Ut ergo reverenti quadam audacia scientia Dei quae finem nescit, vel sermone finem inveniat: scientia Dei est omnium quae sunt, fuerunt, et futura sunt, vera comprehensio, et plena notitia. |
| 12 | Omnia siquidem vera novit, et sola, nullamque dignatur agnoscere falsitatem. Eam tamen diiudicat et condemnat. Est igitur necessario infinita, quae universa vera complectitur, quorum utique non est numerus, aut adeo infinitus, ut finem non inveniat, nisi in sapientia Dei, quae sola se ipsam quanta sit, novit. Nihil igitur eorum quae novit, quoniam vera sunt, evanescit, omniumque dispositorum, praesentia sint; praeterea, an futura, initium et causa veritas est. |
| 13 | Psalmista siquidem ait: Principium verborum tuorum veritas [Psal. CXVIII], quae nullo defectu sui transibunt. Transibunt tamen coelum et terra, quoniam et hoc de verbis veritatis est: tunc utique cum deformitate mundi purgata, reformabitur coelum novum et terra nova. Sentiat unusquisque quod Dei fides vel ratio persuadet; ego sine praeiudicio sententiae melioris, vera modis in omnibus arbitror infinita: cum in omnibus quae sunt et quae non sunt, ab initio esse necesse sit, vel non esse; et eorum quae contradictoriae opponuntur, alterum semper ex necessitate sit verum. |
| 14 | Tanta ergo numerositate semel et simul verorum excrevit, aut potius exstitit numerus, ut omnino minui nequeat vel augeri, et usquequaque in aevum maneat infinitus, nisi apud infinitam sapientiam Dei. Indeficiens ergo scientia est, cui nihil eorum elabitur, et omnino augmentum non recipit, quae ea omnia comprehendit. Rationem vero eorum, quae Deus ab aeterno in sapientia, id est in unigenito verbo disposuit, creans ibi omnia simul, quam postmodum consequenter producit in opera, secundum provisum ordinem singula traducens a generatione, qua incipiunt esse per sortem, qua fluctuare videntur casibus ad corruptionem, quae quasi existendi filum praescindens, retrudit ad non esse, Parcas vel Fata, antiquis placuit appellari, eo quod constitutiones providentiae Dei, quin effectui mancipentur, nemini parcant, et a verbo Dei, quo aeternaliter omnia dixit, et facta sunt, exsecutionis firmamentum accipiant. Unde stoicus omnia necessaria credit, timens evacuari posse scientiam immutabilem. |
| 15 | Econtra Epicurus, eorum quae eveniunt nihil providentiae ratione dispositum, ne forte necessitatem mutabilibus rebus inducat, opinatur. Pari ergo errore desipiunt, cum alter casui, alter necessitati universa subiiciat. Mutabilium igitur rerum dispositio immutabilis est; et aeternae providentiae immutabilis status, omnium mutabilium continet cursum. |
| 16 | Cum vero ipsa ab aeternitatis suae statu moveri non possit, contingentium seriem ab omni nexu necessitatis absolvit. Et licet lux inacessibilis sapientiae Dei humanae scientiae tenebras incomparabiliter antecedat, est tamen in quo claritati illius, caliginis nostrae oculus quoad aliquid coaequatur. Sicut enim quod video imminere, nulla ex eo quia videtur, necessitate proveniet, sic et quod illius oculus contemplatur, non est necessarium evenire. |
| 17 | Scio equidem lapidem vel sagittam, quam in nubes iaculatus sum, exigente natura recasuram in terram, in quam feruntur omnia nutu suo pondera, nec tamen simpliciter recidere in terram, aut quia novi, recidere necesse est. Potest enim recidere et non recidere. Alterum tamen, etsi non necessario, verum tamen est. |
| 18 | Illud utique quod scio futurum: si enim futurum non est, etsi fore putetur, non scitur tamen, quoniam illius quod non est, non scientia, sed opinio est. Caeterum etsi non esse possit, nihil impedit esse scientiam, quae non necessariorum tantum, sed quorumlibet existentium est, nisi forte et tu cum stoicis existentia censeas necessariis comparanda. |
| 19 | Sic et quae ille praenovit, omnia procul dubio implebuntur. Contingentia tamen omnia et non evenire possibile est. Adeo quidem ut ad eveniendum res, quas cum eo futuras praenovimus, non magis ipsius, quam noster visus abstringat, licet ab illius dispositione subsistendi formam omnia sortiantur, quatenus bona sunt. |
| 20 | Alias autem non formae existendi imaginem gerunt, sed defectum illius, enormitatis suae vitio protestantur. Praescientia ergo rebus causa eveniendi non est, aut eventus rerum ei causa est praesciendi, ne aut temporalium motus aeternae providentiae causa sit, aut a purissimo fonte bonitatis malorum profluant rivuli. Deus vero bonorum duntaxat auctor est. |
| 21 | Quod vero in topicis vulgo obiicitur, quia necessario, si quid praescitur eveniet, nullo veritatis robore subnixum est, nisi forte rebus ab omni necessitate absolutis, modum complexioni quis tribuat, ut potius necessitate consequendi, quam consequentis propositae enuntiationis veritas constet. Nec me arctabis, ut licet dispositarum rerum, mutabilem fatear esse naturam, scientiam disponentis ob hoc dicam esse mutabilem; cum secundum ipsius veritatis arcanum (Ioannem filium tonitrui loquor) fidei constet, quia quantacunque sit labilitas subiectorum; quod factum est in eo vita erat, per quem facta sunt universa. |
| 22 | Eius itaque dispositio tanta suae stabilitatis incolumitate viget et vivit, ut nullo rerum motu concuti, nulla possit temporis, aut casus mutabilitate convelli. |