Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XX. [Quod providentia Dei rerum naturam nonperimit, neque series rerum immutat providentiam et quod liberum arbitrium manet cum providentia.]
| 1 | Probabilia quidem sunt haec, quae proponunt, sed tamen venenum hic sub melle latet. Fatalem etenim quamdam necessitatem rebus imponunt sub praetextu humilitatis et reverentiae Dei, timentes ne forte ipsius evacuetur dispositio, nisi rerum eventus necessitas comitetur. Praeterea privilegium divinae maiestatis irrumpunt, scientiam vindicantes, qua tempora praevideant et momenta, quae Filii testimonio, Patris reservata sunt potestati, adeo quidem ut abscondita sint ab oculis eorum quibus Dei Filius quaecunque audierat a Patre patefecit. Deinde mentes hominum tumore elationis extollunt, aut desperationis pusillanimitate prosternunt, dum vel vitam diuturnam, aut mundi prospera deiiciendis promittunt, vel econtra imminentia fata, aut saeculi adversa minantur erigendis. |
| 2 | Certe superiorem timoris, vel inferiorem spei molam, quibus fidelis anima in area mundi teritur, tollere prohibentur. Tollunt tamen tam in suam, et clientelae suae perniciem, quam in contumeliam prohibentis. Verum sicut series rerum Dei providentiam non immutat, sic et aeterna dispositio rerum naturam non perimit. |
| 3 | Neque enim homo non peccare non poterat, quia eum Deus praenoverat peccaturum, aut quia ille non peccare poterat, eum peccaturum Dominus ignorabat. Neque non mori posse nesciebat, eo quod erat peccati merito moriturus. Neque eum mori necesse erat, quoniam hoc Dominus praesciebat. Factus est igitur quodammodo immortalis, moriturus procul dubio, et mortem culpa attulit, quam naturae conditio non invexit. |
| 4 | Essetque ab ea immortalitate qua non mori poterat, in eam qua mori non posset, transferendus; nisi culpa inobedientiae, praecisa iustitiae semita, tantae gloriae aditum pro tempore praeclusisset. Itaque peccare et non peccare potuit mera praeditus libertate arbitrii, qui nulla dispositionis violentia, nullo fatorum impulsu, nullo conditionis stimulo, nullo adhuc naturae defectu urgebatur ad culpam, quae indubitata parens pene hominem sponte lapsum impegit in mortem. Verum quia in iniustitia frena laxavit arbitrii, sic in ea oppressus et obrutus iacet, ut iusto Dei iudicio, quia tunc noluit a peccato abstinere cum potuit, modo nequeat abstinere cum velit. |
| 5 | In eo tamen solo adhuc ei liberum viget arbitrium, ut sibi ad opus iniquitatis sufficiat, etsi ad bonum non nisi a gratia praeventus et adiutus assurgat. Sic iustitiam per se deserens, traductus est in regnum peccati, et mortis, ut iugo servitutis pressus necessitati delinquendi et moriendi subiaceat, quamvis hoc non fatorum series, sed praevaricationis meritum introducat. |
| 6 | Alioquin hominem nulla iustitia condemnabit, cum culpa non in eum, sed in ipsius retorqueatur auctorem. Possibilia itaque sunt, quae nunquam futura sunt; quae si, quia non erunt, evenire non possent, nequaquam possibilia dicerentur. Navale siquidem bellum fieri, itemque non fieri possibile est, alterum tamen praecise et determinate verum est et praescitum. |