monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XVIII. <<<     >>> XX.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XIX. [De differentia mathematicae doctrinalis, etmathesis reprobatae, et traditione mathematicorum, et erroribus eorum.]

1 Verum, quia probabile est coelestium aliquam esse virtutem, cum et in terra non credatur aliquid gigni, quod a manu opificis Dei, bonum aliquem non sortiatur effectum. Qui curiosiores sunt, coelestium potentiam investigant, et de singulis, quae in sublunari globo proveniunt, astronomiae suae regulis nituntur reddere rationem. Est autem astronomiae nobilis et gloriosa scientia, si clientelam suam, intra moderationis metas cohibeat, quam si licentiori vanitate excedit, non tam philosophiae species, quam impietatis decipula est.
2 Et quidem multa sunt mathesi doctrinali, et divinatoriae mathesi communia, sed dum divinatio sobrietatis mensuram excedit, toto dissidens fine non instruit, sed suum dedocet professorem. Quod enim zonas partiuntur, parallelos disterminant, cum singulis suis obliquant zodiacum, quod orbem fere totum coluris cingunt, quod laborem metiuntur planetarum, quod Aplanem nullius erroris participem faciunt, quod a polo arctico, ad antarcticum axem ducunt, quod signa per gradus et puncta dividunt, quod orientium et occidentium signorum et siderum proportionem tenent, utrique commune est.
3 Utraque tamen in eo physicis acquiescit, quod teneritudinem subtilium corporum, in quasdam sectas vias, et circulorum intracapedines non aestimat dissipari. Asserunt quoque communiter solem caloris auctorem esse, humorumque augmentum, et defectum, quoniam id sensus probat, motui lunari accommodant, et in hunc modum plurima.
4 Caeterum mathesis, quae futurorum pollicetur iudicium, ab elementis philosophiae, ut praedictum est, trahens originem, ultra progreditur, et elationis suae temeritate, in praerogativam eius prorumpit, qui stellas numerat, quarum ipse nomina solus, signa, potestates, cursus, loca, tempora novit. Quoniam hoc ipsum astronomiae suae beneficio, sibi astrologus repromittit.
5 Tantoque longius a scientia veritatis aberrant, quanto ad eam tumidius irrumpere moliuntur. Signorum ergo naturam revolventes, prout eam forte noverant, dum in stellis comparibus fluctuarent, alia dicunt masculini generis, alia feminini, essentque forsitan multiplicata per sobolem, nisi quia dissociata locis in coitu convenire non possunt.
6 Planetarum quoque consilia, quoniam et orbis moderatores eos habent, diligenter explorant, quod ex affectione eorum, et motu, et applicatione unius ad alterum, choreisque stellarum facile est invenire. Saturnus ergo, quia frigidus est et senex, gravis est et nocivus, et de natura malitiam, morositatem contrahit ab aetate.
7 Omnibus igitur inimicus, vix etiam suis scholasticis parcit. Succedit ei Iupiter, econtra propitius et saluber, tantaeque benignitatis in omnes, ut nec de malitia patris, nec matris ferocitate subiecti quemquam offendat, nisi forte et ipse in orbis subiecti dispendia stationarius factus sit, retrogradusve, aut adustionem miserabilem patiatur. Mars ferox, naturaque indomitus, omnes praeter scholasticos suos persequitur.
8 Mitigatur tamen interdum Iovis accessu, vel Veneris, quoniam et ipsa propitia est et benigna. Mercurius vero talis est, qualem vicini planetae permiserunt, cum et ipse convertibilis naturae sit, potentioribusque cohaereat. Unde plerique eum praesulem eloquentiae opinantur, eo quod illa iuncta sapientiae plurimum prosit, malitiae sociata noceat plurimum.
9 Haec quidem etsi non docuit, sectam tamen erroris attigit Lucanus, cum timorem urbis describeret; bellumque civile necessariis astronomiae argumentis inevitabiliter appropinquante Caesare futurum denuntiaret. Innuit enim poeta doctissimus, si tamen poeta dicendus est, qui vera narratione rerum ad historicos magis accedit, illius malitiam irrefragabiliter adimplendam, qui solus in throno sui domicilii residebat. Et licet figulus Parcarum consilia discutiat, mentemque stellarum, corporum tamen quae videntur, nondum plenam notitiam tradidit, cum in tota mathematicorum domo, adhuc non sit quaestio expedita, an ex elementis sidera constent, an ex quinta essentia, quam Aristoteles introducit.
10 Nam quod eis obiiciunt pueri, mollia sint, an dura, et si quid huiusmodi est, etiam audire dedignantur, quamvis aliquos famosos, et suo iudicio sapientes, in talibus viderim miserrime laborare. Expediunt tamen, et suis rationibus probant quid fata deliberent, et deprehensa voluntas siderum, quem in sublunari globo sortiatur effectum.
11 Et forte sententia numinis irrita est, quam non mathematicus profert; ait ergo: Quod cladis genus, o superi, qua peste paratis Saevitiam? extremi multorum tempus in unum Convenere dies: summo si frigida coelo Stella nocens nigros Saturni accenderet ignes, Deucalioneos fudisset Aquarius imbres, Totaque diffuso latuisset in aequore tellus.
12 Si saevum radiis Nemeaeum, Phoebe Leonem, Nunc premeres, toto fluerent incendia mundo, Succensusque tuis flagrasset curribus aether. Hi cessant ignes: tu qui flagrante minantem Scorpion incendis cauda, chelasque peruris, Quid tantum, Gradive, paras? nam mitis in alto Iupiter occasu premitur, Venerisque salubre Sidus habet, motuque celer Cyllenius haeret; Et coelum Mars solus habet.
13 Cur signa meatus Deseruere suos, mundoque obscura feruntur: Ensiferi nimium fulget latus Orionis? Imminet armorum rabies, ferrique potestas Confundet ius omne manu, scelerique nefando Nomen erit virtus, multosque exibit in annos. (LUCAN. I, 649.) Ecce ex qualitate planetarum, et positione signorum, et concursu causarum, quam manifestus belli inevitabilis sequatur eventus.
14 Hoc etenim ad artis traditionem plurimum spectat, ut de naturali vel causali constet domicilio planetarum. Omnes siquidem praeter solem et lunam, qui soli singulis contenti sunt, duobus domiciliis gaudent, naturali scilicet et accidentali. Naturale quidem cuique domicilium est, in quo quisque creationis suae principium habuit, si tamen genethliaci consentiunt eos a Domino esse creatos.
15 Lunae ergo domicilium cancer est, leo solis, Mercurii virgo, libra Veneris. scorpio Martis, sagittarius Iovis, Saturni capricornus, et hoc naturaliter. Casualiter vero Saturno cedit aquarius, pisces Iovi, aries Marti, Veneri taurus, in Mercurii sortem gemini cedunt; luna vero commoda est, quam cum aliis stellis, quidquid illi garriant, creavit Deus ut praeesset nocti.
16 Quid enim de sole dicam qui dux et princeps est, et moderator luminum reliquorum? eum utique reclamantibus omnibus his planetariis, non timeo bonum et necessarium profiteri: cum et diem videntibus cunctis illustret, temperet orbem, anni tempora dividat, inducat rerum vicissitudines, et alia plurima, quae nunc longum est enarrare.
17 Sed licet multarum utilitatum in eo et in caeteris causae resideant, ipsorum tamen et omnium quae recte sunt, una est et prima causa, quae mundum fecit propriae maiestatis potentia, eumque sapientiae suae virtute et immensitate formavit, et firmavit, et, ut ei tam substantiam quam formam conferret, sola inducta est bonitate.
18 Verum mathematici vel planetarii, dum professionis suae potentiam dilatare nituntur, in erroris et impietatis mendacia perniciosissime corruunt. Nec cuiuscunque artis regula servatur illaesa, nisi dum infra proprii generis ambitum cohibetur, praesertim cum iuxta sapientem, frequens sit aliquid extra regulam inveniri. Omnis etenim regula alicui generi rerum accommodata est.
19 Si vero traducatur ad aliud, statim in veritatem impingit obnoxiam falsitati. Si ergo mathematici probabilis matheseos, id est doctrinalis essent fine contenti, et veram possent assequi positionem stellarum, et ex signis suis sobria eruditione secundum quod naturaliter proveniunt qualitatem praescire temporum, et speculationis suae iucundissimum carpere fructum.
20 Cum vero dilatant phylacteria sua et magnificant fimbrias, dum constellationibus et planetis nimium virtutis ascribunt, eis nescio quam auctoritatem operum ascribentes, in Creatoris prorumpunt iniuriam; et dum coelestia quae tractant ad sobrietatem non sapiunt, iuxta Apostolum stulti sunt. Vide in quantam erroris abyssum, ab ipsis coelestibus cadant.
21 Constellationibus suis ascribunt omnia. Tu videris an fiat ei iniuria, qui fecit coelum et terram et omnia quae in eis sunt. Deinde eam constellatio rebus necessitatem indicit, ut arbitrii perimat libertatem. An et hoc recte, tecum delibera. Ad tantam denique quidam pervenere vesaniam, ut ex diversis stellarum positionibus dicant imaginem ab homine posse formari, quae si per intervalla temporum, et quadam ratione proportionum in constellatione servata formetur, stellarum nutu recipiet spiritum vitae, et consulentibus occultae veritatis manifestabit arcana.
22 Et licet quandoque, quae honesta vel recta sunt, ut se in loco mundo velle servari, vel solum Deum, quando aliquid quaeritur precibus, et muneribus invocandum praecipiat, maligni tamen spiritus hanc esse fallaciam certissimum est, qui ut minus caveatur, innocentiae vel iustitiae praecepta plerumque videtur afferre.
23 Hanc quidem idololatriae speciem esse fidelium nullus ignorat. Longe vero commodius in coelum ascendunt astrologi, qui academicorum more, quidquid eis occurrerit probabile, suo iure defendunt. Itaque quidam eorum motu quodam irrationali, planetas adversus Aplanem niti contendunt; alii, auctore Aristotele, eosdem cum firmamento ferri profitentur, quorum neutrum teste Mineio astrologiae regulis invenitur adversum.
24 At genethliaci dum ad divinationem scientiae coelestium nimis insistunt, tam ipsorum coelestium, quam Dei notitiam perdiderunt. Qui tamen inter eos suum commodius excusare videntur errorem, cum Plotino, auctoritatem operum non detrahunt Creatori, sed semel et simul ab eo legem asserunt institutam; quam nullus unquam conatus evacuat, cum omnia quae disposuit futura sint ut praevidit.
25 Quod forte Papinius intellexit, cum diceret: Incipit ex alto, grave et immutabile sanctis Pondus adest verbis, et vocem facta sequuntur. (STAT. Th. I, 212.) Ab eo ergo sua potestas attributa est singulis creaturis, in quibus non oportuit coelestia locum tenere novissimum, et quae digniora sunt aliis, habere minimum potestatis.
26 Eis itaque quantum voluit contulit, qui etsi sibi retinuerit operis principatum, signorum illis ad minus indixit obsequium. Unde etsi non saepe faciant opera signorum, tamen, auctore Deo, exhibent ministeria. Hinc forte illud: Coeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum eius annuntiat firmamentum [Psal. XVIII]. Nec mirum, cum et aves, et alia plurima institutione Dei, et naturae beneficio, quaedam futura signis praeveniunt. Si igitur coelestia signa sunt rerum, quae procul dubio venturae sunt necessario, cum eas immutabilis dispositio ordinaverit, quid prohibet ea quae coelestium praenuntiantur indicio sciri ab homine et homini invicem indicari?
27 Signa siquidem hominibus data sunt ad eruditionem, non illis, qui coelestium conscii secretorum nullis indigent signis.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XVIII. <<<     >>> XX.
monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19