Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XVIII. [De fundamento mathematicae, et exercitiosensuum, et viribus animae, et profectu rationis, et efficacia liberalium disciplinarum.]
| 1 | Possit utinam tam facile mathematicorum error a praestantioribus animis amoveri, quam leviter in conspectu verae fidei et sanae conscientiae istarum illusionum daemonia conquiescunt. Verumtamen eo periculosius errant, quo in soliditate naturae et vigore rationis, suum fundare videntur errorem. Temerarium siquidem videtur universis in legem naturae praevaricari, et stultum, gratis dissentire ab eo quod ratio persuasit. |
| 2 | A veris ergo sumunt initium, ut per vera diutius gradientes, se et sequipedas suos praecipitent in laqueum, et foveam falsitatis. Mathesim ergo probabilem, quae penultima brevi enuntiatur, quam et natura inducit, ratio probat, et utilitatis experientia approbat, quasi quoddam doctrinae suae iaciunt fundamentum, ut exinde opinionum suarum lubrico quasi quadam imagine rationis, in mathesin reprobam, quae profertur extensa penultima, perniciosissime prolabantur. Primo namque res quas natura creavit discutiunt, easque multipliciter investigant, nunc quomodo ex partibus suis, nunc quomodo ex materia et forma constant inquirentes. |
| 3 | Quod ut facilius possint, sensuum vires pensant, et intellectus efficaciam metiuntur. Et quia sensuum hebetudo rerum corporearum naturam non transgreditur, paulatim aliorum beneficio ad subtiliora consurgunt. Visus etenim in solo corpore, eoque praesente, colores tantum et quantitates examinat, et figuras. Sonus solus contingit auditum. Gustus de saporibus iudicat. Olfaciendi vis in odoribus tota versatur. |
| 4 | Quid durum, quid molle sit, quid lene, quid asperum, quid ponderosum, quid leve, quid calidum aut frigidum, quid humidum sit aut siccum, tactus discernit. Est interdum figurae explorator, et quantitatis et ponderis conscius. Dolorem quoque percipit et voluptatem. Isque per omnes fere sensati corporis partes diffunditur, adeoque animae cohaerens est, ut eo discedente videatur et tota corporis vita discedere. |
| 5 | Si vero corporum absentium praefatas proprietates inquiris, eis tibi, tracta similitudine ab his quas sensus agnovit, poterit imaginatio praesentare, quae tanto erit fidelior, quanto expressior fuerit similitudo. Unde et Tityrus apud Maronem (Ecl. I, 20), non assecutae similitudinis vitio lapsam sibi queritur imaginationem: Urbem quam dicunt Romam, Melibaee, putavi Stultus ego huic nostrae similem, quo saepe solemus Pastores ovium teneros depellere fetus: Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes, Quantum lenta solent inter viburna cupressi. |
| 6 | Sin autem familiarius expresserit rei similitudinem, fidelis et vera est imaginatio, quali utitur Andromache apud Virgilium: O mihi sola mei super Astyanactis imago, Sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat, Et nunc aequali tecum pubesceret aevo. (Verg. Aen. III, 489.) Verum si ad incorporea divertendum est, ratione opus est et intellectu, cum absque intelligentia haec non valeant comprehendi, et verum non possit esse de his sine ratione iudicium. |
| 7 | Intellectus itaque aliis deficientibus, exerit vires suas, et quasi in arce animae constitutus omnia inferiora complectitur, cum ab inferioribus superiora nequeant comprehendi. Et nunc quidem res ut sunt, nunc aliter intuetur, nunc simpliciter, nunc composite, nunc distincta coniungit, nunc coniuncta distrahit, et disiungit. Simpliciter ergo incedit intellectus, dum rem quamlibet contemplatur, puta hominem, equumve concipiens. |
| 8 | Cum vero res plures gradatim complectitur, compositioni obnoxius est. Puta hoc intellectum, hominem album equumve currere mente complectens. Disiuncta coniungit, ut si Humano capiti cervicem iungat equinam . . . varias inducens undique plumas, ut, iuxta poetam: . . . . . Turpiter atrum Desinat in piscem mulier formosa superne. |
| 9 | (Hor. De art. poet. III.) Hunc vero ad auditores suos verbo traiiciunt poetae, cum hircocervum, centaurum describunt, et chimaeram. Coniuncta vero disiungit, ut si formam teneat absque materia, cum tamen sine ea forma omnino esse non possit, nisi forma essendi, et ei adhaerentes formae formarum, ex quibus illae fluxerunt, quae in materia sunt et corpus efficiunt. |
| 10 | Porro cum res aliter quam sint, componendo inspicit, eo quod cassus est, et a rerum veritate deficiens, ad opinionis errorem vergit, et si esse asserit, velle non esse, pleno nomine opinio est. Sed licet aliter quam sint, dum tamen simpliciter coniuncta disiungat, non inanis erit conceptio, quae totius investigationis sapientiae expeditissimam parit viam. |
| 11 | Hic est enim totius philosophiae instrumentum, quod et mentem mira subtilitate exacuit, et res singulas a se invicem naturae suae proprietate distinguit. Si abstrahentem tuleris intellectum, liberalium artium officina peribit, cum citra ipsius operam nulla earum rite haberi valeat, aut doceri. Hic itaque sicut formam sine materia, sic et materiam aggreditur sine forma; et quod propriae virtutis potentia tenere non sufficit, suo quodam defectu interdum comprehendit, ut si videantur tenebrae non videndo, et non audiendo silentium audiatur. |
| 12 | Ecce non est homo qui non sit albus, aut niger, aut medii coloris particeps, nec potest esse homo, qui non statim sit aliquis homo, cum idem sit alicui esse et unum numero esse. Verumtamen sic hominem intellectus attingit, ut ad neminem hominem aspectus illius descendat, generaliter intuens quod non nisi singulariter esse potest. |
| 13 | Sicut enim dicendi et significandi, sic et intelligendi diversitas, subsistendi modos sui numerositate transcendit, et homo qui non potest nisi singulariter esse, universali clauditur mentis conceptione. Diffinit ergo ratio quod concipit intellectus, animal rationale mortale, quod in solos subditos cadere, nemini recte sapientium ambiguum est. |
| 14 | Dum itaque rerum similitudines et dissimilitudines colligit, dum differentium convenientias, et convenientium differentias altius perscrutatur, dum quid singula cum pluribus, quid cum paucioribus commune habeant, diligentius investigat, quaeve rebus singulis adesse necesse sit, quae abesse non possint, perspicacius contemplatur, multos apud se rerum invenit status, alios quidem universales, alios singulares. |
| 15 | Quos pro arbitrio suo definiens et multifariam dividens, ad ipsius arcana naturae, mentis transmittit aspectum ut nihil naturalium plene absconditum sit ab oculis eius. Et primo substantiam, quae omnibus subest, acutius intuetur, in qua manus naturae probatur artificis, dum eam variis proprietatibus, et formis quasi suis quibusdam vestibus induit, et suis sensuum perceptibilibus informat, quo possit aptius humano ingenio comprehendi. |
| 16 | Quod igitur sensus percipit, formisque subiectum est, singularis et prima substantia est. Id vero, sine quo illa nec esse, nec intelligi potest, ei substantiale est, et plerumque secunda substantia nominatur. Hoc autem quod adest quidem substantiae, et ea manente abesse potest, accidentibus aggregatur. Singulare quidem si unus tantum sit: universale, si, licet non natura, conformitate tamen, sit commune multorum. Quod forte facilius in intellectu, quam in natura rerum poterit inveniri, in quo genera et species, differentias, propria, et accidentia, quae universaliter dicuntur, planum est invenire, cum in actu rerum substantiam universalium quaerere exiguus fructus sit, et labor infinitus, in mente vero utiliter et facillime reperiuntur. |
| 17 | Si enim solo rerum numero differentium substantialem similitudinem quis mente pertractet, speciem tenet; si vero etiam specie differentium convenientia menti occurrat, generis latitudo mente diffunditur. Denique dum rerum, quas natura substantialiter vel accidentaliter assimilavit, conformitatem percipit intellectus, universalium comprehensione movetur: cum vero similium differentias agitat, quanto expressius, tanto ad opera naturae, quae singularia sunt, familiarius accedit, si substantiam suis vestitam proprietatibus inspicit, a naturae conditione non divertit. |
| 18 | Sin autem detracta specie, eam quasi formarum exuit vestimento, acumen quidem suum exercet, et rerum naturam, quid scilicet in se, quid in aliis sint, liberius et fidelius contemplatur, dum rerum substantiam, quantitatem ad aliquid, qualitatem, situm, esse, ubi, quando, habere, facere, pati, singillatim discutit et discernit. Quae etsi singillatim esse non possint, singillatim tamen investigari queant: et ad totius philosophiae compendium, utilissima est haec speculatio, in qua magnitudinis et multitudinis, quae duo totum orbem complectuntur et ambiunt, natura discutitur. |
| 19 | Nunquid abstrahens intellectus, dum haec agit, otiosus est, aut inutilis, per quem animus honestarum artium gradibus, ad thronum consummatae philosophiae conscendit? Multitudinem ergo quae potentia sui in infinitum crescit, sicut econtra magnitudo decrescit in infinitum, bimembri divisione partitur, dum eam nunc simpliciter et per se, nunc ad aliud relatam contuetur, alteram demandans arithmeticae, alteram musicae pleno iure reservans. |
| 20 | Magnitudinem quoque secat in duas species, alteram immobilem, subiiciens geometris; alteram scilicet mobilem, his qui astrorum et coelestium scientiam profitentur. In his vero quatuor speciebus, mathesis, id est doctrinalis tota consistit, et quasi quatuor philosophiae limitibus, mundanae sapientiae perfectionem assequitur. |
| 21 | Primus itaque gradus est ab arithmetica numerorum virtutem mutuare. Secundus proportionum gratiam a musica trahere, tertius obtinere scientiam a geometrica mensurarum. Quartus, idemque novissimus, veram positionem siderum assequitur, et vim coelestium perscrutatur. Eorum vero, qui scientiam profitentur astrorum, alii opinionis errore prolabuntur ad fabulas, in quo deprehenditur et Hyginus, alii sola imaginationis virtute contenti sunt, quid verum sit doctiorum iudicio reservantes, satis agentes sibi, dummodo veri similitudinem teneant. |
| 22 | Utrosque alterutra astrologia eruditionis suae recipit professores. Sunt alii, qui in professione astrorum veritati quidem invigilant, eo solo contenti, si positionem veram, motumque siderum, rationemque signorum vivaciter assequuntur. |