Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XVII. [Coniectoriam non esse sequendam.]
| 1 | Sed dum has coniectorum traditiones exsequimur, vereor ne merito non tam coniectoriam exsequi quae aut nulla, aut inanis ars est, quam dormitare videamur. Quisquis enim somniorum sequitur vanitatem, parum in lege Dei vigilans est, et dum fidei facit dispendium, perniciosissime dormit. Veritas siquidem ab eo longe facta est, nec eam tam facile potest apprehendere, quam urionem expungere, vel puncto curare cartineam, quae caligantibus oculis in meridie palpat. |
| 2 | Et licet haec somnolentia perfidiae sit fidei stimulis excitanda et maleficii potius, quam artificii impugnanda illusio, divinae tamen gratiae dispositionis suae non obstruimus vias, non praecludimus semitas, quin Spiritus ubi vult spiret, et pro arbitrio suo subiectis mentibus infundat veritatem. Verum quisquis credulitatem suam significationibus alligat somniorum, planum est, quia tam a sinceritate fidei, quam a tramite rationis exorbitat. |
| 3 | Plane si sermo proferatur ambiguus, et cuius multae sint significationes, nonne merito parum doctus videbitur, quisquis ex eo citra discussionem sensuum sibi aliquid pertinacius suadebit? Profecto rerum omnium, ut praedictum est, multiplex est, et varia significatio. Multiplicium vero distinctio diligens habenda est, ne forte dum unam diligentius sequeris, in aliam deterius prolabaris. |
| 4 | Unde patet coniectorium, qui nomine Danielis inscribitur, auctoritatis et veritatis robore destitutum, cum res singulas singulis significationibus arcet. De quibus non videtur latius exsequendum, cum tota huiusmodi sit inepta traditio, et vagus coniectorum liber, per curiosorum manus impudenter discurrat. Habuit sane Daniel gratiam interpretandi visiones et somnia, quam ei Dominus inspirabat; sed absit, ut vanitatem hanc in artem redegerit vir sanctus, qui lege Moysi prohibitum esse noverat, ne fidelium quis somnia sequeretur! |
| 5 | sciens utique satellitem Satanae, ad subversionem hominum, in angelum lucis transfigurari, et immissiones fieri per angelos malos. Ioseph quoque coniectandi gratia Aegypti principatum obtinuit, et quem fratres quasi de invidia somniorum venditum Ismaelitis, obnoxium fecerant servituti, digitus Domini non minus iucundo, quam salubri mysterio, revelata facie futurorum, quae se regi quiescenti ingesserant, quasi quodam somniorum vehiculo, de squalore carceris in regni fastigium sublimavit, ut non modo liber de servo, sed nobilium et procerum primus, uno tantum regni scilicet solio praecederetur a rege. |
| 6 | Quod utique si de humanae sapientiae artificio contingere potuisset, aliquem decessorum suorum ante cum meruisse crediderim, vel scientiam promerendi virum sanctum, et pietatis affectu plenum, si non humano generi in commune, quod tamen aequitatis esset, fratribus et filiis facile putaverim reliquisse. Ad haec Moyses eruditus in omni sapientia Aegyptiorum hanc artem aut nescivit aut sprevit, cum eam, impietatis errorem detestatus, a populo Dei exterminare curaverit. |
| 7 | Praeterea sanctus Daniel disciplinas et sapientiam didicit Chaldaeorum; quod utique sanctus vir non fecisset, si gentilium disciplinis instrui, credidisset peccatis ascribendum. Habuitque eruditionis participes, quos legis et iustitiae Dei se gaudebat habere consortes. Simul etenim discebant Ananias, Azarias, Misael, quidquid poterat docere Chaldaeus: simul a mensa et a regalibus epulis abstinebant, quod inspirabat Deus. |
| 8 | Acceptis leguminibus pariter reficiebantur, eisdem contenti erant militiae suae stipendiis, regi una famulabantur. Sed ecce privilegium quod homo conferre non potuit, singillatim datum est Danieli, ut in lucem proderet aenigmata somniorum, et Domino dictante umbras discuteret figurarum. Ut vero familiaritas divinae gratiae evidentius illucescat, quid rex in strato cubans praecogitaret agnovit, et meditationi visa connectens, mysterium salutis, quod umbra obnubilabat, et in fine saeculorum completum est, aut complendum, prudenter exposuit. |
| 9 | Siccine solent coniectores etiam cogitationes excutere, et umbras exinanire, explicare involucra, et illustrare tenebras figurarum? Si quis est qui pari gratiae privilegio gaudeat, accedat ad Danielem, et Ioseph, et similiter cum eis Domino gratuletur. Quem vero veritatis spiritus non illustrat, de arte somnolenta frustra confidit, cum ars omnis habeat a natura originem, ab usu et ratione processum. |
| 10 | Ratio vero in his tantum defectum patitur, ut quo se vertat, quid iudicet, plerumque omnino non habeat. Quod quidem cum frequenter eveniat, facillime ex paucis colligitur. Sollicitus quidam, nomen etenim a memoria excidit, etsi narrationis auctorem magnum teneam Augustinum, in re dubia sensum alterius cui rem noverat esse notam, magna instantia sibi postulabat exponi. |
| 11 | Cum vero alter petentis desiderium promissionibus protraxisset, et unius instantia deluderetur calliditate alterius, accidit ut eadem nocte pariter somniarent, alter quod rem quaesitam petenti exponeret, alter quod ei a doctiore diligentissime exponeretur. Factumque est ut, cum umbra quietis evanesceret, se miraretur ille ad scientiam, quam diu quaesierat, sine doctoris beneficio, nulloque sui exercitio pervenisse. |
| 12 | Deinde cum more solito apud doctiorem ageret, ut sibi promissum solveretur, iam, inquit doctior, factum est quod petisti, cum ea nocte ut docerem accesserim. Quis huius facti explicet rationem, nisi quod boni spiritus vel maligni exigentibus hominum meritis, eos erudiunt vel illudunt? Novit enim, Hieronymo referente, catholica mater Ecclesia, quomodo ad tribunal iudicis Dei raptus, eo quod libris gentilium vehementius inhaereret, ibidem coactus est profiteri se ultra gentilium libros non modo non lecturum, sed nec etiam habiturum. |
| 13 | Ante siquidem professionem interrogatus, cum se diceret Christianum, ei a iudice probrose obiectum est quod non suus erat, sed Ciceronianus. Hoc tamen non audacter somnii affirmaverim censendum nomine, cum idem veracissimus et prudentissimus doctor umbram somnii non fuisse, sed rem secum veraciter agi, Domino visitante, etiam iurisiurandi religione confirmet. Et ut plenam assertionis suae faciat fidem, livorem verberum in cute, vulnerum cicatrices expergefactus ostendit in corpore. |
| 14 | Sed cum haec a spiritibus circa homines fiant, eam solam rerum imaginem fidelis anima non aspernatur, quae innocentiam relinquit incolumem. Quod si materiam vitiis afferat, libidinem forte accendens, aut avaritiam, aut dominandi ingerens appetitum, aut quidquid huiusmodi est ad subversionem animae, procul dubio aut caro aut spiritus malignus immittit. |
| 15 | Qui in quosdam exigentibus culpis, Domino permittente, tanta malitiae suae licentia debacchatur, ut quod in spiritu patiuntur, miserrime et mendacissime credant in corporibus evenire. Quale est quod nocticulam quamdam vel Herodiadem, vel praesidem noctis dominam concilia et conventus de nocte asserunt convocare, varia celebrari convivia, ministeriorum species diversis occupationibus exerceri, et nunc istos ad poenam trahi pro meritis, nunc illos ad gloriam sublimari. |
| 16 | Praeterea infantes exponi lamiis, et nunc frustratim discerptos, edaci ingluvie in ventrem traiectos congeri, nunc praesidentis miseratione reiectos in cunas reponi. Quis vel caecus hoc ludificantium daemonum non videat esse nequitiam? Quod vel ex eo patet, quod mulierculis et viris simplicioribus et infirmioribus in fide ista proveniunt. |
| 17 | Si vero quisquam eorum qui hac illusione laborabat, ab aliquo constanter, et ex signis aliquibus arguatur, daemonium statim aut superatur, aut cedit, et, ut dicitur, ex quo quis in luce arguitur, cessant opera tenebrarum. Huius autem pestis cura efficacissima est, ut fidem quis amplexus, his mendaciis subtrahat mentis auditum, et nequaquam respiciat ad huiusmodi vanitates et insanias falsas. |