monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5 > 3 > 7 > 1 > 6 > 18 > 1 > 9 > 8 > 6 > 7 > 1 > 4 > 15
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XIV. <<<     >>> XVI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XV. [De speciebus somniorum, causis, figuris etsignificationibus.]

1 Sunt autem multae species somniorum, et multiplices causae, et variae figurae, et significationes. Aut enim insomnium, aut phantasma, aut somnium, aut oraculum, aut visio est. Porro insomnia ex ebrietate, vel crapula, aut variis passionibus corporis affectuumque tumultibus, et reliquiis cogitationum frequentissime oriuntur. Unde et male sanis amantium mentibus insomnia nunquam desunt.
2 Quod prudenter innuit Maro: Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent? Multa viri virtus animo, multusque recursat Gentis honos, haerent infixi pectore vultus, Verbaque, nec placidam membris dat cura quietem. (Verg. Aen. IV, 3.) Haec quoque dolentium aut gaudentium, aut quos timoris vexat angustia, aut immoderatae cupidinis ardor accendit, non praetereunt passionem.
3 Phantasma, cum rerum ignotae videntur species, qualitate vel quantitate, aut partium modo vel numero a natura discrepantes, ut si forte 'nec pes nec caput uni reddatur formae,' dum . . . . . . . . . tetrum Desinit in piscem mulier formosa superne. (Hor. De art. poet. 3.) Has quidem species ex infirmitate mentis et corporis, tradunt physici provenire, earumque causas magis attendunt, quam ex eis aliquas significationes. In quo genere et ephialtem, quo quis variis pressuris quodam quasi intervigilio, sed somno potius inquieto, opinans se vigilare cum dormiat, putatur ab aliquo interim praegravari, connumerandum arbitrantur.
4 Quae quidem omnia medicorum potius indigent cura, quam ventilatione nostra; praesertim cum nihil in eis verum appareat, nisi quod verissimae sunt et molestissimae passiones. Somnium vero cuius appellatio communis est, licet in specie propria censeatur, per quaedam involucra rerum gerit imagines, in quibus coniectorum praecipue disciplina versatur, et nunc suum cuiusque est, nunc alienum, nunc commune, interdum publicum, aut generale est.
5 In his vero omnibus qualitas personarum, rerum et temporum diligentissime observatur. Ut enim ait Nestor, de statu publico regis credatur somnio, aut eius qui magistratum gerit, vel re quidem vel rei vicina praedestinatione, aut si publicae fortunae signum ostensum est multis, ut in eo quod pluribus Romanis civibus, secundum quosdam Sibylla interprete de mysterio incarnationis, revelatum scribitur.
6 Et quidem non modo incarnationis, sed passionis, ascensionis post resurrectionem, adventus quoque secundi interpres, docente et dictante Spiritu, patefecit arcana, sicut in versibus Sibyllinis manifeste reperies. Quorum istud, sicut in plerisque Patrum scripturis invenitur, initium est: Iudicii signum, tellus sudore madescet. Si vero apices capitales singulorum versuum ex ordine coniungantur, ad confundendam perfidiam Iudaeorum hoc invenitur expressum: Iesus Christus Θεός Σωτήρ: nisi quod in lingua Latina Graecarum litterarum proprietas ad plenum non potuit observari. Ipsos vero versus, ut opinor, apud beatum Augustinum in libro De civitate Dei invenies.
7 Est ergo mysticae visionis eius caput et summa intentio, Iesum qui praefigurabatur, indubitanter esse Filium Dei vivi, hominem verum, iudicem omnium, regem aeternum, remuneratorem sperantium in se, auctorem vitae, et aeternae beatitudinis ex gratia largitorem. Re quidem vel rei vicina praedestinatione, ideo dictum est, quia magistratus nunc praesens intelligitur, nunc futurus.
8 Excidium quippe Numantiae iuniori innotuit Africano, dum esset adhuc pene miles. Dum autumnus adultus est aut praeruptus, somnia frequentius evanescunt. Arborum namque labentibus foliis, insomniorum vanitas dominatur: quod et Virgilius, in libro in quo totius philosophiae rimatur arcana, sensisse visus est, dum labentia folia apud inferos, variis somniis ornavit.
9 Locorum quoque diversitas varias figuras quietis admittit, ut alia aliis, nunc horum nunc illorum somniorum, uberiora sint. Locus namque palustris aut desertus eminentiori aut celebriori phantasticarum imaginum fecundior est. Res quoque interdum manifestius, interdum obscurius aperitur, et nunc se ipsam animo ingerit, nunc intimante alio declaratur: cum vero luce immediata se ipsam infundit, visio est, ex eo quod plena et vera specie sui, oculis videatur esse subiecta; quale est, quod Cassandrum omnino non visum, a quo Alexander hausto veneno perimendus erat, agnovit, quia eum quies ei repraesentaverat.
10 Porro visionum alia manifestior est, ut quae clara rei occurrit imagine; alia profundiorem desiderat intellectum, ut cum rem admista species figurarum obnubilat; sicut est, quod C. Caesare transito Rubicone bellum patriae inferente, ad designandum terrorem civium, qui erant per concivis iniuriam opprimendi, Ingens visa duci, patriae trepidantis imago, duci suo denuntians, ne concives armis civilibus impugnaret.
11 Publici namque imago imperii, publici metus, et Caesareo nomine prostratae urbis erat indicio. Quod si imperii nullam in veritate, quae sic appareret, credidit quis fuisse imaginem, historiarum fide certiorabitur. Cum enim maiestatem urbis principes visibili specie censuerunt honorandam, exquisito artificio muliebrem formam, quae orbem dextra contineret, in aeris materia fieri studuerunt. Ea vero perfecta in forma egregia, venusta quantitate, apta partium dispositione, membris quoque condecentibus, et sibi invicem congruentibus universis, cum non tam populi examinationem, quam admirationem, plena sui commendatione deposceret, quidam solas tibias tantae moli perferendae inhabiles esse causati sunt.
12 Quibus faber respondit eas usquequaque sufficere, donec virgo pareret, omnino credens impossibilem virginis partum. Quod et Christo nato impletum est, ea corruente et fracta, quia humanum contrahitur, ubi divinum imperium dilatatur. Cum vero res per quietem alio nuntiante clarescit, si tamen enuntiantis honesta cuique persona sit et venerabilis, in oraculorum speciem cadit.
13 'Est enim oraculum, ut ait quidam, divina voluntas ore hominis enuntiata.' Hominis vero appellatione censetur, quidquid in specie hominis videtur, homo, angelus sit, an Deus, an quaevis alia creatura. Persona autem cuiusque honesta est et venerabilis, aut natura, ut parentis; aut conditione, ut domini; aut moribus, ut religiosi; aut fortuna, ut magistratus; aut religione, ut Dei, angeli, hominisve, sacris et caeremoniis divinis consecrati.
14 Ex quo apparet, etsi non simpliciter, tamen secundum quid personas arte coniectoria non modo honestas, sed et detestabiles venerabilium nomine claudi. Sicut enim Catholicae religionis viri, vero Deo, eisque quae munere eius sacra sunt, piam venerationem impendunt, ita haereticae et superstitiosae religionis homines, fictis numinibus, imo potius veris daemonibus, et exsecrabilibus sacris eorum, non debitam reverentiam, quae nulla est, sed turpissimum exhibent famulatum. Quod latius ex gentilium libris colligitur.
15 Aeneas oraculorum indicio, promissam et quaesitam invenit Italiam, et in ea non tam numinum, quam daemonum nutu, sedem statuit, et sementem Romani generis, in horto qui eis complacuerat, seminavit. Quid enim aliud agit in somnis pater Anchises, quid Iupiter, quid Apollo, quid alii, quos longum est recitare? Unde, si de semine illo genus oritur toxicatum, impium in Deum, crudele in homines, persecutioni sanctorum invigilans, fide rara, solemni perfidia, servile moribus, fastu regale, foedum avaritia, cupiditatibus insigne, superbia tumidum, omnimoda nequitia non ferendum, miraculis non debet ascribi: cum auctor eorum homicida fuerit ab initio, et a veritate deficiens, invidiae spiculo orbi terrarum infixerit mortem.
16 Qui ergo ex eo patre sunt, etsi eius nequeant implere mensuram, solent tamen illius imitari malitiam: licet in horto illo nonnullas planetas, quae virtutis fructum irrigatione apostolica faciunt, manu Domini constet esse insertas. Sed si quis ab initio urbis conditae totam revolvat historiam, eos ambitione et avarita prae caeteris gentibus inveniet laborasse, et variis seditionibus et plagis totum concussisse orbem.
17 Ipsi quoque tyrannidis et seditionum suarum, tam crebra damna senserunt, ut vix quisquam principum eorum ad exitum vitae, natura ducente, pervenerit. Unde et illud satyricum, illis aptissime facit: Ad generum Cereris, sine caede et sanguine, pauci Descendunt reges, et sicca morte tyranni. In Scripturis quoque canonicis inveniuntur plurima oracula, ut cum Ioseph in somnis ab angelo saepius eruditur; magis interdicitur, ne redeant ad Herodem; docetur Petrus in reptilium linteamine, plenitudinem gentium colligendam.
18 Et cum visitato ab apostolis Constantino, crucis erectum est in imperii arce vexillum, et pace ecclesiis restituta, maiestas orbis publica voce scriniariorum, advocatorum et iudicum, omnem victoriam, regnum et imperium Christi esse personuit. Verum quia duae primae species omnino vanae sunt, et in postremis quasi visibili specie veritas menti occurrit, mediam, quae corpori veritatis quasi velum figurarum oppandit, diligentius exsequimur.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XIV. <<<     >>> XVI.
monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5 > 3 > 7 > 1 > 6 > 18 > 1 > 9 > 8 > 6 > 7 > 1 > 4 > 15