monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10 > 14
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XIII. <<<     >>> XV.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XIV. [Quid signum, et de somnio.]

1 Hic vero intelliguntur signa, quaecunque quovis indicio divinam homini innuunt voluntatem. Signum siquidem est, quod se ipsum sensui, et praeter se aliquid animo ostendit. Quaedam tamen signa sunt, quae nulli corporalium sensuum aliquid ostendunt, sed animo cuiuscunque rei specie mediante, aut citra medii difficultatem, verum falsumve frequenter ingerunt.
2 Signa etenim interdum vera, interdum falsa sunt. Quis nescit somniorum varias esse significationes, quas et usus approbat, et maiorum confirmat auctoritas? In eis utique quoniam somnus est, animales virtutes, scilicet sensus, qui dicuntur corporis et sunt animae, quiescunt; sed naturales intenduntur.
3 Contingit interim ut animus corporis exercitio relevatus, in se ipsum liberius redeat, et veritatem nunc per figuras et aenigmata, nunc immediata facie licentius contempletur. Quod et illum non latuit, qui somni depingens portas, alteram eburneam, alteram corneam finxit. Cum et cornu sit pervium visui, qui non frequenter errat, et ebur naturae densioris, et usque ad extremam tenuitatem rasum, nullo visus acumine penetretur.
4 Hoc quidem dentibus, illud oculis verioribus similius est. Hinc vera somnia, hinc falsa, ad coelum mittunt insomnia Manes. (Verg. Aen. VI, 897.)
Ioannes Saresberiensis HOME