| 1 | Hoc quoque divinae miserationis est, quod signorum suorum indicio ignorantiam nostram quandoque praemunit. Cometa siquidem apparente, creduntur imminere comitia. An ignoras terris mutantem regna cometem? (LUC. I, 529.) Italiae quoque imminente excidio, quae signa contigerint, non nescit quisquis aliquatenus rerum publicarum historias attigit. |
| 2 | Historicorum volumina, quae de rebus memorabilibus scribuntur, prodigiis plena sunt et ostentis. Denique sub Elia et Eliseo multa fidei et virtutis signa praecessisse non ambigis. Ninivitae quoque signorum indiciis, poenitentiam egerunt in praedicatione Ionae. Infidelitas namque signorum argumentis exigitur, et fides tenera eisdem roboratur. |
| 3 | Unde illud: Quod signum ostendis nobis? [Ioan. |