monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, XI. <<<     >>> XIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XII. [Nihil contra naturam, auctore Platone,contingere, qui naturam dicit Dei voluntatem.]

1 Si vero Platonem sequimur qui asserit naturam esse Dei voluntatem, profecto nihil istorum evenit contra naturam, cum ille omnia quaecunque voluit fecerit. Ille quidem dum rerum causas exsequitur, finem omnium divinam astruit bonitatem. 'Optimus est,' inquit. Porro ab optimo longe relegata est omnis invidia.
2 Itaque consequenter cuncta sui similia, prout natura cuiusque beatitudinis capax esse poterat, effici voluit, quam quidem Dei voluntatem, certissimam rerum originem esse, si quis ponat, recte eum putare consentiam. Et quidem sapientia Dei et bonitas, quae rebus omnibus originem praebet, natura rectissime appellatur: contra quam utique nihil fit, quia dispositionem Dei nihil evacuat, aut causas quae in mente illius, qui fecit coelos intellectu, ab aeterno constiterunt, suo privat effectu. Insunt itaque rebus seminales eventuum causae et originariae rationes, quae praeordinato tempore in suos procedunt effectus, ex eo quidem mirabiles, non quod nullas, sed quod occultissimas habeant rationes.
3 Humor siquidem de intimis terrae visceribus, ab arborum vel vinearum radicibus, appetitiva quadam virtute attrahitur, deinde quadam distributione naturae, digeritur per plantarum membra, et cum de sua decoctione profecerit, turgescit in surculos, et quo ad sustentationem sui non indiget, in folia et fructus emittit, qui cum maturuerint, in musta despumant, et sic per intervalla temporum consueto usu vina parturiunt.
4 Si vero occulta dispositione Dei, quibusdam naturae cuniculis, digestus et maturatus humor absque temporis interstitio, inopinatum vertatur in vinum, miraculum quidem est, quia altitudo divinae dispensationis nostrum transcendit intellectum. 'Sed, ut ait Sapiens, cadat inscitiae nubilus error, cessent profecto mira videri.' Non tamen mirabilium Dei fidem vel auctoritatem infringo; sed altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae suae, plena humilitate veneror et admiror, sciens quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus.
5 In multis etenim labi, humana infirmitas est, sicut in nullo aliter sentire, quam res se habeat, angelica vel divina perfectio.
Ioannes Saresberiensis HOME