Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput XI. [Signa esse quae contra naturam fiunt.]
| 1 | Quae vero huiusmodi stupore digna in his contingunt, plerumque signa esse non ambigit, quisquis evangelicae promissionis fideliter meminit, cum scriptum sit: Erunt signa in sole, et luna, et stellis, etc. [Luc. XXI]. Ea tamen quae hic praenuntiantur, sine praeiudicio sententiae melioris, ea intelligenda arbitror, quae in his contra naturam fiunt; quale est quod in passione Domini sol obscuratus est, velum scissum, petrae ruptae, aperta monumenta, et sanctorum corpora qui dormierant surrexerunt. |
| 2 | Naturalis etenim eclipsis esse non potuit, quae lunaris corporis obiectu contingit, cum constet pridie lunam XIV exstitisse, nisi forte quis de Iudaica perfidia incredulitatis suae solatium mutuetur; asserens cum eis Venerem tunc in ecliptica linea soli fuisse oppositam, quae quidem magna est, et ut astrologi tradunt, sola de quinque sideribus de nocte umbram de se emittit, ut luna. |
| 3 | Quod quia nec ratio probat, nec auctoritas, aut fides approbat, repudiatur ut futile. Si enim adeo luminosum est Veneris corpus, quomodo tantas parit tenebras? Dionysius Areopagita in Epistola ad Polycarpum scribit, se et plures alios philosophantes tunc vidisse lunam soli incidentem. Et quidem contra naturam, non enim erat coitus tempus. |
| 4 | Quod ei postmodum Paulo praedicante, conversionis dedit occasionem. Scio tamen plures aliter tunc locutos; sed Dionysium praefero universis, quia quod vidit, scripsit; alii proprias sequuntur opiniones. Sunt autem signa plerumque non modo universalia, sed et generalia, sicut illud quod, Deo moriente, tenebrae factae sunt per universam terram, ab hora sexta usque ad nonam [Matth. XXVII], et quod in eis particulare est, aut minus universale, capacitatem generis, temporis perpetuitate compensat. |
| 5 | Mors etenim illa, Moysi faciem detexit universis, perpetuam duritiam scidit, et resurrectionis primitias in aeternam laetitiam introduxit. Illa quoque quae diem iudicii praevenire dicuntur, per dies XV, si tamen futura sunt, quoniam de Scriptura Canonica firmamentum non habent, naturae legibus minime subiacebunt, dum tamen naturam hic, ut in locis quam pluribus, dicamus solitum cursum rerum, aut causas occultas eventuum quarum ratio reddi potest. |