monumenta.ch > Ioannes Saresberiensis > 9 > 11 > 5 > 3 > 17 > 25 > 2 > 13 > 4 > 16 > 12 > 7 > 5 > 26 > 19 > 1 > 22 > 10
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, IX. <<<     >>> XI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput X. [De Vespasiano, qui claudum et caecumcurasse legitur.]

1 Vespasianum quoque Iudaeae vastatorem, patremque Titi, Hierosolymorum piissimi eversoris, ut quibusdam scriptoribus placuit, miraculorum, signis ad faciendam vindictam in nationibus, Dei digitus excitavit. Ipsum namque necdum imperatorem; quidam e plebe luminibus orbatus, itemque alius claudus crure debilis, sedentem pro tribunali pariter adierunt, orantes opem valetudini, eo quod sibi foret in quiete monstratum, oculos restituendos, si eos ille inspiceret, et crus debili roborandum, si illud dignaretur calce contingere.
2 Orantibus amicis, invitus licet, utrumque tentavit; nec defuit eventus. Imperium quoque eius et interitus Vitellii et Othonis, qui foedo Neroni successerant, pluribus coelestium signis praenuntiatum est, et pro parte stupendis.
Ioannes Saresberiensis HOME