monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, VIII. <<<     >>> X.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput IX. [Testimonium quod perhibet IosephusChristo.]

1 Et quidem haec omnia rectissime passi sunt, qui in Filium Dei manus sacrilegas extendere praesumpserunt, cum testimoniis Scripturarum, et virtute mirabilium operum ipsum Christum Deum esse constaret. Unde Iosephus: 'Fuit autem iisdem temporibus Iesus sapiens vir, si tamen virum eum appellare fas est. Erat enim mirabilium operum effector, doctorque hominum eorum, qui libenter quae vera sunt audiunt, et multos quidem Iudaeorum, multos etiam ex gentibus sibi adiunxit.
2 ' Christus hic erat. Hunc accusatione primorum nostrae gentis virorum, cum Pilatus in crucem agendum esse decrevisset, non deseruerunt eum hi, qui ab initio eum dilexerant. Apparuit autem die eis tertia iterum vivus, secundum quod divinitus inspirati prophetae, vel haec, vel alia de eo innumera miracula futura esse praedixerant.
3 Sed et in hodiernum diem Christianorum, qui ab eo nuncupati sunt, et nomen perseverat et genus.
Ioannes Saresberiensis HOME