| 1 | Ecclesia vero quae fuerat Hierosolymis congregata, divinitus transire iussa est trans Iordanem, ad oppidum quoddam nomine Pellam, quo ablatis ex urbe cultoribus Dei, coelestis vindictae fieret locus, quae in urbem gentemque sacrilegam fuerat exercenda. Quod et Eusebius Caesariensis in ecclesiastica Historia plenius exponit. |