monumenta.ch > Plinius > 6 > 4 > 5 > 7 > 3 > 15 > ... > 11 > 7
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, VI. <<<     >>> VIII.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput VII. [De numero captivorum, et occisorum, etperemptorum fame.]

1 Quem vero tanta calamitas invenerit exitum, eodem auctore perpaucis adnectam. Colligens enim supradictus historiographus, omnem numerum peremptorum vel fame, vel siti, vel ferro, undecies centena millia designavit. Caeteros vero latrones, vel sicarios, ac praedones, post urbis excidium, mutuis declaravit interisse vulneribus.
2 Electos autem quosque iuvenum, quos decor corporis et proceritas commendabat, ad triumphum dicit esse reservatos, reliquos autem qui supra XVII annos agebant aetatis, vinctos ad opera Aegypti per metalla destinatos, vel per caeteras provincias esse dispersos. Alii quidem ut ad ludos gladiatorios, alii ut ad bestias traderentur. Si qui vero ultra septimum et decimum aetatis reperti sunt annum, per diversas provincias in servitutem distrahi iussi sunt, quorum numerus usque ad nonaginta millia perductus est.
3 Haec vero omnia gesta sunt secundo anno Vespasiani imperii, iuxta ea quae ipse Dominus et Salvator noster Iesus Christus praedixerat: quippe cum ea, quae gerenda erant, praesentia videret. Tunc cum secundum evangeliorum fidem videns civitatem, flevit super eam et velut in auribus eius prolocutus est haec verba: Si cognovisses, inquit, et tu, et quidem in hac die quae ad pacem tibi sunt, nunc autem abscondita sunt ab oculis tuis, quia venient dies in te, et circumdabunt te inimici tui vallo, et circumdabunt te, et coangustabunt te undique, et ad solum prosternent te, et filios tuos in te [Luc. XIX]. In hunc modum quam plurima divinae comminationis tonitrua publice induratis auribus resonabant, quousque sanguis iustorum, sed et ipsius iusti singularis et unici, qui ab impiis inique effusus est, iusto Dei iudicio quaereretur.
4 Attriti sunt ergo plagis, bellis strati, et a patriis sedibus divinae indignationis excisi turbine, ut in urbe gloriosissima, nec lapis super lapidem remaneret, fuitque populi indurati, et quovis lapide durioris tribulatio tanta, quanta non fuit ex quo gentes esse coeperunt, usque ad diem hanc.
Ioannes Saresberiensis HOME