monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, IV. <<<     >>> VI.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput V. [Quanta fuerit calamitas obsessorum, etobstinatae malitiae quis fuerit finis, et quae pietas Titi.]

1 At ne tot et tanta mediocris plagae aut perfunctoriae indignationis Dei, adversus impoenitentiam Iudaeorum, signorum praecessisse videantur indicia, calamitatem intolerabilem, excidium irreparabile, reprobatae et excaecatae gentis inauditam et cunctis saeculis incognitam servitutem, succinctus sermo percurrat.
2 Quantis ergo malis tunc universa multitudo tacta sit, utque ipsa Iudaeae terra bello, fame, igni caedibusque vastata sit, quanta populorum millia, patres simul cum coniugibus, ac parvulis liberis, absque numero, et absque discretione trucidati sint, quae etiam diversarum urbium obsidiones, sed et ipsius magnificae et famosissimae civitatis Hierusalem quanta vastitas, et quanta fuerit diversarum mortium strages, quis per haec singula bellorum exstiterit modus, et ut secundum id quod prophetae dixerant, abominatio desolationis in ipso quondam.
3 Dei famosissimo collata sit templo, utque ad ultimum cuncta ignis populatus sit, et flamma consumpserit, si quis plenius nosse vult, historiam Iosephi relegat. Nos vero ex his ea tantum, quae ad explanationem suscepti operis sufficiunt, assumemus: in quibus refert, quod ex omni Iudaea populi, in die solemni Paschae Hierosolymam, velut exitiali quadam manu cogente, convenerant.
4 Quos tricies centena millia dicit hominum fuisse, iusto scilicet Dei iudicio, tempore hoc ultionis electo, ut quod in diebus Paschae Salvatorem Christum Domini, cruentis manibus, et sacrilegis vocibus violarunt, in ipsis diebus velut in unum carcerem, omnis multitudo conclusa, feralis poenae exitium, quod merebatur, exciperet.
5 Praeteribo sane quae in eos vel gladii caede, vel aliis belli machinis collata sunt, explicare; ea tantummodo, quae dirae famis inedia pertulerunt, supradicti historiographi sermonibus proferam, quo legentes haec intelligant quantum piaculi sit, audere aliquid in Christum, et quam gravibus ausa suppliciis expientur. Age itaque, quintus Iosephi historiarum liber ponatur in medio, ex quo omnis eorum luctuosa tragoedia pernoscatur. 'Divitibus autem permanere, inquit, aut perire, unum atque idem erat.
6 ' Si enim in urbe permansissent, facultatum suarum causa crimine obiecto, quasi de transfugiendo cogitarent, perimebantur. Necessitas vero famis factiosorum extollebat arrogantiam, et utrumque simul inedia cum temeritate crescebat. Publice quidem frumentum nusquam omnino erat, sed irruentes urbis praedones perscrutabantur domos, et si quid invenissent, tanquam de his qui fefellerant, poenas sumebant; si vero non invenissent, nihilominus tanquam eos qui occultius et diligentius absconderant, cruciabant.
7 Indicium vero ab eis haberi pabula capiebant hoc ipso, quod adhuc viverent, et subsistere corporibus videbantur, tanquam qui profecto iam interiissent, nisi absconditos uspiam tegerent cibos. Si quos sane tabescentes macie vidissent, hos cum venia praeteribant, superfluum putantes perimere, quos paulo post absumeret fames.
8 Multi tamen in occultis omni censu suo mercati sunt unum metrum, si divites frumenti, et hordei si inferiores fuerunt, et concludentes se in interioribus quibusque penetralibus domus, nonnulli nec in panes confectas fruges edebant: alii vero in quantum vel necessitas, vel metus permitteret, excoquebant. Et mensam quidem nullus exspectabat apponi, sed ex ipso semiusta igni rapientes, propria, velut furtiva, devorabant; et erat infelicis illius cibi spectaculum miserabile, cum validiores quique inventa diriperent; imbecillibus vero nihil praeter luctum superesset ac lacrymas: et omnium licet acerbitates rerum superaret fames, nihil tamen ita subruit atque subvertit, sicut verecundiam.
9 Quidquid enim salvis rebus pudore dignum est, id in hac necessitate contemnitur. Denique et uxores de virorum manibus, et filii de parentum, et quod est infelicius, matres cibos de parvulorum manibus atque ore rapiebant, et cum dulcissimi liberi, in manibus atque ante ora positi tabescerent, exigua vitae subsidia a dentibus ipsis eximere nemo parcebat.
10 Verum ne ipsos quidem infelices, et perexiguos sumentes latebant cibos: sed continuo aderat praedonum quis, et statim ut clausas cuiuspiam conspexisset fores, indicium credebat hoc esse, quod intrinsecus positi ederent; et repente despicatis foribus, praecipites irruebant, atque ab ipsis, ut ita dicam, faucibus exprimentes, si quid forte insumptum iam fuerat, revocabant. Verberantur senes, si cibum vindicare tentassent, sparsis etiam crinibus mulieres trahebantur, occultare nitentes, si quid forte deprehensum fuisset in manibus.
11 Nulla senibus reverentia, nulla erga parvulos miseratio, sed in exiguo panis fragmento parvulos inhaerentes, et ex ipso cui inhaeserant suspensos, elidebant in terram. In eum vero, qui raptores cibo praevenisset assumpto, crudelius saeviebant, et excogitabant dira supplicia, obturantes infelicibus naturales digestionum meatus: aliis vero praeacutas sudes per eadem verenda adigentes.
12 Horresco quae gesta sunt referens. Ad confectionem post haec unius panis, aut cyathi farinae miseros perurgebant. Nam ipsi tortores non patiebantur famem. Esset enim quodammodo tolerabilius si haec compulsi inedia facere viderentur. Sed ut vel praepararent sibi inposterum cibos, vel ut crudelitas exercitio convalesceret, in his etiam, si qui forte furtim per stationes hostium pro colligendis herbis erupissent, occurrentes eis qui se hostium manus effugisse gauderent, diripiebant quidquid attulerant. Supplicantibus autem et terribile quoddam sibi nomen Dei invocantibus ut vel partem aliquam ex his quae secum mortis periculo quaesiverant, indulgerent, nihil prorsus praebebant; sed hoc beneficii loco cesserat, si comprehensum vivum licuisset evadere.
13 His autem post aliquanta adiungit, dicens: 'Iudaeis vero cum egressu urbis omnis pariter spes excludebatur salutis, et invalescens acerbitas famis, domos simul et familias gentemque vastabat; ita ut in penetralibus strata iacerent mulierum parvulorumque cadavera, per plateas vero infelicium senum corpora, fame magis quam aetate consumpta. Iuvenes vero atque omnis aetas robustior, velut simulacra quaedam in viis et egressibus oberrabant, corruentes, quocunque loci gressum subripuisset inedia.
14 Sepelire autem cadavera mortuorum proximorum, nec defunctorum multitudo, nec virium debilitas permittebat; simul et per suae vitae incerta unusquisque verebatur. Denique aliquanti super eos quos sepeliebant, animas emisere; multi etiam dum prosequuntur funera, priusquam ad sepulcrum veniretur, efflabant. Et, ut nec planctus ex more defunctis exhibebatur, aut luctus, quia hoc sibi totum vindicaverat fames; sic nec ariditas inediae humorem aliquem cuiquam reliquerat lacrymarum. Obsederant civitatem profunda silentia, et nox plena mortis cuncta contexerat.
15 Quibus malis omnibus graviores soli vigebant praedones, qui ne sepulcra quidem diripere et spoliare cadavera illicitum ducebant, non tam praedam petentes, quam scelus irrisione cumulantes, et aciem gladiorum suorum in cadaverum obtruncatione probantes. Interdum etiam in nonnullos adhuc spirantes, mucro examinandus agebatur, quod alii semineces cum viderent, supplices dextras praetendebant, ut in se quoque beneficii loco, converterent scelus, quo scilicet cruciatibus famis velocius absolverentur; sed novo crudelitatis genere, necem quam sponte inferebant, si rogarentur, negabant.
16 Cum tamen unusquisque deficientium cum gemitu retorqueret oculos ad templum, non de morte propria dolens, sed de impunitate praedonum, quos superstites relinquebant. Et primo quidem sumptu publico, sepelire mortuos iusserant, fetoris intolerantia. Ut vero omnem sumptum coepit vincere multitudo morientium, de muro cadavera praecipitabant. At cum Titus circumiens pervidisset repletas mortuorum cadaveribus valles, et humani corporis tabo patriam terram rigari, cum ingenti gemitu, elevatis ad coelum manibus: 'Deum invocat testem, hoc sui causa non provenire, sed se ista sustinere invitum.
17 ' Et post aliquanta iterum Iosephus talia quaedam prosequitur: 'Non cunctabor, inquit, proferre quod sentio. Arbitror enim quod etiam, si adversus impios cives, Romanorum paulisper arma cessassent, aut hiatu terrae, aut aquae diluvio, aut Sodomitanis ignibus, et fulminibus coelitus tortis, supplicium civitas dependisset, quae multo infaustiorem illis, qui haec perpessi sunt, et nequiorem virorum praesentem hanc protulisset aetatem, pro quibus omnis gens pariter mereretur exstingui.
18 ' Sed in sexto libro de eisdem talia scribit: 'Et eorum, inquit, qui per totam civitatem famis inedia corrumpebantur, multitudo innumerabilis erat, quorum nec explicari miseria potest. Per singulas namque domos, sicubi aliquid fuisset cibi repertum, bella continuo, et caedes inter charos, ipsosque parentes ac liberos nascebantur, dum non solum e manibus, sed ex ipsis etiam faucibus invicem cibum rapere certabant.
19 Fides autem nec mortuis erat; sed et ipsi, cum iam spiritum exhalarent, perscrutabantur a praedonibus, ne cui forte intra gremium cibi aliquid desideret. Alii etiam per inediam hiantes, velut rabidi canes, huc atque huc ferebantur, et quasi insania quadam exagitati, in easdem domos, sub momento temporis, iterum ac saepius irruebant.
20 Omnia tamen necessitas vertebat in cibum, etiam illa quae ne mutis quidem animalibus edere usus fuit. Ad ultimum ne loris quidem, vel cingulis, aut ipsis calceamentis abstinuere. Scutorum quoque indumenta detrahentes, conficienda dentibus ingerebant. Nonnulli et feni veteris festucas edebant, sed et de quisquiliis collectis parvissimum pondus, drachmis quatuor distrahebant.
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, IV. <<<     >>> VI.
monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4 > 20 > 5