monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4
Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, III. <<<     >>> V.

Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, Caput IV. [De signis quae praecesserunt excidiumHierosolymitanum novissimum.]

1 Vetus refert historia (sic dicta quod est auctor eius incertus, et vetera refert) quod, imminente Hierosolymorum excidio, eclipsis lunae per duodecim noctes continuas etiam in remotissimis locis protracta est, forte significans Iudaicae perfidiae et superstitiosi erroris eversionem, quae, Christo per praedicationem apostolicam mundo illucescente, rectissime contigit.
2 Scriptum est enim: Stultus mutatur ut luna, sapiens vero cum sole permanet [Eccli. XXVII]. Alia quoque quam plurima, divino super incredulos imminente iudicio, acciderunt, quae si per singula, prout ab auctoribus digesta sunt, coepero enarrare, vel sola haec proprium tempus desiderabunt, et otium. Pauca tamen auctore Iosepho compendioso sermone percurram, eo quod ad roborandam fidem nostram proficiunt, et ad retundendam obstinatam Iudaeorum perfidiam.
3 Quadraginta namque, post admissum piaculum, continuis protracta annis, impiorum poena differtur. In quibus et apostoli omnes, praecipue tamen Iacobus, qui dicebatur frater Domini, Hierosolymis episcopus constitutus, indesinenter populum commissae impietatis, et feralis ausi, de scelere commonebant, si forte possent commissi poenitudinem gerere: si possent flere pro scelere, et ultrices poenarum flammas lacrymarum libertate restringere.
4 Ostendebat namque eis Deus per suam patientiam, quod ipsorum quaereret poenitentiam; quia non vult tantum Deus mortem peccatoris, quantum ut convertatur et vivat. Mollire autem adhuc mentis eorum duritiam nitebatur divina maiestas, signis et prodigiis coelitus datis, terroresque simul et minacem dexteram ostendendo potius quam inferendo. De quibus supradicti historiographi fides, ut in certis, etiam in hoc sufficiens erit.
5 Relegamus ergo quid in sexto historiarum suarum libro, de his ipse signaverit Iosephus. 'Sed infelicem, inquit, plebem teterrimi quidam homines, et deceptores falsa vaticinantes, suadebant ut evidentibus signis et indiciis iracundiae et indignationis divinae non crederent, quibus aperte futurum et urbis et gentis praesagiebatur excidium.
6 Sed velut afflati et amentes, et qui neque oculos neque animas in se haberent, spernebant omnia quae coelitus nuntiabantur. Etenim stella praefulgens gladio per omnia similis, imminere desuper civitati, et cometes praeterea exitialibus flammis visa est ardere per totum annum. Sed et ante excidii tempus ac belli, cum populi ad diem festum convenirent, octavo die mensis Xanthici, qui est Aprilis, noctis tempore, hora nona tantus luminis fulgor aram templumque circumdedit, ut putarent omnes diem clarissimum factum, et permansit spatio horae dimidiae.
7 Quod imperitis quidem et ignaris prosperum videbatur; sed legisperitos, et probos quosque doctores non latuit exitiale portentum. In eadem quoque festivitate vitula sacrificiis admota, et aris assistens, inter ipsas ministrorum manus enixa est agnam. Sed et ianua interioris aedis, quae respiciebat ad orientem, cum esset aere solido induta, ac perinde immensi ponderis, quae vix viginti viris summo conatu impellentibus clauderetur, ferreis quoque vectibus et seris munita, ac pessulis in altum demissis teneretur obstricta, repente hora noctis sexta, prima et vicesima die mensis apparuit sponte patefacta. Sed et transacto die festo, post aliquot dies, prima et vicesima die mensis Artemisii, qui apud nos Maius vocatur, prodigiosus apparuit visus, et fidem pene excedens.
8 Quod vere falsum putaretur, nisi oculorum fidem confirmasset, malorum consecuta pernicies. Etenim prope solis occasum, visi sunt currus et quadrigae in omni regione per aerem, et armatorum cohortes misceri nubibus, et urbes circumdari agminibus improvisis. In alio item die festo, qui Pentecostes appellatur, noctu sacerdotes ingressi templum, ad ministeria ex more complenda, primo quidem motus quosdam, strepitusque senserunt, tum deinde voces subitas audiunt dicentes: 'Migremus hinc, migremus ex sedibus istis.
9 ' Additur his etiam aliud terribilius: 'Etenim quidam Ananiae filius Iesus nomine, vir plebeius et rusticus, et ante quartum belli annum, cum civitas in pace et abundantia perduraret, in die festo tabernaculorum repente clamare coepit: 'Vox ab oriente, vox ab occidente, vox a quatuor ventis, vox super Hierosolymam et templum, vox super sponsos et super sponsas, vox super populum.
10 ' Et indesinenter die noctuque per omnes plateas circumiens haec clamabat: usquequo quidam primores ex populo viri, velut infausti praesagii indignatione commoti, correptum hominem multis verberibus afficiunt. At ille nequaquam pro se aliquid loquens, sed nec eos quidem, qui circumsteterant deprecans, easdem voces pari obstinatione et clamore repetebat. Tunc principes intelligentes, ut res erat, numinis esse in viro motus, perducunt eum ad iudicem Romanorum, apud quem flagris ad ossa usque laniatus, neque preces neque lacrymas fudit; sed eamdem vocem miserabiliter, et cum quodam eiulatu emittens, per singula pene verbera proferebat, addens etiam hoc: 'vae, vae Hierosolymis!
11 ' Prosequitur et aliud idem historiographus, maiore gestum miraculo, dicens oraculum quoddam in sacris litteris repertum, quod per idem tempus virum designaret ex eorum regione processurum, qui totius orbis potiretur imperio. Cuius oraculi praesagium, idem historiographus Vespasianum declarare suspicatur. Sed Vespasianus non aliis, quam illis solis gentibus quae Romano imperio videbantur subditae, dominatus est.
12 Unde iustius ad Christum haec responsa referuntur, ad quem dixit Pater: Pete a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae [Psal. II]. Et cuius per idem tempus, per apostolos suos: In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum [Psal. XVIII.]
Ioannes Saresberiensis HOME



Ioannes Saresberiensis, Polycraticus, 2, III. <<<     >>> V.
monumenta.ch > Plinius > 26 > 2 > 27 > [QUID SIT RHETORICA?] > 28 > 21 > 29 > 30 > 24 > 30 > 1 > 32 > 7 > > 6 > 9 > 7 > 8 > 7 > 4